Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
In Octavum Tomum Praefatio.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
De eodem libro epistolae quatuor.
De eodem libro epistolae quatuor.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
XII. Secundiani hoc a Valentinianis distare dicuntur, quod addunt opera turpitudinis.
XXXVI. Noetiani a quodam Noeto, qui dicebat Christum eumdem ipsum esse Patrem et Spiritum sanctum.
XXXIX. Angelici, in angelorum cultum inclinati, quos Epiphanius jam omnino defecisse testatur.
XLVII. Hieracitae , quorum auctor Hieraca nuncupatur,
LX. Proclianitae secuti sunt istos, et addiderunt Christum non in carne venisse.
LXXV. Alia est, quae dicit aquam non a Deo creatam, sed ei semper fuisse coaeternam.
LXXVI. Alia dicit, corpus hominis, non animam, esse imaginem Dei.
LXXVII. Alia dicit, esse innumerabiles mundos, sicut opinati sunt quidam philosophi Gentium.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
Sequuntur Opera Adversus Manichaeos, Quae Augustinus Tempore Presbyterii Ac Episcopatus Sui Conscripsit. His etiam subjicitur index aliorum Opusculoru
Admonitio In Opusculum Subsequens.
Admonitio In Opusculum Subsequens.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Acta Seu Disputatio Contra Fortunatum Manichaeum. Liber unus .
De Subsequente Disputatione, Possidius In Augustini Vita, Cap. VI.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Epistolam Manichaei Quam vocant Fundamenti Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
Liber Primus. Acta Primae Diei.
Liber Secundus. Acta Secundae Diei.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
Liber Primus. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Ad Orosium Contra Priscillianistas Et Origenistas Liber unus .
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Sermo Arianorum,
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Maximinum Haereticum Arianorum Episcopum Libri Duo .
Admonitio In Libros De Trinitate.
Admonitio In Libros De Trinitate.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
Appendix Tomi Octavi Operum Sancti Augustini, In Quo Subdititia Isthaec Opuscula Exhibentur, Scilicet: Tractatus Contra Quinque Haereses. Sermo Contra
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Commonitorium Vulgo Sancti Augustini Episcopi Ecclesiae Catholicae, Quomodo Sit Agendum Cum Manichaeis Qui Convertuntur.
Admonitio In Commonitorium Subsequens.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
De Incarnatione Verbi Ad Januarium Libri Duo, Collecti Ex Origenis Opere ΠΕΡΙ ΑΡΧΩΝ, Juxta Versionem Ruffini.
Liber Secundus. Ex Origenis Itidem Libris Decerptus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Index Rerum Quae In Hoc Tomo Octavo Continentur.
Caput XI.
Fel. Si ergo ex virgine natus est Christus, quomodo Deo Patri dicitur coaeternus?
1165 Aug. De hoc quidem nobis etiam adversus alios diversa contentio est; et ideo ne difficilior sit explanatio veritatis causam primum proponemus erroris. Nam ab uno malae credulitatis orsi principio, in duo quodam modo intelligentiae dissimilis deliramenta finduntur . Est namque utrisque commune, unam Christi nativitatem, non duas praedicare. Sed alii illam principalem, qua ante omnia ex Deo natus est Deus; alii hanc tantum, qua ex virgine processit hic Dominus, proprii dogmatis definitione recipiunt; qui per consequentiam male jacti seminis, in similis blasphemiae barathrum ceciderunt. Ecce enim qui ex virgine non credunt natum, omnem Evangeliorum fidem, omnem Baptismatis utilitatem, omnem Apostolorum praedicationem, et ad summam omnem Novi Testamenti auctoritatem, velut quadam Judaicae incredulitatis caecitate subvertunt. Et ideo ne ipsam majestatem quidem Dei Filii cognovisse putandi sunt; quia sacramentum Mediatoris, quo eum innotescere Pater gentibus voluit, abjecerunt. At vero hi qui non ex Patre ante omne initium, sed ex tempore virginis partu natum esse contendunt, non eum Creatorem omnium, non Dominum omnipotentia Patri ac majestate consimilem didicerunt. Quomodo enim fecisse putabitur cuncta, ante