Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
In Octavum Tomum Praefatio.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
De eodem libro epistolae quatuor.
De eodem libro epistolae quatuor.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
XII. Secundiani hoc a Valentinianis distare dicuntur, quod addunt opera turpitudinis.
XXXVI. Noetiani a quodam Noeto, qui dicebat Christum eumdem ipsum esse Patrem et Spiritum sanctum.
XXXIX. Angelici, in angelorum cultum inclinati, quos Epiphanius jam omnino defecisse testatur.
XLVII. Hieracitae , quorum auctor Hieraca nuncupatur,
LX. Proclianitae secuti sunt istos, et addiderunt Christum non in carne venisse.
LXXV. Alia est, quae dicit aquam non a Deo creatam, sed ei semper fuisse coaeternam.
LXXVI. Alia dicit, corpus hominis, non animam, esse imaginem Dei.
LXXVII. Alia dicit, esse innumerabiles mundos, sicut opinati sunt quidam philosophi Gentium.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
Sequuntur Opera Adversus Manichaeos, Quae Augustinus Tempore Presbyterii Ac Episcopatus Sui Conscripsit. His etiam subjicitur index aliorum Opusculoru
Admonitio In Opusculum Subsequens.
Admonitio In Opusculum Subsequens.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Acta Seu Disputatio Contra Fortunatum Manichaeum. Liber unus .
De Subsequente Disputatione, Possidius In Augustini Vita, Cap. VI.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Epistolam Manichaei Quam vocant Fundamenti Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
Liber Primus. Acta Primae Diei.
Liber Secundus. Acta Secundae Diei.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
Liber Primus. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Ad Orosium Contra Priscillianistas Et Origenistas Liber unus .
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Sermo Arianorum,
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Maximinum Haereticum Arianorum Episcopum Libri Duo .
Admonitio In Libros De Trinitate.
Admonitio In Libros De Trinitate.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
Appendix Tomi Octavi Operum Sancti Augustini, In Quo Subdititia Isthaec Opuscula Exhibentur, Scilicet: Tractatus Contra Quinque Haereses. Sermo Contra
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Commonitorium Vulgo Sancti Augustini Episcopi Ecclesiae Catholicae, Quomodo Sit Agendum Cum Manichaeis Qui Convertuntur.
Admonitio In Commonitorium Subsequens.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
De Incarnatione Verbi Ad Januarium Libri Duo, Collecti Ex Origenis Opere ΠΕΡΙ ΑΡΧΩΝ, Juxta Versionem Ruffini.
Liber Secundus. Ex Origenis Itidem Libris Decerptus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Index Rerum Quae In Hoc Tomo Octavo Continentur.
In Octavum Tomum Praefatio.
Cum doctoris catholici duo sint officia, alterum christianae religionis veritates illustrare ac confirmare, alterum easdem ab insurgentium haereticorum erroribus vindicare; nemo veterum aut recentiorum utrasque partes implevit felicius Augustino, qui omnium judicio id merito assecutus est, ut praecipuus ac summus Ecclesiae Doctor haberetur. Hactenus ejus opera quae christiana dogmata explicant exhibuimus: nunc ea quae ad infidelium haereticorumque confutationem pertinent, quaeque vulgari jam nomine Polemica vocare solemus, in tribus quae restant voluminibus repraesentanda sunt. Nam etsi in prioribus illis scriptis aliquando ex occasione grassantes errores Vir sanctus perstringat; non his tamen ejusmodi generis operum scopus erat, qualem sibi ipse in reliquis operibus proposuit. Quod si Augustinum obiter in haereticos disserentem tanta cum voluptate lectores huc usque revolverunt: longe major ex sequentibus libris fructus sperandus est, in quibus recto ordine ac dedita opera universum errorum corpus in particulas discinditur ac dissipatur; haereticorum antesignani tum publicis concertationibus, tum editis lucubrationibus vincuntur ac prosternuntur; achillea denique ac primaria eorum scripta in favillas rediguntur; adeo ut cum ex primi generis scriptis Doctoris catholici nomen, quod nonnullis etiam praecipuis Ecclesiae Patribus commune est, retulerit Augustinus; ex his posterioribus unum sibi proprium, quo nullum aliud illustrius, elogium a Catholicis Hieronymo teste meruerit, ut veluti alter antiquae fidei conditor etiam vivens et in terris degens agnosceretur. «Macte virtute,» inquit ille ad ipsum Augustinum scribens, «in orbe celebraris. Catholici te conditorem antiquae rursum fidei venerantur atque suspiciunt» (Epist. 195 inter Augustinianas) .
