Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
In Octavum Tomum Praefatio.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
De eodem libro epistolae quatuor.
De eodem libro epistolae quatuor.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
XII. Secundiani hoc a Valentinianis distare dicuntur, quod addunt opera turpitudinis.
XXXVI. Noetiani a quodam Noeto, qui dicebat Christum eumdem ipsum esse Patrem et Spiritum sanctum.
XXXIX. Angelici, in angelorum cultum inclinati, quos Epiphanius jam omnino defecisse testatur.
XLVII. Hieracitae , quorum auctor Hieraca nuncupatur,
LX. Proclianitae secuti sunt istos, et addiderunt Christum non in carne venisse.
LXXV. Alia est, quae dicit aquam non a Deo creatam, sed ei semper fuisse coaeternam.
LXXVI. Alia dicit, corpus hominis, non animam, esse imaginem Dei.
LXXVII. Alia dicit, esse innumerabiles mundos, sicut opinati sunt quidam philosophi Gentium.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
Sequuntur Opera Adversus Manichaeos, Quae Augustinus Tempore Presbyterii Ac Episcopatus Sui Conscripsit. His etiam subjicitur index aliorum Opusculoru
Admonitio In Opusculum Subsequens.
Admonitio In Opusculum Subsequens.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Acta Seu Disputatio Contra Fortunatum Manichaeum. Liber unus .
De Subsequente Disputatione, Possidius In Augustini Vita, Cap. VI.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Epistolam Manichaei Quam vocant Fundamenti Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
Liber Primus. Acta Primae Diei.
Liber Secundus. Acta Secundae Diei.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
Liber Primus. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Ad Orosium Contra Priscillianistas Et Origenistas Liber unus .
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Sermo Arianorum,
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Maximinum Haereticum Arianorum Episcopum Libri Duo .
Admonitio In Libros De Trinitate.
Admonitio In Libros De Trinitate.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
Appendix Tomi Octavi Operum Sancti Augustini, In Quo Subdititia Isthaec Opuscula Exhibentur, Scilicet: Tractatus Contra Quinque Haereses. Sermo Contra
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Commonitorium Vulgo Sancti Augustini Episcopi Ecclesiae Catholicae, Quomodo Sit Agendum Cum Manichaeis Qui Convertuntur.
Admonitio In Commonitorium Subsequens.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
De Incarnatione Verbi Ad Januarium Libri Duo, Collecti Ex Origenis Opere ΠΕΡΙ ΑΡΧΩΝ, Juxta Versionem Ruffini.
Liber Secundus. Ex Origenis Itidem Libris Decerptus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Index Rerum Quae In Hoc Tomo Octavo Continentur.
Caput XIV.
Quem posset certe aliquis impius paganus ita calumniari et reprehendere in Evangelio, sicut Deum Faustus in vetere Testamento. Diceret enim et ille improvidum Christum, non solum ex hoc quod miratus est Centurionis fidem; verum etiam quod Judam inter discipulos elegit, qui mandata ejus non erat servaturus (Id. VI, 71) : sicut reprehendit iste, cur praeceptum in paradiso datum fuerit homini non facturo (Gen. II, 16, 17, et III, 6) . Culparet etiam illud, quod scire non potuerit quis eum tetigerit, quando tetigit fimbriam vestimenti ejus, quae fluxum 0407 sanguinis patiebatur: sicut iste culpavit Deum nescisse ubi lateret Adam. Credo quia dixerit, Adam, ubi es (Gen. III, 9) ? sicut dixit Christus, Quis me tetigit (Luc. VIII, 44, 45) ? Diceret et invidum ac timentem, ne si intrarent quinque aliae virgines in regnum ejus, viverent in aeternum; contra quas ita clausit, ut nec miserabiliter pulsantibus aperiret (Matth. XXV, 11, 