Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
In Octavum Tomum Praefatio.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
De eodem libro epistolae quatuor.
De eodem libro epistolae quatuor.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
XII. Secundiani hoc a Valentinianis distare dicuntur, quod addunt opera turpitudinis.
XXXVI. Noetiani a quodam Noeto, qui dicebat Christum eumdem ipsum esse Patrem et Spiritum sanctum.
XXXIX. Angelici, in angelorum cultum inclinati, quos Epiphanius jam omnino defecisse testatur.
XLVII. Hieracitae , quorum auctor Hieraca nuncupatur,
LX. Proclianitae secuti sunt istos, et addiderunt Christum non in carne venisse.
LXXV. Alia est, quae dicit aquam non a Deo creatam, sed ei semper fuisse coaeternam.
LXXVI. Alia dicit, corpus hominis, non animam, esse imaginem Dei.
LXXVII. Alia dicit, esse innumerabiles mundos, sicut opinati sunt quidam philosophi Gentium.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
Sequuntur Opera Adversus Manichaeos, Quae Augustinus Tempore Presbyterii Ac Episcopatus Sui Conscripsit. His etiam subjicitur index aliorum Opusculoru
Admonitio In Opusculum Subsequens.
Admonitio In Opusculum Subsequens.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Acta Seu Disputatio Contra Fortunatum Manichaeum. Liber unus .
De Subsequente Disputatione, Possidius In Augustini Vita, Cap. VI.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Epistolam Manichaei Quam vocant Fundamenti Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
Liber Primus. Acta Primae Diei.
Liber Secundus. Acta Secundae Diei.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
Liber Primus. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Ad Orosium Contra Priscillianistas Et Origenistas Liber unus .
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Sermo Arianorum,
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Maximinum Haereticum Arianorum Episcopum Libri Duo .
Admonitio In Libros De Trinitate.
Admonitio In Libros De Trinitate.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
Appendix Tomi Octavi Operum Sancti Augustini, In Quo Subdititia Isthaec Opuscula Exhibentur, Scilicet: Tractatus Contra Quinque Haereses. Sermo Contra
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Commonitorium Vulgo Sancti Augustini Episcopi Ecclesiae Catholicae, Quomodo Sit Agendum Cum Manichaeis Qui Convertuntur.
Admonitio In Commonitorium Subsequens.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
De Incarnatione Verbi Ad Januarium Libri Duo, Collecti Ex Origenis Opere ΠΕΡΙ ΑΡΧΩΝ, Juxta Versionem Ruffini.
Liber Secundus. Ex Origenis Itidem Libris Decerptus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Index Rerum Quae In Hoc Tomo Octavo Continentur.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
Quod petis saepissime atque instantissime, sancte fili Quodvultdeus, ut de haeresibus aliquid scribam dignum lectione cupientium dogmata devitare contraria fidei christianae, et christiani nominis obumbratione fallentia; scias me olim longe antequam peteres, facere cogitasse, atque fuisse facturum, nisi diligenter considerans quale quantumque id esset, ultra vires meas esse sentirem. Sed quoniam fateor nullum mihi, ut te, institisse poscendo; in ipsa tam molesta instantia tua etiam tuum nomen attendi, et dixi: Aggrediar, et faciam quod vult Deus. Hoc enim Deum velle confido, si me ad hujus operis terminum misericordi favore perduxerit, ut per ministerium linguae meae tanta hujus rei difficultas aut ostendatur tantummodo, aut ipso etiam plenius adjuvante tollatur. Quorum duorum, quod priore loco posui, jam diu est ut animo volvo ac revolvo, et quadam meditatione contueor: quod autem postea dixi, non me accepisse confiteor; et utrum dum hoc ago, ut efficiam, dum peto, dum quaero, dum pulso, sim fortasse accepturus ignoro: scio me tamen nec petiturum, nec quaesiturum ac pulsaturum quantum sat est, nisi et hunc affectum munere divinae inspirationis accepero. In hoc igitur opere, quod te vehementer urgente in Dei voluntate suscepi, cernis me ut id peragam non tam crebrescentibus ad me tuis petitionibus esse cogendum, quam piis ad Deum non solum tuis, verum et aliorum fratrum, quos tibi in hanc rem fideles socios potueris invenire, orationibus adjuvandum. Quod ut fiat, has ipsas primas hujus laboris mei partes, ubi est ista praelocutio, curavi tuae Charitati in auxilio Domini accelerare mittendas: ut propter illa quae restant, noveritis quantum pro me orare debeatis, quicumque nosse potueritis, a me jam fuisse susceptum hoc tam grande negotium, quod a me desideratis impleri.
