SUPER AD THIM. I

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

Lectio 3

Supra ostendit virtutum dignitatem et utilitatem, hic declarat harum necessitatem, quia quicumque ab his discedit, in periculum falsae doctrinae cadit. Et circa hoc duo facit, quia primo ponitur falsitas doctrinae in quam incidunt; secundo conditio falsa docentium, ibi volentes esse.

Dicit ergo: finis praecepti, etc. Et haec sunt principalia legis, a quibus quidam discedunt. Ps. XI, 2: vana locuti sunt, etc..

Et nota quod recessus a charitate causa est falsae doctrinae, quia qui non amant charitatem, cadunt in mendacium. II Thess. II, V. 11: qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati. Similiter qui dimittunt cordis puritatem. Habentes enim cor infectum passionibus, iudicant secundum affectum earum, et non secundum deum. I cor.

C. II, 14: animalis homo non percipit quae dei sunt, etc.. Similiter habentes conscientiam malam, quia non possunt quiescere in veritate. Et inde est quod quaerunt falsa, ut in eis quiescant. Infra eodem: habens fidem et conscientiam bonam. Similiter qui habet fiduciam fictam. Is. XXI, 2: qui incredulus est, infideliter agit.

Deinde cum dicit volentes, etc., ponitur conditio falsa docentium, et primo inordinata ambitio; secundo defectus eorum.

Quantum ad primum dicit volentes esse, etc.. Matth. XXIII, 6: amant primos recubitus in coenis, et vocari ab hominibus, Rabbi, etc.. Iac. III, 1: nolite plures magistri fieri, etc..

Quantum ad secundum dicit non intelligentes.

Ps. Lxxxi, 5: nescierunt, neque intellexerunt, in tenebris ambulant. Sap. V, 6: sol intelligentiae non est ortus nobis. Neque quae loquuntur per auctoritates, quas non intelligunt, neque de quibus affirmant, scilicet concludendo.

Deinde cum dicit scimus autem, etc., ponit legis conditionem quantum ad duo.

Primo quantum ad bonitatem legis; secundo quantum ad finem et intentionem legislatoris, ibi scientes.

Dicit ergo scimus, scilicet per certitudinem, quod lex bona est, non mala, ut haeretici dicunt. Ps. XVIII, 7: lex domini immaculata, etc.. Rom. VII, 12: lex quidem sancta est, et mandatum sanctum, et iustum, et bonum. Sed contingit, quod aliquis bono utatur male. Cum ergo lex sit bona, requiritur quod homo ea bene utatur. Et ideo dicit si quis recte ea utatur. Alias fit ei mors, ut dicitur Rom. VIII.

In lege enim sunt quaedam moralia, et quaedam caeremonialia. Caeremonialia quidem in figura christi et ecclesiae sunt data, sed indigent, ut intelligantur non solum carnaliter, sed etiam spiritualiter; et in figura futurorum, et ut scias quod non sunt perpetuo servanda, sed cessant veritate veniente.

Ier. XXXI, 31: et feriam domui Israel et domui Iuda foedus novum, non secundum pactum quod pepigi cum patribus vestris, etc..

Et sic exponit Glossa.

Sed apostolus videtur loqui de moralibus, quia subdit quod lex posita est propter peccata, et haec sunt praecepta moralia. Horum legitimus usus est, ut homo non attribuat eis plus quam quod in eis continetur. Data est lex ut cognoscatur peccatum. Rom. VII, 7: quia nisi lex diceret: non concupisces, concupiscentiam nesciebam, etc.; quod dicitur in Decalogo. Non est ergo in eis spes iustificationis, sed in sola fide. Rom. III, 28: arbitramur iustificari hominem per fidem sine operibus legis.

Deinde cum dicit scientes, ostendit conditionem legis quantum ad legislatoris intentionem; et primo ponit existimatam; secundo ponit veram intentionem, ibi sed iniustis.

Existimata intentio excluditur, cum dicit iusto, etc..

Ubi posset esse duplex falsus intellectus.

Unus quod iustus legem non servat, quod falsum est, quia nisi servaret eam quantum ad moralia, iustus non esset. Unde et christus factus est sub lege. Alius quod iustus non obligatur ad praecepta legis, et non peccaret si faceret contra ea.