cujus ortum fuisse certum est universa? Aut quomodo ejus divinitas est profitenda quo necdum nato facta sunt singula? Vel quomodo ejus divinitas creditur esse perpetua, cum non semper ut Patris, sed ex tempore praedicatur effecta? Negant igitur etiam hi quodam modo Mediatoris consequentium rerum necessitate mysterium; quia non Deum et hominem, non ex aeternitate et tempore, non ex virtute et ex infirmitate, non ex Patre ante omnia Patri similem Filium et ex matre inter omnia verum, non imaginarium, hominis filium, in manifesto, non per verisimilitudinem, natum praedicant Christum. Quo fit, ut ne in carne quidem nosse putandi sint Deum, quem ante assumptionem carnis de Patre non putant genitum. Vides igitur quo pacto inter hos, licet discrepantibus mediis, idem tamen initium, idem exitus docetur erroris. Nos contra sic nativitatem utramque defendimus, ut neutram alterius affirmatione tollamus: nam nec temporalem primae illius perpetuitate damnamus, nec aeternam hujus temporalis brevitate concludimus; scientes veri Dei inseparabilem prolem, et hujus verae prolis postea verissimam carnem; non tunc fatentes Christi divinitatem coepisse cum virgo concepit; nec tunc coepisse carnem, cum ineffabili quodam partu monas illa, sine intercapedine medii temporis, in nullo differentem monadem, nisi quod monas docetur esse, genuit. Non infirmitatem voluntariam Christi omnipotens ejus majestas exhorruit, non omnipotentiam infirmitas corporalis exstinxit. Scio ad inferos divinitatem Filii Dei descendisse proprietate carnis, scio ad coelum ascendisse carnem merito deitatis. Non est Dei proprium, quod famem sensit: sed Dei proprium est, quod paucis panibus tot millia hominum satiavit . Non est proprium carnis, quod super frementes undas siccis pedibus ambulavit: sed carnis est proprium, quod sputa, palmas, flagella sustinuit. Unus tamen atque idem Christus est, qui et injurias toties pertulit, et actus in profundo non mersit. Ex hoc pacto in Mediatore Dei et hominum, injuria assumpti corporis affectam fatemur deitatem, sicut majestate deitatis glorificatam novimus carnem. Ergo Christus 1166A mortuus est, qui et resurrexit: nec ideo tamen utrumque ex uno, sed ex singulis singula, in utroque tamen perfectus ipse complevit, dum unus atque inseparabilis tam diversa complevit: uno mortem gustavit, altero mortuos suscitavit: sicque se Deum et hominem utriusque verus Mediator, nec geminata persona, nec substantia confusa monstravit. Ingressus est virginis uterum Dei Filius, ut iterum nasceretur ante jam genitus: suscepit totum hominem, qui jam habebat a Patre plenissimam deitatem. Non dissimilis genitori, cum nasceretur ex aeterno perpetuus: non dissimilis homini, cum ex matre nascitur moriturus. Idem tamen et aeternus in suo, et moriturus in nostro; dum utrumque continet ex se ipso, et neutrum perdit ex altero. Sicque ex Deo et homine non imperfectus, sed in diversa proprietate plenissimus natus est Christus, sicut ex anima et corpore unusquisque hominum docetur esse perfectus. Non alius homo corpus, alius animus: quamvis aliud animus, aliud corpus, unus tamen atque idem homo et corpus docetur et animus. Rursum non unum atque idipsum corpus et animus, quia ex utroque homo factus est unus. Non enim haec aut substantiam confundunt in unitate personae, aut personam geminant diversitate substantiae, quandoquidem unus ex his homo noscitur exstitisse. Non perdunt propria: sed quia in unum atque inseparabile convenerunt, ex propriis videntur facta communia. Afficitur in corpore mens doloribus corporis, fatigatur corpus cogitationibus mentis: et unum tamen horum proprium est corporis, alterum mentis; quod dum uni homini acciderit, et corporis commune videtur, et mentis. Sic post partum virginis, non alius Dei, et alius hominis, sed idem Christus Dei et hominis filius fuit. Et sicut in uno homine aliud animus, aliud corpus: sic in Mediatore Dei et hominum, aliud Dei Filius, aliud hominis fuit; unus tamen ex utroque Christus Dominus fuit. Aliud, inquam, pro discretione substantiae: non alius , pro unitate personae.