Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
In Octavum Tomum Praefatio.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
De eodem libro epistolae quatuor.
De eodem libro epistolae quatuor.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
XII. Secundiani hoc a Valentinianis distare dicuntur, quod addunt opera turpitudinis.
XXXVI. Noetiani a quodam Noeto, qui dicebat Christum eumdem ipsum esse Patrem et Spiritum sanctum.
XXXIX. Angelici, in angelorum cultum inclinati, quos Epiphanius jam omnino defecisse testatur.
XLVII. Hieracitae , quorum auctor Hieraca nuncupatur,
LX. Proclianitae secuti sunt istos, et addiderunt Christum non in carne venisse.
LXXV. Alia est, quae dicit aquam non a Deo creatam, sed ei semper fuisse coaeternam.
LXXVI. Alia dicit, corpus hominis, non animam, esse imaginem Dei.
LXXVII. Alia dicit, esse innumerabiles mundos, sicut opinati sunt quidam philosophi Gentium.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
Sequuntur Opera Adversus Manichaeos, Quae Augustinus Tempore Presbyterii Ac Episcopatus Sui Conscripsit. His etiam subjicitur index aliorum Opusculoru
Admonitio In Opusculum Subsequens.
Admonitio In Opusculum Subsequens.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Acta Seu Disputatio Contra Fortunatum Manichaeum. Liber unus .
De Subsequente Disputatione, Possidius In Augustini Vita, Cap. VI.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Epistolam Manichaei Quam vocant Fundamenti Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
Liber Primus. Acta Primae Diei.
Liber Secundus. Acta Secundae Diei.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
Liber Primus. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Ad Orosium Contra Priscillianistas Et Origenistas Liber unus .
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Sermo Arianorum,
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Maximinum Haereticum Arianorum Episcopum Libri Duo .
Admonitio In Libros De Trinitate.
Admonitio In Libros De Trinitate.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
Appendix Tomi Octavi Operum Sancti Augustini, In Quo Subdititia Isthaec Opuscula Exhibentur, Scilicet: Tractatus Contra Quinque Haereses. Sermo Contra
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Commonitorium Vulgo Sancti Augustini Episcopi Ecclesiae Catholicae, Quomodo Sit Agendum Cum Manichaeis Qui Convertuntur.
Admonitio In Commonitorium Subsequens.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
De Incarnatione Verbi Ad Januarium Libri Duo, Collecti Ex Origenis Opere ΠΕΡΙ ΑΡΧΩΝ, Juxta Versionem Ruffini.
Liber Secundus. Ex Origenis Itidem Libris Decerptus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Index Rerum Quae In Hoc Tomo Octavo Continentur.
Caput X.
Quot modis creatura assumitur ad significandum. Eucharistia. Sed his, ut dicere coeperam, exceptis, alia sunt illa quae quamvis ex eadem materia corporali, ad aliquid tamen divinitus annuntiandum nostris sensibus admoventur, quae proprie miracula et signa dicuntur, nec in omnibus quae nobis a Domino Deo annuntiantur, ipsius Dei persona suscipitur. Cum autem suscipitur, aliquando in angelo demonstratur, aliquando in ea specie quae non est quod angelus, quamvis per angelum disposita ministretur: rursus cum in ea specie suscipitur quae non est quod angelus, aliquando jam erat ipsum corpus, et ad hoc demonstrandum in aliquam mutationem assumitur; aliquando ad hoc exoritur, et re peracta rursus absumitur. Sicut etiam cum homines annuntiant, aliquando ex sua persona verba Dei loquuntur, sicuti cum praemittitur, Dixit Dominus; aut, Haec dicit Dominus (Jerem. XXXI, 1, 2) ; aut tale aliquid: aliquando autem nihil tale praemittentes, ipsam Dei personam in se suscipiunt, sicuti est, Intellectum tibi dabo, et constituam te in via qua ingredieris (Psal. XXXI, 8) . Sic non solum in dictis, verum etiam in factis, Dei persona significanda imponitur prophetae, ut eam gerat in ministerio prophetiae; sicut ejus personam gerebat qui vestimentum suum divisit in duodecim partes, et ex eis decem servo regis Salomonis dedit, regi futuro Israel (III Reg. XI, 30, 31) : aliquando etiam res quae non erat quod propheta, et erat jam in terrenis rebus, in hujusmodi significationem assumpta est; sicut somnio 0880 viso Jacob evigilans fecit de lapide, quem dormiens habebat ad caput (Gen. XXVIII, 18) : aliquando ad hoc fit eadem species, vel aliquantulum mansura, sicut potuit serpensille aeneus exaltatus in eremo (Num. XXI, 9) , sicut possunt et litterae; vel peracto ministerio transitura, sicut panis ad hoc factus in accipiendo Sacramento consumitur.