Nihil ad hujusce tituli et elogii commendationem videtur adjici posse: sed tamen eodem in loco Hieronymus subdit, «signum majoris gloriae esse,» quod Virum sanctissimum ob eamdem causam, «omnes haeretici detestarentur.» Eorum vero malevolentia et abalienatio eo usque progressa est, ut eum e medio tollere quovis proposito praemio tentaverint, nec sibi ad concepti capitalis odii cumulum sufficere putarint, nisi etiam Deum eidem consilio suffragari suis asseclis persuadere conarentur, quibus polliceri non dubitarunt, «omnia peccata a Deo indubitanter esse credendum posse dimitti eis qui hoc facere ac perficere potuissent» (Possid. in Vita Augustini, cap. 9) . Sed miranda est hoc in loco Augustini moderatio, quod cum non solum privatis criminationibus ab adversariis impeteretur, sed et ab eis quaereretur ad necem, privatas inimicitias illas ita aequanimiter tulit ac dissimulavit, ut vix ullam de eis in suis disputationibus fecerit mentionem: nec quidquam certi de intentatae illi necis machinatione resciremus, nisi Possidius in ejus Vita rem posteris consignasset. Quod si quandoque ad injurias sibi illatas aliquid reponere cogebatur; id non justae indignationi suae tribuebat, sed lectorum utilitati, qui iniquis ejusmodi criminationibus a veritate possent abduci. Sed nemo melius tam moderati animi in his occasionibus statum expresserit, quam Augustinus ipse, cujus haec verba sunt in libro contra Petilianum tertio, cap. 1: «Ego quando cuique vel dicendo vel scribendo, respondeo, etiam contumeliosis criminationibus lacessitus, quantum mihi Dominus donat, fraenatis atque contritis vanae indignationis aculeis, auditori lectorive consulens, non ago ut efficiar homini conviciando superior, sed errorem convincendo salubrior.» In his itaque disputationibus res tota rationum et argumentorum validis momentis agebatur. Non illum a proposito difficultatis scopo conviciorum propriaeve laesionis sensus avocabat; sed satis sibi factum existimabat, si vel proprii honoris dispendio Ecclesiae et veritatis jura (quod unum sibi ob oculos ponebat) asseruisset. In refellendis etiam haereticorum argumentis ita se gerebat Doctor sanctus, ut non tantum eorum animos exasperare quam maxime caveret; sed etiam, quantum in ipso erat, eos ad veritatis agnitionem mollioribus et humanioribus verbis et appellationibus revocare conaretur. Hunc agendi modum statim ab initio concertationum suarum sibi proposuit, uti ipse testatur: «Deum rogavi et rogo, ut in refellenda et revincenda haeresi vestra, cui et vos fortasse imprudentius quam malitiosius adhaesistis, det mihi mentem pacatam atque tranquillam, et magis de vestra correctione, quam de subversione cogitantem. Quanquam enim Dominus per servos suos regna subvertat erroris; ipsos tamen homines, in quantum homines sunt, emendandos esse potius quam perdendos jubet» (Lib. contra Epistolam Manichaei, cap. 1) . Utinam qui fidei controversias tractant, eodem animo ducerentur!
Etsi porro in omnibus Augustini operibus summa ejus facultas elucet, nonnihil tamen majoris splendoris catholicae ejus disceptationes prae se ferunt: ut in bello et praelio magis quam in pace militum virtus probatur. In ipsis enim scriptis vis et acumen ingenii, doctrina, 0011 eruditio, Scripturarum peritia, eloquentia, prudentia et dexteritas, ut in proprio argumento lumen suum explicant, dum urgentium adversariorum impetus omnes animi nervos ad eos debellandos excitant et proritant.
Jamvero quoniam plura sunt Augustini Polemica opuscula, quam ut in unum volumen cogi possint; ea in plures tomos partiri necessarium fuit. Et primus quidem ea quae adversus Manichaeos, Priscillianistas, et Arianos condita sunt complectetur: de quibus hic multis praefari otiosum et supervacaneum fuerit; cum primo loco sese offerat Augustini liber de Haeresibus, in quo historiam harum omniumque haereseon compendio descriptam lector inveniet.