Sed verus est sequens sensus, supponendo, quia quod imponitur alicui, imponitur sicut onus; lex enim iustis non imponitur sicut onus, quia habitus eorum interior inclinat eos ad hoc, ad quod lex, et ideo non est onus eis. Rom. II, 14: ipsi sibi sunt lex.

Vel aliter: lex non est posita pro iustis, sed pro iniustis; quasi dicat: si omnes essent iusti, nulla necessitas esset dandi legem, quia omnes essent sibi lex. Intentio bonorum debet esse, ut alios inducant ad virtutes.

Quidam autem per se sunt bene dispositi ad virtutes; alii habent mentem bene dispositam, sed per alium, et de istis sufficit paterna monitio, non coactiva; alii autem nec per se, nec per alium bene disponuntur; ideo eis omnino est necessaria lex, ut patet in ethicis.

Deinde cum dicit sed iniustis, etc., ponit veram intentionem; et primo describit eos in generali, quibus necessaria est lex; secundo in speciali, ibi patricidis.

Sciendum est autem, quod, sicut I Io. III, 4 dicitur omne peccatum est iniquitas, et ideo repugnat alicui iuri. Cum autem sit duplex ius, scilicet naturale et positivum, naturali repugnat quod secundum se est malum, positivo autem repugnat quod est malum quia prohibitum.

Quantum ad primum dicit sed iniustis, qui scilicet agunt contra ius naturale. Is.

C. XXIV, 5: transgressi sunt leges, mutaverunt ius, dissipaverunt foedus sempiternum, etc.. Quantum ad secundum dicit non subditis, scilicet praecepto humano. Rom. I, 30: parentibus non obedientes. Et haec duo respiciunt rationem peccati.

Ponit autem alia, quae sumuntur per comparationem ad illud, et hoc est vel contra deum, vel contra proximum, vel in seipsum.

In deum dicitur impietas, quia pietas importat cultum dei; ideo dicit impiis. In proximum, sic dicit peccatoribus. Ps. I, 5: non resurgent impii in iudicio, etc.. Gal. II, 15: nos enim natura Iudaei, et non ex gentibus peccatores.

Sed secundum Augustinum, de doctr.

Christ. Peccata distinguuntur in duo, scilicet in spiritualia, quae dicuntur facinora, et in carnalia, et haec dicuntur flagitia; et ideo dicit sceleratis, quantum ad spiritualia. Prov.

C. XVII, 9: qui abscondit scelera, etc.. Quantum ad carnalia dicit contaminatis. Mal. II, V. 11: contaminavit Iudas sanctificationem domini, etc..

Deinde connumerat peccata in speciali.

Et primo nominat quaedam in speciali; secundo colligit alia in generali, ibi et si quid aliud, etc..

Primo ponit peccata operis; secundo peccata oris, ibi mendacibus, etc..

Circa primum primo ponit quantum ad facinora; secundo quantum ad flagitia.

Facinora dicuntur quae sunt in nocumentum proximi. Et quanto est proximus coniunctior, tanto est eorum peccatum gravius, quia plus eis tenemur. Et ideo primo dicit de patre, secundo de matre. Ex. XX, 12: honora patrem tuum et matrem tuam, etc., et postea XXI, 15: qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur; deinde prosequitur de aliis proximorum homicidiis, dicens; Ex. XXI, 14: si quis per industriam occiderit proximum suum, etc..

Deinde ponit flagitia, et primo quae secundum naturam sunt, cum dicit fornicariis.

Hebr. Ult.: fornicatores et adulteros iudicabit deus. Secundo contra naturam, dicens masculorum concubitoribus.

I Cor. VI, 10: neque masculorum concubitores regnum dei possidebunt.

Deinde ponit nocumenta oris, et primo quantum ad simplex mendacium, dicens mendacibus. Eph. IV, 25: deponentes mendacium, loquimini veritatem, etc.. Secundo quantum ad iuramentum, dicens periuris.

Et tunc colligit alia in generali, dicens et si quid aliud sanae doctrinae, etc..

Iob VI, 30: non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit, etc.. Tit. II, 1: loquere quae decent sanam doctrinam.

Deinde cum dicit quae est secundum evangelium, ostendit quod evangelium communicat sanam doctrinam, quod tripliciter describit. Et primo a fine, cum dicit gloriae, scilicet quam annuntiat, Ps. Xcv, 3: annuntiate inter gentes gloriam eius. Secundo ab auctore gloriae, cum dicit beati dei. Infra ult.: quem suis temporibus ostendet beatus, et solus potens rex regum, etc.. Tertio a ministro, cum dicit quod creditum est mihi. Gal. II, 7: cum vidissent quod creditum est mihi evangelium praeputii, etc..