Petis ergo (quod tuae indicant litterae, quas ad me dedisti, cum primum a me petere ista coepisti) ut 0022 exponam breviter, perstricte atque summatim, ex quo christiana religio haereditatis promissae nomen accepit, quae haereses fuerint, sint; quos errores intulerint, inferant; quid adversus catholicam Ecclesiam senserint, sentiant, de fide, de Trinitate, de Baptismo, de poenitentia, de homine Christo, de Deo Christo, de resurrectione, de Novo et Vetere Testamento. Istas autem inquisitiones tuas in immensum procedere cum videres, putasti cujusdam generalitatis adhibendum esse compendium, atque dixisti: Et omnia omnino, quibus a veritate dissentiunt. Deinde addidisti: Quae etiam Baptismum habeant, quaeve non habeant; et post quas baptizet, nec tamen rebaptizet Ecclesia: qualiter suscipiat venientes; et quid singulis lege, auctoritate, atque ratione respondeat. Haec omnia cum quaeris ut exponantur a me, miror luculentum ingenium tuum, tot tantarumque rerum et sitire veritatem, et fastidium jam timendo poscere brevitatem. Sed vidisti etiam ipse quid hoc loco possem tuae hujus epistolae cogitare; et quasi vigilanter occurristi cogitationi meae, dicens: Nec me tantae Beatitudo tua credat ineptiae, ut non inspiciam quantis et quam ingentibus voluminibus opus sit, ut possint ista dissolvi. Verum hoc ego fieri non exspecto : id enim multipliciter factum esse non dubito. Et tanquam consilium subjiciens, quomodo possit et servari brevitas, et veritas pandi, adjungis ea verba quae paulo ante jam posui, et dicis: Sed breviter, perstricte atque summatim opiniones rogo cujuslibet haeresis poni, et quid contra teneat Ecclesia catholica, quantum instructioni satis est, subdi. Ecce iterum mittis in longum: non quia dici ista breviter sive non valent, sive non debent; sed quia tam multa sunt, ut quamlibet breviter dicenda multas litteras flagitent: tu autem ut velut quodam, inquis, ex omnibus concepto commonitorio, si quis aliquam objectionem aut convictionem uberius, plenius, ac planius nosse voluerit, ad opulenta et magnifica volumina transmittatur, quibus a diversis, et praecipue, inquis, a Veneratione 0023A tua in hoc ipsum constat esse elaboratum. Quae cum dicis, unum quasi commonitorium de his omnibus te desiderare significas: audi ergo unde commonearis quid petas.
Opiniones omnium philosophorum, qui sectas varias condiderunt, usque ad tempora sua (neque enim plus poterat), sex non parvis voluminibus quidam Celsus absolvit. Nec redarguit aliquem, sed tantum quid sentirent aperuit , ea brevitate sermonis, ut tantum adhiberet eloquii, quantum rei nec laudandae, nec vituperandae, nec affirmandae aut defendendae, sed aperiendae indicandaeque sufficeret; cum ferme centum philosophos nominasset: quorum non omnes instituerunt haereses proprias; quoniam nec illos tacendos putavit, qui suos magistros sine ulla dissensione secuti sunt. Noster vero Epiphanius Cyprius episcopus , abhinc non longe humanis rebus exemptus, de octoginta haeresibus loquens sex libros etiam ipse conscripsit, historica narratione memorans omnia, nulla disputatione adversus falsitatem pro veritate decertans. Breves sane sunt hi libelli, et si in unum librum redigantur, nec ipse erit nostris vel aliorum quibusdam libris longitudine comparandus. Hujus brevitatem si fuero in commemorandis haeresibus imitatus, quid a me brevius postulare vel exspectare debeas, non habebis. Sed non ibi hujus mei laboris summa consistit, quod et tibi, vel me demonstrante, vel etiam te praecurrente poterit apparere, cum hoc fecero. Videbis enim in eo quod supradictus episcopus fecit, quantum desit operi quod ipse vis fieri; quanto magis quod ego? Tu namque, quamvis breviter, perstricte atque summatim, tamen vis etiam responderi commemoratis haeresibus: quod ille non fecit. Ego vero hoc magis volo facere, si et Deus velit, unde possit omnis haeresis, et quae nota est, et quae ignota, vitari; et unde recte possit quaecumque innotuerit, judicari. Non enim omnis error haeresis est; quamvis omnis haeresis, quae in vitio ponitur, nisi errore aliquo haeresis esse non possit. Quid ergo faciat haereticum, regulari quadam definitione comprehendi, sicut ego existimo, aut omnino non potest, aut difficillime potest: quod in processu hujus operis declarabitur, si Deus rexerit, atque ad id quod intendo, perduxerit disputationem meam . Quid autem prosit ipsa inquisitio, etiamsi non potuerimus comprehendere quomodo sit definiendus haereticus, suo loco videndum atque dicendum est: nam si hoc comprehendi potuerit, quis non videat utilitas quanta sit? Erunt ergo primae partes operis hujus de haeresibus, quae post Christi adventum et ascensum adversus doctrinam ipsius exstiterunt, et utcumque nobis innotescere potuerunt. In posterioribus autem partibus, quid faciat haereticum, disputabitur. Cum 0024 ergo Dominus ascendisset in coelum, hi haeretici exorti sunt .