Manichaeorum haeresim, qua deceptus atque imbutus fuerat adolescens, statim a suo baptismo aggressus est strenuissimus pugil, quinque libris in eos editis, nempe de Libero Arbitrio, de Genesi contra Manichaeos, de Moribus Ecclesiae catholicae, de Moribus Manichaeorum, et de Vera Religione: quos quia neophytus et nondum presbyter composuit, in primo tomo, ut in antea vulgatis, reliquimus. Hos libros nomine Pentateuchi contra Manichaeos designat Paulinus in epistola 25 inter Augustinianas, laudatque in hunc modum: «O lucerna digne supra candelabrum Ecclesiae posita, quae late catholicis urbibus de septiformi lychno pastum oleo laetitiae lumen effundens, densas licet haereticorum caligines discutis, et lucem veritatis a confusione tenebrarum splendore clarifici sermonis enubilas!» Hactenus Paulinus de primis illis in Manichaeos scriptis; in quibus si tantum luminis ac splendoris deprehendit, quid de aliis subsequentibus, quae progressu temporis majore diligentia et rerum usu ab Augustino condita sunt, exspectandum est?
Ex his primum quod a suscepto sacerdotio composuit in gratiam amici sui Honorati, qui Manichaeorum erroribus tenebatur, de Utilitate credendi inscripsit, ubi his praeclaris usus est verbis, quae in fronte Polemicorum ipsius operum adhiberi merentur. «Quae ut tibi prosint, aut certe nihil obsint, omnibusque omnino, quorum in manus forte devenerint, et rogavi Deum, et rogo; et spero ita fore, si bene mihi conscius sum, quod ad hunc stilum pio et officioso animo, non vani nominis appetitione aut nugatoriae ostentationis accessi» (Cap. 1) . Post haec eosdem Manichaeos denuo exagitavit edito libro de Duabus Naturis, quarum dicebant unam partem Dei esse, alteram de gente tenebrarum: quae deliramenta perspicuis et a lumine naturali petitis rationibus sic eludit, ut magis animos commovendo, quam disputando, adversarios ad veritatis agnitionem reducere videatur; dolens interim quod olim easdem rationes non adhibuisset, ut ne in pravissimae sectae perniciem laberetur. His porro scriptis et gravibus suis ad populum concionibus ita omnium in se admirationem excitavit, ut illam causam salvam et sanam reputarent omnes, quam vir tantae moderationis et sinceritatis, tantae doctrinae et eloquentiae propugnasset. Hinc est quod Hippone civitate per Fortunatum presbyterum manichaeum magnam partem corrupta, non modo Catholici, sed et Donatistae sanctum Doctorem ad singularem cum eo disputationem adduxerint: ex qua ita debilitatus et fractus recessit Fortunatus, ut ejus pestilentissimo contagio Hipponenses omnes deinceps caruerint. Possidius describit prosperum fortunatumque successum hujusce collationis (In Vita Aug., cap. 6) , cujus acta hic referuntur: ex quibus discimus hominem loquacissimum ad unum Augustini argumentum (idem scilicet quod olim a Nebridio audierat ) ita obmutuisse, ut captato per speciem suos consulendi asseclas ad respondendum spatio, turpi fuga ex urbe Hippone, nedum ex collatione aufugerit, nunquam eo rediturus. Patrata hac victoria, aliquanto post procusum est opusculum contra Adimantum: quo in opere Veteris ac Novi Testamenti loca simul conciliantur, satisfitque cavillationibus quas ex locis illis veterator iste, Manichaei quondam discipulus, deduxerat.
Idem in Manichaeos certamen prosecutus est Augustinus jam episcopus, refellendo primum Manichaei Epistolam, Fundamenti appellatam, in qua totius perversae doctrinae summa continebatur, id est «doctrinae initium, medium, et finis,» testante Felice manichaeo (Lib. 2 de Actis cum Felice, cap. 1) . Unde tanta ab ipsis Manichaeis reverentia haec epistola legebatur, ut non nisi ab inclinatis disceretur. Sic enim habetur hic locus in duobus vetustis exemplaribus, «Inclinatis discebatur a nobis:» tametsi aliam praetulimus lectionem ex optimae notae codice Corbeiensi, «Ipsa enim nobis illo tempore miseris quando lecta est, illuminati dicebamur a vobis» (Lib. contra Epist. Manich., cap. 5) .
