COMMENTARII IN DE MYSTICA THEOLOGIA.
DE MYSTICA THEOLOGIA. ANTIQUA TRANSLATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO,
BALTH. CORDERH, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S, J, INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERH, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH, CORDERII, S. J. INTERPRETATIO..
BALTH, CORDERII, S. J, INTERPRETATIO.
BA.LTH. CORDERll, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII. S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERIl, S. J. INTERPRETATIO.
1. Sed videtur, quod modus docentis non sit per orationem procedere : docentis enim est inducere veritatem in animam audientis : haec autem non potest poni, nisi per orationes significantes verum, vel falsum : cum igitur deprecativa oratio non significet nobis verum vel falsum, videtur quod non sit modus docentis per orationem procedere.
2. Praeterea, Doctrina debet procedere a magistro in discipulum : sed veritas per orationem impetrata, aequaliter potest se habere ad magistrum et discipulum, et non respicit ordinem magisterii, sed. potius ordinem sanctitatis : ergo videtur, quod non sit modus docentis per orationem procedere.
Ad oppositum, veritas quae est supra scientiam nostram, non potest accipi nisi sua benignitas inclinetur ad hoc quod infundat se nobis : cum igitur talis sit veritas, quae hic quaeritur, et divina benignitas non inclinetur nisi per orationem, videtur quod oratio debeat esse modus docentis secundum hanc doctrinam.
Sed dicendum, quod sicut Gregorius dicit in principio Moralium, " Ad divina
" capescenda magis orando quam displi" tando pervenitur : " et hujus ratio est, quia cum divina veritas superet nostram rationem, nos ex nobis eam inclinare non possumus, nisi dignetur seipsam infundere : " ipsa enim est magister interior, " ut dicit Augustinus. Nec tamen superflua est doctrina exterior, quae est sicut instrumentum, sicut dicitur inPsal. xliv, 2 : Lingua mea calamus scribae, quo se insinuat in animo auditoris per propositiones significantes verum vel falsum : et ideo propter utrumque magistrum, utraque necessaria est, scilicet enuntiatio quae respicit ordinem magistri ad discipulum, et deprecatio : et per hoc patet solutio ad objecta.
1. Ad evidentiam litterae quaeritur de quibusdam quae in littera dicuntur : splendor enim habet naturam manifestationis : sed manifestum et ignotum sunt opposita : ergo videtur opposita dicere de eodem, cum dicit super ignotum et supersplendentem.
2. Praeterea, Unumquodque simplex est, quia a materia absolutum est : et ita videtur superfluus ponendo haec duo, scilicet simplicia et absolui a : et est superfluum addere inconvertibilia, quia tam simplicia quam immaterialia habent rationem immobilitatis.
3. Praeterea, Omne quod docetur, edocetur per aliquod verbum sive interius, sive exterius : sed quando verbum promitur, non videtur esse silentium : ergo videtur contraria adjungere, cum dicit docti silentii.
Sed dicendum ad primum, quod dicitur supersplendens in se, occultus autem nobis : quia manifestissima naturae se habent ad oculum nostrum sicut oculus noctuae ad lumen solis. Vel dicendum, quod est occultus secundum se in altitudine suae naturae, supersp tem secundum quod se nobis immittit.
Ad secundum dicendum, quod in inferioribus sumenda sunt simplicia secun- dum modum intelligendi eorum, quae secundum esse composita sunt, et dependent a materia (sicut essentiae rerum naturalium) et haec eadem per se immobilia et incorruptibilia sunt, sed per accidens corrumpuntur, iis corruptis in quibus sunt. Sed Deus et secundum intellectum simplex est, et secundum esse absolutum non dependens ab aliquo : quoniam in se pecfectum est, et non movetur, neque per se, neque per accidens.
Ad tertium dicendum, quod silentium est simpliciter, quia de Deo non potest dici quid : sed doctrina est secundum quid, in quantum dicitur de ipso quia.