I. |
Simoniani. |
II. |
Menandriani. |
III. |
Saturniniani. |
IV. |
Basilidiani. |
V. |
Nicolaitae. |
VI. |
Gnostici. |
VII. |
Carpocratiani. |
VIII. |
Cerinthiani, vel Merinthiani. |
IX. |
Nazaraei. |
X. |
Ebionaei. |
XI. |
Valentiniani. |
XII. |
Secundiani. |
XIII. |
Ptolemaei. |
XIV. |
Marcitae. |
XV. |
Colorbasii. |
XVI. |
Heracleonitae. |
XVII. |
Ophitae. |
XVIII. |
Caiani. |
XIX. |
Sethiani. |
XX. |
Archontici. |
XXI. |
Cerdoniani. |
XXII. |
Marcionitae. |
XXIII. |
Apellitae. |
XXIV. |
Severiani. |
XXV. |
Tatiani, vel Encratitae. |
XXVI. |
Cataphryges. |
XXVII. |
Pepuziani, alias Quintilliani. |
XXVIII. |
Artotyritae. |
XXIX. |
Tessarescaedecatitae. |
XXX. |
Alogii. |
XXXI. |
Adamiani. |
XXXII. |
Elcesaei, et Sampsaei. |
XXXIII. |
Theodotiani. |
XXXIV. |
Melchisedeciani. |
XXXV. |
Bardesanistae. |
XXXVI. |
Noetiani. |
XXXVII. |
Valesii. |
XXXVIII. |
Cathari, sive Novatiani. |
XXXIX. |
Angelici. |
XL. |
Apostolici. |
XLI. |
Sabelliani, sive Patripassiani. |
XLII. |
Origeniani. |
XLIII. |
Alii Origeniani. |
XLIV. |
Pauliani. |
XLV. |
Photiniani. |
XLVI. |
Manichaei. |
XLVII. |
Hieracitae. |
XLVIII. |
Meletiani. |
XLIX. |
Ariani. |
L. |
Vadiani, sive Anthropomorphitae. |
LI. |
Semiariani. |
LII. |
Macedoniani. |
LIII. |
Aeriani. |
|
|
0025 LIV. |
|
Aetiani, qui et Eunomiani. |
|
LV. |
Apollinaristae. |
LVI. |
Antidicomaritae. |
LVII. |
Massaliani, sive Euchitae. |
LVIII. |
Metangismonitae. |
LIX. |
Seleuciani, vel Hermiani. |
LX. |
Proclianitae. |
LXI. |
Patriciani. |
LXII. |
Ascitae. |
LXIII. |
Passalorynchitae. |
LXIV. |
Aquarii. |
LXV. |
Coluthiani. |
LXVI. |
Floriniani. |
LXVII. |
De mundi statu dissentientes. |
LXVIII. |
Nudis pedibus ambulantes. |
LXIX. |
Donatistae, sive Donatiani. |
LXX. |
Priscillianistae. |
LXXI. |
Cum hominibus non manducantes. |
LXXII. |
Rhetoriani. |
LXXIII. |
Christi divinitatem passibilem dicentes. |
LXXIV. |
Triformem Deum putantes. |
LXXV. |
Aquam Deo coaeternam dicentes. |
LXXVI. |
Imaginem Dei non esse animam dicentes. |
LXXVII. |
Innumerabiles mundos opinantes. |
LXXVIII. |
Animas converti in daemones et in quaecumque animalia existimantes. |
LXXIX. |
Liberationem omnium apud inferos factam Christi descensione credentes. |
LXXX. |
Christi de Patre nativitati initium temporis dantes. |
LXXXI. |
Luciferiani. |
LXXXII. |
Jovinianistae. |
LXXXIII. |
Arabici. |
LXXXIV. |
Helvidiani. |
LXXXV. |
Paterniani, sive Venustiani. |
LXXXVI. |
Tertullianistae. |
LXXXVII. |
Abeloitae. |
LXXXVIII. |
Pelagiani, qui et Coelestiani. |