Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
In Octavum Tomum Praefatio.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
De eodem libro epistolae quatuor.
De eodem libro epistolae quatuor.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
XII. Secundiani hoc a Valentinianis distare dicuntur, quod addunt opera turpitudinis.
XXXVI. Noetiani a quodam Noeto, qui dicebat Christum eumdem ipsum esse Patrem et Spiritum sanctum.
XXXIX. Angelici, in angelorum cultum inclinati, quos Epiphanius jam omnino defecisse testatur.
XLVII. Hieracitae , quorum auctor Hieraca nuncupatur,
LX. Proclianitae secuti sunt istos, et addiderunt Christum non in carne venisse.
LXXV. Alia est, quae dicit aquam non a Deo creatam, sed ei semper fuisse coaeternam.
LXXVI. Alia dicit, corpus hominis, non animam, esse imaginem Dei.
LXXVII. Alia dicit, esse innumerabiles mundos, sicut opinati sunt quidam philosophi Gentium.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
Sequuntur Opera Adversus Manichaeos, Quae Augustinus Tempore Presbyterii Ac Episcopatus Sui Conscripsit. His etiam subjicitur index aliorum Opusculoru
Admonitio In Opusculum Subsequens.
Admonitio In Opusculum Subsequens.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Acta Seu Disputatio Contra Fortunatum Manichaeum. Liber unus .
De Subsequente Disputatione, Possidius In Augustini Vita, Cap. VI.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Epistolam Manichaei Quam vocant Fundamenti Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
Liber Primus. Acta Primae Diei.
Liber Secundus. Acta Secundae Diei.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
Liber Primus. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Ad Orosium Contra Priscillianistas Et Origenistas Liber unus .
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Sermo Arianorum,
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Maximinum Haereticum Arianorum Episcopum Libri Duo .
Admonitio In Libros De Trinitate.
Admonitio In Libros De Trinitate.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
Appendix Tomi Octavi Operum Sancti Augustini, In Quo Subdititia Isthaec Opuscula Exhibentur, Scilicet: Tractatus Contra Quinque Haereses. Sermo Contra
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Commonitorium Vulgo Sancti Augustini Episcopi Ecclesiae Catholicae, Quomodo Sit Agendum Cum Manichaeis Qui Convertuntur.
Admonitio In Commonitorium Subsequens.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
De Incarnatione Verbi Ad Januarium Libri Duo, Collecti Ex Origenis Opere ΠΕΡΙ ΑΡΧΩΝ, Juxta Versionem Ruffini.
Liber Secundus. Ex Origenis Itidem Libris Decerptus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Index Rerum Quae In Hoc Tomo Octavo Continentur.
Caput XXXI.
Dicis enim et tu, Christum sic docuisse ciborum indifferentiam, ut a suis quidem discipulis omnes carnes penitus removeret, saecularibus vero vulgo concederet omnia quae possent edi; atque asseveraret quod eos nihil in os intrans pollueret, quia quae de ore impudenter procedunt, ea sola sunt quae polluant hominem. Haec verba tua sunt, tanto impudentiore, quanto apertiore mendacio deprompta et expressa. Primo quia secundum Christi sententiam, si ea sola polluunt hominem, quae mala ex ore procedunt; cur et discipulos Christi non ea sola polluerunt, ut non eos tanquam ab immundis carnibus esset necesse prohiberi? An saeculares homines non polluuntur his quae in os intrant, sed his quae ex ore exeunt? Ergo munitiores sunt adversus immunditiam quam sancti, si sanctos et ea quae intrant, et ea quae exeunt possunt inquinare. Vellem autem isti mihi dicerent, quid manducabat et bibebat Christus, qui in comparatione Joannis non manducantis neque bibentis, se dixit manducantem et bibentem? Cum enim argueret perversitatem hominum, utrobique calumnias inquirentium, Venit enim, inquit, Joannes non manducans neque bibens, et