Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
In Octavum Tomum Praefatio.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
De eodem libro epistolae quatuor.
De eodem libro epistolae quatuor.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
XII. Secundiani hoc a Valentinianis distare dicuntur, quod addunt opera turpitudinis.
XXXVI. Noetiani a quodam Noeto, qui dicebat Christum eumdem ipsum esse Patrem et Spiritum sanctum.
XXXIX. Angelici, in angelorum cultum inclinati, quos Epiphanius jam omnino defecisse testatur.
XLVII. Hieracitae , quorum auctor Hieraca nuncupatur,
LX. Proclianitae secuti sunt istos, et addiderunt Christum non in carne venisse.
LXXV. Alia est, quae dicit aquam non a Deo creatam, sed ei semper fuisse coaeternam.
LXXVI. Alia dicit, corpus hominis, non animam, esse imaginem Dei.
LXXVII. Alia dicit, esse innumerabiles mundos, sicut opinati sunt quidam philosophi Gentium.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
Sequuntur Opera Adversus Manichaeos, Quae Augustinus Tempore Presbyterii Ac Episcopatus Sui Conscripsit. His etiam subjicitur index aliorum Opusculoru
Admonitio In Opusculum Subsequens.
Admonitio In Opusculum Subsequens.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Acta Seu Disputatio Contra Fortunatum Manichaeum. Liber unus .
De Subsequente Disputatione, Possidius In Augustini Vita, Cap. VI.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Epistolam Manichaei Quam vocant Fundamenti Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
Liber Primus. Acta Primae Diei.
Liber Secundus. Acta Secundae Diei.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
Liber Primus. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Ad Orosium Contra Priscillianistas Et Origenistas Liber unus .
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Sermo Arianorum,
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Maximinum Haereticum Arianorum Episcopum Libri Duo .
Admonitio In Libros De Trinitate.
Admonitio In Libros De Trinitate.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
Appendix Tomi Octavi Operum Sancti Augustini, In Quo Subdititia Isthaec Opuscula Exhibentur, Scilicet: Tractatus Contra Quinque Haereses. Sermo Contra
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Commonitorium Vulgo Sancti Augustini Episcopi Ecclesiae Catholicae, Quomodo Sit Agendum Cum Manichaeis Qui Convertuntur.
Admonitio In Commonitorium Subsequens.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
De Incarnatione Verbi Ad Januarium Libri Duo, Collecti Ex Origenis Opere ΠΕΡΙ ΑΡΧΩΝ, Juxta Versionem Ruffini.
Liber Secundus. Ex Origenis Itidem Libris Decerptus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Index Rerum Quae In Hoc Tomo Octavo Continentur.
Caput XIV.
Fel. Omnia quidem quae a te non rationabiliter tantum, sed etiam veraciter dicta sunt, et intellexisse me in praecedentibus fateor, et probasse non nego: Christi autem divinitas quo pacto mortem sensisse dicatur, ignoro. De quo utrum tu obscure aliquid dixeris, an ego sufficienter dicta ingenii tarditate assequi non potuerim, nescio. Neque enim credere ausim, quod fons ille vitae, a quo habent universa quod vivunt, per triduum quo in sepulcro corpus jacuit, usque eo a naturae suae proprietate deciderit, ut si dici fas est, sepultis sensibus omnem substantiae vitalis motum amitteret , et propter redemptionem humani generis non Patrem tantum, sed et omnia spiritualis gloriae ornamenta desereret.
Aug. Absit, absit a fidelibus ista suspicio, ut sic Christus senserit mortem nostram, ut quantum in se est, vita perderet vitam. Nam si hoc ita esset, quomodo illo triduo potuisse dicimus aliquid vivere, si vitae fontem credimus aruisse? Sensit igitur mortem divinitas Christi, participatione humani affectus quem sponte sua susceperat, non naturae suae potentiam perdidit, per quam cuncta vivificat. Sic in sepulcro carnem suam commoriendo non deseruit, sicut in utero virginis connascendo formavit: et sic in utroque et nasci et mori, non coactus ab altero, sed sponte Dominus voluit, ut hoc eum constet pertulisse quod fecit: nec ideo non patientem, quia ipse faciebat; nec ideo non facientem quia non alius tolerabat. Nam si dominicae incarnationis mysterium salva individuae Trinitatis cooperatione consideres, idem sibi in hac humilitate auctor et opus est: idem auctor, qui sponte nascitur, sponte patitur; idem opus, quia utrumque licet non alio cogente, solus tamen ipse perpetitur. Fecit carnem in utero matris; habes auctorem operis: ipse in hac nasci dignatus est; habes opus auctoris: una tamen persona est, salva utriusque proprietate substantiae, et auctoris et operis. Sic ergo mortuus est non discedente vita, sicut passus est non pereunte potentia. Nemo aufert animam ejus ab eo; quia potestatem habet ponendi, et