20. Sed quia haec hominibus nota sunt, quia per homines fiunt, honorem tanquam religiosa possunt habere, stuporem tanquam mira non possunt. Itaque illa quae per Angelos fiunt, quo difficiliora et ignotiora, eo mirabiliora sunt nobis: illis autem tanquam suae actiones notae atque faciles. Loquitur ex persona Dei angelus homini, dicens, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob; cum Scriptura praedixisset, Visus est ei angelus Domini (Exod. III, 6, 2) : loquitur et homo ex persona Domini, dicens, Audi, populus meus, et loquar tibi; Israel, et testificabor tibi; Deus Deus tuus ego sum (Psal. LXXX, 9, 11) . Asssumpta est virga ad significationem, et in serpentem angelica facultate mutata est (Exod. VII, 10) : quae facultas cum desit homini, assumptus est tamen et ab homine lapis ad talem aliquam significationem (Gen. XXVIII, 18) . Inter factum angeli et factum hominis plurimum distat: illud et mirandum et intelligendum est, hoc autem tantummodo intelligendum. Quod ex utroque intelligitur, fortassis unum est; at illa ex quibus intelligitur, diversa sunt: tanquam si nomen Domini et auro et atramento scribatur; illud est pretiosius, illud vilius; quod tamen in utroque significatur, idipsum est. Et quamvis idem significaverit ex virga Moysi serpens, quod lapis Jacob; melius tamen aliquid lapis Jacob, quam serpentes magorum. Nam sicut unctio lapidis Christum in carne, in qua unctus est oleo exsultationis prae participibus suis (Psal. XLIV, 8) ; ita virga Moysi conversa in serpentem, ipsum Christum factum obedientem usque ad mortem crucis (Philipp. II, 8) . Unde ait, Sicut exaltavit Moyses serpentem in eremo; sic oportet exaltari Filium hominis, ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam aeternam (Joan. III, 14, 15) : sicut intuentes illum serpentem exaltatum in eremo, serpentum morsibus non peribant. Vetus enim homo noster confixus est cruci cum illo, ut evacuaretur corpus peccati (Rom. VI, 6) . Per serpentem enim intelligitur mors, quae facta est a serpente in paradiso (Gen. III) , modo locutionis per efficientem id quod efficitur demonstrante. Ergo virga in serpentem, Christus in mortem: et serpens rursus in virgam, Christus in resurrectionem totus cum corpore suo, quod est Ecclesia (Coloss. I, 24) , quod in fine temporis erit, quem serpentis cauda significat, quam Moyses tenuit, ut rediret in virgam (Exod. IV, 4) . Serpentes autem magorum tanquam mortui saeculi, nisi credentes in Christum tanquam devorati in corpus ejus intraverint, resurgere in illo non poterunt (Id. VII, 12) . Lapis ergo Jacob, ut dixi, melius aliquid significavit quam serpentes magorum: at enim factum magorum multo mirabilius. Verum haec ita non praejudicant rebus intelligendis, tanquam si hominis nomen scribatur atrro, 0881 et Dei atramento.
21. Illas etiam nubes et ignes quomodo fecerint vel assumpserint Angeli ad significandum quod annuntiabant, etiam si Dominus vel Spiritus sanctus illis corporalibus formis ostendebatur, quis novit hominum? sicut infantes non noverunt quod in altari ponitur et peracta pietatis celebratione consumitur, unde vel quomodo conficiatur, unde in usum religionis assumatur. Et si nunquam discant experimento vel suo vel aliorum, et nunquam illam speciem rerum videant, nisi inter celebrationes Sacramentorum cum offertur et datur, dicaturque illis auctoritate gravissima, cujus corpus et sanguis sit, nihil aliud credent, nisi omnino in illa specie Dominum oculis apparuisse mortalium, et de latere tali percusso, liquorem illum omnino fluxisse (Joan. XIX, 34) . Mihi autem omnino utile est ut meminerim virium mearum, fratresque meos admoneam ut et ipsi meminerint suarum, ne ultra quam tutum est humana progrediatur infirmitas. Quemadmodum enim haec faciant Angeli, vel potius Deus quemadmodum haec faciat per Angelos suos, et quantum fieri velit etiam per angelos malos, sive sinendo, sive jubendo, sive cogendo, ex occulta sede altissimi imperii sui; nec oculorum acie penetrare, nec fiducia rationis enucleare, nec provectu mentis comprehendere valeo, ut tam certus hinc loquar ad omnia quae requiri de his rebus possunt, quam si essem angelus, aut propheta, aut apostolus. Cogitationes enim mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae. Corpus enim quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. Et difficile aestimamus quae in terra sunt, et quae in perspectu sunt, invenimus cum labore: quae in coelis sunt autem, quis investigabit? Sed quia sequitur et dicit, Sensum autem tuum quis sciet, nisi tu dederis sapientiam, et miseris Spiritum sanctum tuum de altissimis (Sap. IX, 14-17) ? quae in coelis sunt quidem, non investigamus, quo rerum genere et corpora angelica secundum propriam dignitatem, et eorum quaedam corporalis actio continetur; secundum Spiritum tamen Dei missum nobis de altissimis et impartitam ejus gratiam mentibus nostris, audeo fiducialiter dicere, nec Deum Patrem, nec Verbum ejus, nec Spiritum ejus, quod Deus unus est, per id quod est, atque idipsum est, ullo modo esse mutabilem, ac per hoc multo minus esse visibilem. Quoniam sunt quaedam quamvis mutabilia, non tamen visibilia, sicut nostrae cogitationes, et memoriae, et voluntates, et omnis incorporea creatura: visibile autem quidquam non est, quod non sit mutabile.