Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
In Octavum Tomum Praefatio.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
De eodem libro epistolae quatuor.
De eodem libro epistolae quatuor.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
XII. Secundiani hoc a Valentinianis distare dicuntur, quod addunt opera turpitudinis.
XXXVI. Noetiani a quodam Noeto, qui dicebat Christum eumdem ipsum esse Patrem et Spiritum sanctum.
XXXIX. Angelici, in angelorum cultum inclinati, quos Epiphanius jam omnino defecisse testatur.
XLVII. Hieracitae , quorum auctor Hieraca nuncupatur,
LX. Proclianitae secuti sunt istos, et addiderunt Christum non in carne venisse.
LXXV. Alia est, quae dicit aquam non a Deo creatam, sed ei semper fuisse coaeternam.
LXXVI. Alia dicit, corpus hominis, non animam, esse imaginem Dei.
LXXVII. Alia dicit, esse innumerabiles mundos, sicut opinati sunt quidam philosophi Gentium.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
Sequuntur Opera Adversus Manichaeos, Quae Augustinus Tempore Presbyterii Ac Episcopatus Sui Conscripsit. His etiam subjicitur index aliorum Opusculoru
Admonitio In Opusculum Subsequens.
Admonitio In Opusculum Subsequens.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Acta Seu Disputatio Contra Fortunatum Manichaeum. Liber unus .
De Subsequente Disputatione, Possidius In Augustini Vita, Cap. VI.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Epistolam Manichaei Quam vocant Fundamenti Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
Liber Primus. Acta Primae Diei.
Liber Secundus. Acta Secundae Diei.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
Liber Primus. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Ad Orosium Contra Priscillianistas Et Origenistas Liber unus .
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Sermo Arianorum,
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Maximinum Haereticum Arianorum Episcopum Libri Duo .
Admonitio In Libros De Trinitate.
Admonitio In Libros De Trinitate.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
Appendix Tomi Octavi Operum Sancti Augustini, In Quo Subdititia Isthaec Opuscula Exhibentur, Scilicet: Tractatus Contra Quinque Haereses. Sermo Contra
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Commonitorium Vulgo Sancti Augustini Episcopi Ecclesiae Catholicae, Quomodo Sit Agendum Cum Manichaeis Qui Convertuntur.
Admonitio In Commonitorium Subsequens.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
De Incarnatione Verbi Ad Januarium Libri Duo, Collecti Ex Origenis Opere ΠΕΡΙ ΑΡΧΩΝ, Juxta Versionem Ruffini.
Liber Secundus. Ex Origenis Itidem Libris Decerptus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Index Rerum Quae In Hoc Tomo Octavo Continentur.
Caput V.
Fel. Quoniam me disputandi arte concludis, id quod a majoribus nostris dictum est, breviter explicabo. Aiunt enim, quoties de initio Filii et Patris aeternitate tractatur: Erat quando non erat, et antequam nasceretur non erat.
Aug. Quantum adverto, manente malae credulitatis errore sola verba mutata sunt. Dixisti namque, Erat quando non erat. Erat istud, ad aevum pertinere vultis, an ad Filium? Si ad aevum, id est, velut quoddam ante Filii nativitatem aeternitatis spatium; ecce ad superiorem blasphemiam necessitate delaberis, cum inter Patrem et Filium, tertium quoddam tempus immittis, dicisque, quia erat ante Filium Pater et tempus, post haec duo Filius, post tria ista Spiritus. Quod si admittimus, ut sine tempore gigni non potuerit Filius, vide quam late pateant ista quae dicimus. Nam si non sine tempore est Filius, certe nec nisi in loco dicendus est genitus. Hoc admisso, ante Filium et Spiritum sanctum coaevus quodam modo Patri dicatur et locus. Quod si ita est, quod sine loco et tempore nasci non potuerit Filius, in quo loco, aut in quo tempore factum locum dicis et tempus? Si in nullo, ecce sine tempore et loco fieri potuit tempus et locus. Si in aliquo, idipsum videtur tempus et locus, in cujus origine similiter et locus requiritur et tempus. Quod si usque adeo sine tempore et loco fieri aliquid potuit, ut nec in loco locum, nec in tempore factum doceas tempus; nescio qua temeritate contendas, quod nasci sine his non potuerit Filius, qui quantum ad sanam fidem, et locum docetur fecisse et tempus. Sed de hoc satis; nunc quod a majoribus vestris dictum praedicas, repetamus. Erat, inquis, quando non erat. Si Erat istud, ad tempus referas, ecce ante Filium tempus: si ad Filium, nunquam non erat Filius; erat enim jam quando non erat Filius, a quo factum dicitur tempus . Sed, Antequam nasceretur, inquis, non fuit. Quis, quaeso, non fuit antequam nasceretur? Si Filius, ecce ipso intellectu ante Filium fuisse dicitur tempus. Si autem antequam nasceretur Filius, non erat tempus, sequitur ut dicatur Patri Filius coaeternus, inter quem et Patrem nullum fuisse dicitur tempus; maxime cum inter caetera Evangelistis attestantibus, etiam tempus fecisse dicatur Filius. Sed forte de Patre dictum aliquis putet, Erat quando non erat Filius. Cui sententiae secuta non concinunt, quibus dicitur, Et antequam nasceretur non erat: nam per se Pater semper existens etiam a vobis dici non potest natus, qui non ab initio docetur exortus; et in Patrem cadere non potest, Erat quando non erat genitus.
Fel. Quoniam me verbis ut mea fert opinio, inopinata subtilitate certantibus non mediocriter defatigas, idcirco quaeso, ut si fieri potest, exemplo cujuslibet rei, possibile id esse quod docere conaris, ostendas. Neque enim aliter credere possum, licet vi orationis oppressus, coaeternum esse genitum Patri, nisi aut utrumque genitum, aut utrumque patrem dixeris sibi.
Aug. Quoniam me ad incomparabilium rerum exempla compellis, idcirco quae sit ignis potentia videamus, ex quo semper splendor, semper est vapor. Utrumque de eo nascitur, nec ideo tamen ignis sine horum quolibet aliquatenus invenitur. Haec tria non se invicem gignunt, quia non de splendore ignis et vapor, aut de vapore ignis et splendor, sed de igne 1161 splendor et vapor semper est genitus. Quae cum ita sint, videsne etiam in creaturis posse aliquid nasci, nec ostendi tamen tempus, quo id de quo natum est sine genito potuerit inveniri? Si ergo visibilibus exemplis ista perspicimus, cur non de Patre, Filio et Spiritu sancto, quantum ad communem duntaxat atque indifferentem aeternitatem, similia praedicemus? Neque enim ideo necesse est Patrem et Filium et Spiritum sanctum aeque dicamus ingenitum, quia nullum ab altero aevo interveniente dicimus separatum: cum etiam ex aliis rebus quaedam genita, nec ideo tamen aut aeque gignentia, aut sine invicem docentur exstantia. Sed quid prodest horum multa colligere, cum paucorum testimoniis etiam caetera liceat aestimare?