potestatem assumendi eam; habes etiam hic auctorem operis: ponit animam pro amicis suis (Joan. X, 18, 17) , habes opus auctoris. Quod ut generali definitione concludam: quoties in 1170 carne Christus aliquid patitur, opus auctoris est: sed quia idipsum sua potestate, non alio cogente perpetitur, ipse auctor est operis. Non ergo ad Mariam locali motu divinitas venit, sed ineffabili potentiae suae manifestatione et uterum matris gignendus implevit: et quod totum est substantiae suae plenitudine non privavit. Non dimisit patrem cum venit ad virginem, ubique totus, ubique perfectus, quia nec divisionem incorporei simplicitas recipit, et partis nomen plenitudo non novit. Erat ergo uno atque eodem tempore ipse totus etiam in inferno, totus in coelo: illic patiens injuriam carnis, hic non relinquens gloriam deitatis. Erat apud inferos resurrectio mortuorum, erat super coelos vita viventium. Vere mortuus, vere vivus: in quo et mortem susceptio mortalitatis excepit, et vitam divinitas servata non perdidit. Quotiescumque ergo haec quae a Christo humiliter sunt tolerata, consideras, ipsum auctorem voluntariae passionis agnoscas. Ita fiet, ut dum humilitas patienti, facienti virtus ascribitur; idem Christus uno atque eodem tempore cum patitur infirmus, cum facit omnipotens doceatur. Sed ne adhuc in morte Filii Dei aliquam insensibilitatem nos credatis accipere, importunum non est quae de morte sensa sint investigare: in qua sine dubio destituit corpus, vita nostra non periit ; dum discedens anima non vim suam perdit, sed quod vivificaverat hoc dimittit, et quantum in se est, alterius mortem facit, ipsa non recipit. Facit, inquam, non vivificando quod deserit, non amittendo quod vivit. Itaque hominis mors nihil aliud quam carnis occasus est: a qua cum vis potentiae vivificantis abscesserit, in terram de qua sumpta est, amissis quos non per se ipsam habuit sensibus redit. Atqui contraria, inquis, vitae mors est. Fateor: sed non ex eo genere contrariorum, quae existentis substantiae oppositione se perimunt; sed ex eorum potius quae dum cuilibet accidunt, simul quidem esse non possunt, sed unius tantum substantiae habitu ac privatione gignuntur. Sicut, verbi gratia, noctem docemus ac diem: nam et haec ejusdem generis docentur esse contraria, cum non utriusque, sed unius tantum videatur esse substantia. Ecce enim diem dicimus esse, cum sol est super terram: solem autem constat esse substantiam. Hic cum, peracto diurni temporis cursu, ab humani visus contemplatione discesserit, noctem discedendo mox facit. Facit, inquam, subtrahendo copiam luminis, non in se recipiendo substantiam noctis. Itaque una lucis substantia et noctem facere videtur et diem, sed non uno modo. Nam diem cum venit, noctem efficit cum recedit. Unde et Manichaeorum non irreligiosam tantum, verum etiam stultam divisionem, qua bona a malis, aeque exstantibus nituntur separare substantiis, plerumque confundimus: ostendentes eis luminare majus, quo fieri novimus diem; et cogentes ut et ipsi similiter nos docerent, quod esset, si dictu fas est, tenebrale majus , quo substantialiter fieri crederemus et noctem. Sed de his alias, qui per stultitiam blasphemi dogmatis, aut pro exstantibus non exstantia, aut pro principalibus consecuta, aut pro contrariis videntur affirmare communia. Quae si quis fidei oculis non privatus excusserit, omnes eorum machinas facili ratione confundit. Ergo, ut dicere coeperamus, anima non aliter quam sol vitam tribuit carni cum venerit, mortem efficit cum recedit. Quam ne quis putet corporis morte consumi, audiat quid de hoc Dominus in Evangeliis generali auctoritate definiat: Nolite, inquit, timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere; sed timete eum potius qui animam et corpus potest occidere in gehenna ignis (Matth. X, 28) . Ergo superstite anima corpus constat occidi, et propterea consequens necessario non est, animas corporum internecione consumi: hoc si ita est, etiam post mortem corporis nihilominus 1171 mentibus vivitur. Quod si de unoquoque nostrum recte sentitur, quomodo fons vitae propter participationem humanae mortis vivificandi potentiam perdidisse jactatur? Sed potest, inquis, anima et corpus occidi in gehenna ignis. Quod adversum nos primum idcirco non facit, quia mors ista non conditionis videtur esse, sed criminis. Nam remota culpa jubemur homines non timere, qui cum possint corpus, animam tamen negantur occidere. Dehinc, quoniam hoc Deo tantum esse dicitur possibile, de quo Filium suum unigenitum et communione naturae et aequalitate potentiae non hoc credimus meruisse. Suscepit ergo Salvator conditionem mortis nostrae, sed non ita ut deteriorem faceret, cum praeter consuetudinem dominari eam permittebat animae: sed potius ut nihil hanc obesse animae pariter justorum omnium probasset et vitae.