12) , velut obliviscens quod ipse promiserat, dicens, Pulsate et aperietur vobis (Id. VII, 7) : sicut iste invidiae timorisque arguit Deum, quod ad vitam aeternam non admiserit peccatorem. Diceret et appetentem, non pecudum, sed hominum sanguinis, quia dixit, Qui perdiderit animam suam propter me, in vitam aeternam inveniet eam (Id. X, 39) : sicut iste de sacrificiis animalium, quibus figuris promittebatur sacrificium sanguinis, quo redempti sumus, voluit calumniari. Reprehenderet et zelantem, quia cum ementes et vendentes de templo flagellando ejecisset, commemoravit Evangelista de illo esse scriptum, Zelus domus tuae comedit me (Joan. II, 15-17) : sicut iste accusavit zelantem Deum, quod aliis sacrificari vetuisset. Diceret irascentem in suos et in alienos: in suos quidem, quia dixit, Servus qui scit voluntatem domini sui, et non facit digna, plagis vapulabit multis (Luc. XII, 47) ; in alienos autem, quia dixit, Si quis vos non receperit, excutite illis pulverem de calceamentis vestris: amen dico vobis, quia tolerabilius erit Sodomae in die judicii, quam illi civitati (Matth. X, 14, 15) : sicut iste criminatur irascentem Deum, nunc in alienos, nunc in suos, quos utrosque Apostolus commemorat, dicens, Quicumque enim sine Lege peccaverunt, sine Lege peribunt; et quicumque in Lege peccaverunt, per Legem judicabuntur (Rom. II, 12) . Diceret et trucidantem et effundentem multorum sanguinem ob levia quidem vel nulla commissa. Leve quippe aut nullum commissum pagano videretur, vel non habere in convivio nuptiarum vestem nuptialem, propter quod Rex noster in Evangelio jussit hominem ligatis manibus et pedibus projici in tenebras exteriores (Matth. XXII, 11-13) ; vel nolle super se Christum regnare, propter quod peccatum ait, Illos autem qui noluerunt me regnare sibi, adducite, et interficite coram me (Luc. XIX, 27) : sicut iste accusavit Deum in Vetere Testamento, qui ei visus est propter levia vel nulla commissa, hominum millia trucidare. Jam vero illud quod reprehendit Faustus, minantem Deum venturum se esse cum gladio, quo non parceret, nec justo, nec peccatori, quomodo paganus ille reprehenderet, audiens apostolum Paulum dicere de Deo nostro, Quia Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum (Rom. VIII, 32) : audiens et Petrum, cum de magnis tribulationibus sanctorum et interfectionibus loqueretur, ad tolerandum exhortantem et dicentem, Tempus est ut judicium incipiat a domo Domini: et si initium a nobis, qualis finis erit eis qui non credunt Domini Evangelio? Et si justus quidem vix salvus erit, peccator et impius ubi parebunt (I Petr. IV, 17, 18) ? Quid enim justius Unico, cui tamen Pater non pepercit? Et quid evidentius, 0408 quod nec justis parcat, emendans eos varietate tribulationum, cum de hac re aperte sit dictum, Et si justus vix salvus erit? Non solum enim in Vetere Testamento scriptum est, Quem enim diligit Deus, corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit (Prov. III, 12) ; et, Si bona percepimus de manu Domini, mala quare non sustineamus (Job II, 10) ? sed etiam in Novo, Ego quem amo, arguo et castigo (Apoc. III, 19) ; et illud, Si enim nos ipsos dijudicaremus, a Domino non judicaremur: cum judicamur autem, a Domino corripimur, ne cum mundo damnemur (I Cor. XI, 31, 32) . Sed tamen si paganus in Novo Testamento talia reprehenderet, qualia isti reprehendunt in Vetere, nonne et ipsi ea defendenda susciperent? Quod si facere possent, qua tandem vecordia hic talia reprehendunt, qualia ibi defendunt? Si autem non possent, cur in uno tantum, ac non potius in utroque Testamento, quod non intelligentibus impiis pravum videretur, idem non intelligentibus piis rectum, sed tectum credi oportere concedunt?