Deinde cum dicit gratias ago, probat per experimentum in seipso, quid fuerit ipse tempore legis et quid consecutus sit tempore gratiae. Et primo ostendit, quid circa se utroque tempore sit actum; secundo inducit timotheum ad imitandum se, ibi hoc praeceptum.

Circa primum duo facit, quia primo ostendit quid sibi datum fuit in lege, et quid sibi sit datum in evangelio; secundo rationem assignat, ibi fidelis sermo.

Item prima pars dividitur in tres particulas, quia primo ponit dignitatem, quam consecutus est in evangelio; secundo peccata quibus subiacuit in statu legis, ibi qui prius fui; tertio quomodo liberatus fuit, ibi sed misericordiam, etc..

Sed ad hoc quod aliquis sit minister evangelii, tria requiruntur. Primo quod sibi committatur. Rom. X, 15: quomodo praedicabunt, nisi mittantur, etc.. Secundo idoneitas, id est, ut sit fidelis. I Cor. IV, 2: hic iam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur. Item ut sit fortis ad prosequendum.

Et haec tria ponit ordine retrogrado, et primo tertium, dicens qui me confortavit, etc., scilicet ad prosequendum officium iniunctum.

Ez. III, 14: manus domini erat mecum confortans me. Secundum ponit ibi quia fidelem me, etc.. Matth. XXIV, 45: fidelis servus et prudens, quem constituit dominus super familiam suam. Et hoc quia quaerebat solum quae dei erant. Primum vero ostendit, cum dicit in ministerio, id est, committens mihi ministerium hoc. Act. XIII, 2: segregate mihi barnabam et Saulum in opus ad quod assumpsi eos. II Cor. XI, 23: ministri christi sunt? et ego.

Sed qualis erat in statu legis? peccator.

Et primo in deum, cum dicit qui prius fui blasphemus, scilicet nominis christi.

Lev. XXIV, 14: educ blasphemum extra castra, et ponant omnes qui audierunt manus suas super caput eius, et lapidet eum populus universus. Unde sibi illud competebat.

Item in proximum, cum dicit et persecutor.

I Cor. XV, 9: non sum dignus vocari apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam dei. Item et contumeliosus, verbis et factis.

Ier. XX, 10: audivi contumelias multorum, etc..

Deinde cum dicit sed misericordiam dei, ostendit quomodo fuit liberatus per christum. Et circa hoc duo facit, quia primo ponit misericordiam liberantem; secundo ostendit quod superabundanter in bonis repletur, ibi superabundavit autem.

Quantum ad primum dicit sed misericordiam dei consecutus sum. Thren. III, V. 22: misericordiae domini quod non sumus consumpti. Rom. IX, 18: cuius vult miseretur, et quem vult indurat. Sed ex parte mea aliqua est excusatio peccati, quia ignorans feci. Minus dicit, plus significat, quia aliud est ignoranter agere, aliud per ignorantiam; quia ignoranter facit aliquid qui nescit quod facit, tamen si sciret, etiam faceret illud, sicut credens se interficere feram, occidit inimicum suum, quem tamen occidisset etiam libentius, si novisset eum.

Sed per ignorantiam facit, qui facit aliquid quod non faceret, si nosset, sicut occidens patrem, quem si sciret, non occideret eum, quem tamen occidit, quia eum credit inimicum.

Sed Paulus fecit per ignorantiam, quia si scivisset quod christus esset filius dei, hoc non fecisset. Sed Iudaei per ignorantiam non occiderunt christum, sed ignoranter, quia si scivissent ipsum esse christum, libentius occidissent eum. Lc. XII, 47: servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non se praeparavit, nec fecit secundum voluntatem eius, vapulabit multis, etc..

Quantum vero ad secundum dicit superabundavit, etc.. Rom. V, 20: ubi abundavit delictum, superabundavit et gratia.

Cum fide et dilectione. Nam fecit ibi effectum fidei per dilectionem operantem, quae est in christo iesu. Gal. III, 14: in christo iesu, ut pollicitationem spiritus accipiamus per fidem.