Ab hac lucubratione forte non ita pridem manum removerat Augustinus, cum Catholici aliud eidem onus imponunt, ut scilicet responderet ad librum Fausti Manichaeorum episcopi tantopere a suis praedicati; «cujus nobis adventus, ait Augustinus, ad explicanda omnia quae nos movebant, quasi de coelo promittebatur» (Lib. de Utilitate credendi, cap. 8) . Verum tam magnificis promissis non bene respondit eventus: imo vero contraria sorte factum est, ut Doctor sanctus quasi de coelo missus merito existimari possit ad revincenda commenta ineptissimi praestigiatoris, qui miserandis nugis multorum animos seduxerat; maxime vero ad vindicanda veterum Patriarcharum acta, quibus infaustus ille haereticus fucum facere tentaverat. Hoc in opere cum apostoli Jesu Christi nomen, quod Manichaeus initio epistolarum suarum sibi tribuebat, ab indigno homine removeret, tempus exortae hujus haeresis nobis indicat Vir sanctus, aitque constare, «non solum post Tertullianum, verum etiam post Cyprianum hanc haeresim fuisse exortam» (Lib. 13, cap. 4) . Huic sententiae concordat Epiphanius, qui ejusdem haeresis ortum revocat 0013 ad nonum Gallieni annum (Epiph., lib. de Pond. et Mens.) , qui cum anno Christi 263 coincidit. Eusebius vero ad tempus Felicis papae et Diocletiani imperatoris (Euseb., lib. 7, cap 30-32) , qui tamen ad imperium non pervenit, nisi fere post decennium a morte Felicis papae, quae contigit anno 275. Leo Magnus longius eamdem originem submovet, ad annum scilicet a Christi resurrectione 260, Probo imperatore et Paulino consule (Leo, serm. 2 de Pentec.) . Acta Collationis cum Felice manichaeo, qui Catholicos seducturus cum venisset, per Augustinum feliciter ad Ecclesiae communionem reductus est, nova catholicae veritatis tropaea suppeditant, eodem Augustino duce reportata. Liber de Natura boni exsecranda quorumdam illius sectae hominum, «non tantum in Paphlagonia, sed etiam in Gallia» degentium (Cap. 47) , facinora detegit; habetque pro argumento ut ostendat, naturam incommutabilem Deum esse ac summum bonum, atque ab illo esse caeteras naturas, easque in quantum naturae sunt bonas; tum quid vel unde sit malum, et quanta mala Manichaei ponant in natura boni, quanta bona in natura mali, quas naturas finxit error ipsorum. Denique postremus liber contra Secundinum, dogmata perniciosissimae haeresis penitus evertit, adeoque suo auctori placuit, ut ejus sententia, omnibus quae adversus illam pestem scripserat, facile praeponeretur.
De horum omnium scriptorum dignitate si quis judicium ferre velit, ea conferat cum aliis aliorum auctorum de eodem argumento lucubrationibus, quales sunt inter Graecos Serapion Thmueos Aegypti urbis episcopus, «qui ob elegantiam ingenii cognomen Scholastici meruit,» ait Hieronymus (Lib. de Scriptoribus ecclesiasticis) ; et Didymus Alexandrinus, Titus episcopus Bostrenus, et Zacharias episcopus Mytilenensis; inter Latinos Victorinus Afer: ex quibus hic a Sirmondo editus inter opuscula dogmatica veterum quinque scriptorum, illi a Canisio tom. 5 antiq. lect.
Ad alia tomi hujus scripta quod attinet, unus codex qui sive casu, seu dedita opera, in platea maritima Carthaginensi venalis expositus erat, cujusdam haeretici anonymi librum continens, materiam praebuit duobus libris contra adversarium Legis et Prophetarum; in quo Cassiodorus senator scribit multa de Legis divinae quaestionibus enodari.
Librum contra Priscillianistas et Origenistas Orosio acceptum referre debemus. In hujus consultatione libro praefixa ambiguam quamdam de anno recondito lectionem, quae negotium legentibus facessebat, unius codicis ope restituimus. Nam cum antea legeretur, «Terra illa . . . . . si eamdem anno illo recondito apud te mandando;» ita scriptum habetur in veteri exemplari, «si eam de manna illo recondito tu apud me mandando et replendo visitaveris.» Quae verba ab Orosio diriguntur ad Augustinum, de quo in consequentibus ait, se et plurimos secum, ut Augustini «eloquium velut ros super eos descendat» exspectare. Ad haec autem elogia ingenitam sibi modestiam objecit Augustinus, cum de obscuris quibusdam quaestionibus interrogatus, qualis est illa de Angelorum distinctione, ab his solvendis se excusat, ignorantiam ingenue professus his verbis: «Sed, quo me contemnas, quem magnum putas esse doctorem, quaenam ista sint, et quid inter se differant, nescio» (Lib. contra Priscill., cap. 11) .