dicunt, Daemonium habet: venit Filius hominis manducans et bibens, et dicunt, Ecce homo vorax et vinarius , amicus publicanorum et peccatorum (Matth. XI, 18, 19) . Et Joannis quidem escam et potum novimus: non enim dictum est quod omnino non biberet; sed quod vinum et siceram non biberet (Luc. I, 15) : bibebat ergo aquam. Cibus autem ejus non omnino nullus erat, sed locustae et mel silvestre (Matth. III, 4) . Unde ergo dictus est non manducans neque bibens, nisi quia illo victu quo Judaei utebantur, ille non utebatur? Hoc ergo Dominus nisi uteretur, non in ejus comparatione manducans bibensque diceretur. An forte ideo quia pane et oleribus Dominus vescebatur, quibus Joannes non vescebatur? Mirum si non manducans dicitur, qui locustas et mel comedit; et manducans dicitur, qui pane atque olere contentus est. Sed de cibis suspicamini quidquid vultis; certe bibens et vinarius non diceretur, nisi vinum biberet: cur ergo et hoc vos immundum putatis? Neque 0338 enim haec propter continentiam disciplinamque domandi corporis tangere prohibetis, sed quod immunda sint: nam ea sordes et fel gentis tenebrarum esse perhibetis, contra Apostolum dicentem, Omnia munda mundis (Tit. I, 15) . Ecce qui audent dicere Christum indifferentiae ciborum magistrum, discipulos tamen suos ab iis prohibuisse, quae immunda ipsi putant. Ostendite, ubi ista a discipulis suis removerit, fallaces, improbi; verumtamen Dei vindicis providentia ita caecati, ut etiam commoneatis nos unde convincamini. Nam vim patior ab animo meo, nisi totum ipsum Evangelii capitulum, quod iste adversum Moysen opponere voluit, inspiciendum inseruero: ut ibi videamus quam falsum sit, quod prior Adimantus, et modo Faustus dixit, Dominum Jesum a discipulis suis carnes vescendas removisse, easque vulgo saecularibus concessisse . Nempe cum respondisset calumniantibus quod non lotis manibus manducarent, ita sequitur Evangelium: Et convocatis turbis, ait illis, Audite et intelligite. Non quod intrat in os, communicat hominem; sed quod procedit de ore, communicat hominem. Tunc accedentes discipuli, dixerunt ad eum: Scis quod Pharisaei audito hoc verbo scandalizati sunt? Hic certe a discipulis compellatus, debuit eos, sicut isti volunt, proprie docere ab omnibus carnibus abstinendum, ut illud quod supra dixit, Non quod intrat in os, communicat hominem; sed quod procedit de ore, turbis dixisse videretur. Sequatur ergo Evangelista, et dicat quid jam non turbis, sed discipulis responderit Dominus. At ille respondens ait: Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus coelestis, eradicabitur. Sinite illos, caeci sunt duces caecorum. Caecus autem si caecum ducat, ambo in foveam cadunt. Hoc utique ideo, quia traditiones suas volentes statuere, mandata Dei non intelligebant. Sed nondum quaesierant discipuli a Magistro, quomodo ipsi quod turbis dixerat, accipere deberent. Ecce et hoc fit: nam contexit Evangelista, et dicit, Respondens autem Petrus, ait illi: Narra nobis parabolam istam. Hinc intelligimus Petrum putasse, non proprie, nec aperte Dominum locutum fuisse cum diceret, Non quod intrat in os, communicat hominem; sed quod procedit de ore: sed, ut solet, obscuritate parabolae aliquid significare voluisse. Videamus ergo utrum jam secretius discipulis interrogantibus hoc dicat, quod Manichaei volunt, immundas esse omnes carnes, nec eos aliquid earum debere contingere. Quid, quod exprobrat quod apertam suam locutionem nondum intellexerint, et proprie dictum parabolam putent? Sic enim sequitur: At ille dixit: Adhuc et vos insipientes estis, et non intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in latrinam emittitur: quae autem procedunt ex ore, de corde exeunt, et illa communicant hominem? Nam de corde exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae; haec sunt quae communicant hominem: non lotis autem manibus manducare, non communicat hominem (Matth. XV, 10-20) .