Denique postrema hujusce tomi opuscula adversus Arianos exarata sunt. Et quidem primo loco liber contra Sermonem Arianorum, qui plures quam triginta errorum articulos continebat, de verbo summatim refutatur. Tum subsequitur Collatio sub finem vitae a sancto Doctore habita cum Maximino episcopo, quae non minus Ecclesiae Catholicae gloriosa atque arianae haeresi exitiosa fuit, quam alia non paucis ante annis cum Pascentio comite inita. Hanc demum cum Maximino Collationem subsecuti sunt libri contra eumdem arianum episcopum duo, merito quidem jure ab Agathone papa in sexto Concilio generali cum praestantissimi Doctoris commendatione laudati.
His succedunt libri de Trinitate, quos, cum in tomo tertio antehac locum tenuerint, in hunc locum consulto rejecimus, ob magnam cum praedictis opusculis affinitatem: propterea quod in his de Trinitate libris Arianorum passim argumenta refelluntur. Caeterum Erasmi de hoc egregio opere censura satis arguit, eum nonnisi leviter in eorumdem librorum lectione fuisse versatum. Non immoramur confutandae hominis praecipiti sententiae, rati sufficere antidoti loco Cassiodori judicium, qui de his libris ita censuit in libro Institutionum, cap. 16: «S. Augustini quindecim libri, quos de sancta Trinitate mirabili profunditate conscripsit, curiosa vobis intentione meditandi sunt.» Augustinus quidem modeste, pro suo more, de hoc opere loquitur, aitque id argumenti a se non fore tractandum, si graecorum Patrum opera hac de re conscripta in latinum eloquium translata fuissent, aut si quis alius difficultates sibi propositas solvere et illustrare voluisset. At nihil de huiusce operis dignitate detrahere debet modesta id genus auctoris professio. Et certe qui res theologicas his temporibus accuratius investigarunt, fatentur neminem ante Augustinum satis explicasse invisibilitatem Filii Dei contra Arianos, nec objectas ab eis difficultatum umbras tanto cum lumine dispulisse. Unde Graecis ita admirabile visum est istud opus, ut illud suae gentis hominibus proprium fecerint.
Superest agendum de Appendice, in qua continentur tractatus contra quinque Haereses, contra Judaeos, Paganos, et Arianos, de Fide contra Manichaeos, de Unitate Trinitatis contra Felicianum arianum, qui omnes in editionibus Lovaniensis recognitionis Augustino tributi fuerant: sed quam perperam evincent, ut credimus, Admonitiones, quas singulis tractatibus praefigemus suis locis. Consimiles aliis Appendicis opusculis apponemus, quorum veros ac genuinos, quoad fieri poterit, auctores retegere conabimur.
0015 His ergo Leviter delibatis, Lectorem ad subjecta opera pervolvenda festinantem diutius hoc in limine remorari nefas ducimus. Longe profecto jucundius erit inspicere haereseon eversionem Jesu Christi virtute ab Augustino factam; de qua nobis id dicere liceat, quod in sermone de Cataclysmo scriptum legitur: «In illo populo, fratres, in quo multa miracula faciebat Moyses per virgam, exsurrexerunt magi Pharaonis, facientes et ipsi prodigia contra famulum Dei Moysen. Sed ad hoc quaedam mira facere permissi sunt, ut mirabilius vincerentur. Magi Pharaonis quid aliud significabant, nisi omnes haereticos ministros diaboli, qui sub nomine Christi devorare cupiunt populum Christi? Scatent nunc haereses in hanc terram, tanquam serpentes magorum, quos devoravit et devorat ille serpens exaltatus in ligno . . . . Fuit hic, ut nostris, dilectissimi, viperea doctrina Donatistarum: contrita est, consumpta est. Mox Maximianistarum serpentina fraus pullulavit: contrita est, consumpta est. Manichaeorum venenum aspidis subrepserat: contritum est, consumptum est. Pelagianorum novum dogma a ministris diaboli, tanquam a magis Pharaonis excitatum, illi nostro serpenti certamen indixit: conteritur, consumitur . . . . Ecce nobis unus anguis Arianus, olim mortuus, insultat: . . . redi, Moyses noster; redi virga; redi, serpens Christe; contere caput draconum, dic quid sis cum Patre: te audiamus docentem, non haereticum blasphemantem» (Cap. 5, tom. 6, col. 696-697) .