Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
In Octavum Tomum Praefatio.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
De eodem libro epistolae quatuor.
De eodem libro epistolae quatuor.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
XII. Secundiani hoc a Valentinianis distare dicuntur, quod addunt opera turpitudinis.
XXXVI. Noetiani a quodam Noeto, qui dicebat Christum eumdem ipsum esse Patrem et Spiritum sanctum.
XXXIX. Angelici, in angelorum cultum inclinati, quos Epiphanius jam omnino defecisse testatur.
XLVII. Hieracitae , quorum auctor Hieraca nuncupatur,
LX. Proclianitae secuti sunt istos, et addiderunt Christum non in carne venisse.
LXXV. Alia est, quae dicit aquam non a Deo creatam, sed ei semper fuisse coaeternam.
LXXVI. Alia dicit, corpus hominis, non animam, esse imaginem Dei.
LXXVII. Alia dicit, esse innumerabiles mundos, sicut opinati sunt quidam philosophi Gentium.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
Sequuntur Opera Adversus Manichaeos, Quae Augustinus Tempore Presbyterii Ac Episcopatus Sui Conscripsit. His etiam subjicitur index aliorum Opusculoru
Admonitio In Opusculum Subsequens.
Admonitio In Opusculum Subsequens.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Acta Seu Disputatio Contra Fortunatum Manichaeum. Liber unus .
De Subsequente Disputatione, Possidius In Augustini Vita, Cap. VI.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Epistolam Manichaei Quam vocant Fundamenti Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
Liber Primus. Acta Primae Diei.
Liber Secundus. Acta Secundae Diei.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
Liber Primus. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Ad Orosium Contra Priscillianistas Et Origenistas Liber unus .
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Sermo Arianorum,
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Maximinum Haereticum Arianorum Episcopum Libri Duo .
Admonitio In Libros De Trinitate.
Admonitio In Libros De Trinitate.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
Appendix Tomi Octavi Operum Sancti Augustini, In Quo Subdititia Isthaec Opuscula Exhibentur, Scilicet: Tractatus Contra Quinque Haereses. Sermo Contra
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Commonitorium Vulgo Sancti Augustini Episcopi Ecclesiae Catholicae, Quomodo Sit Agendum Cum Manichaeis Qui Convertuntur.
Admonitio In Commonitorium Subsequens.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
De Incarnatione Verbi Ad Januarium Libri Duo, Collecti Ex Origenis Opere ΠΕΡΙ ΑΡΧΩΝ, Juxta Versionem Ruffini.
Liber Secundus. Ex Origenis Itidem Libris Decerptus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Index Rerum Quae In Hoc Tomo Octavo Continentur.
Caput IV.
Non autem, sicut illi desipiunt, ad alienum deum seducta es, promittentem saturitatem ventris et terram Chananaeorum. Intelligis quippe in ipsis etiam promissionibus te jam tunc figuratam et prophetatam, praescientiam parturisse sanctorum. Nec lapideo diptychio miserabili dicacitate reprehenso movearis: quia non habes lapideum cor, quod illae tabulae in populo priore significabant. Es enim epistola Apostolorum, scripta non atramento, sed spiritu Dei vivi; non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus (II Cor. III, 2, 3) . Ad quae verba illi vani gaudent, putantes Apostolum reprehendisse dispensationem illi tempori congruam Veteris Testamenti, non intelligentes hoc eum ex Propheta dixisse. Haec enim verba, quae imperite amplectuntur, longe antequam per Apostolos dicerentur et implerentur, a Prophetis, quos respuunt, praenuntiata sunt. Propheta enim dixerat: Auferam eis cor lapideum, et dabo eis cor carneum (Ezech. XI, 19) . Videant si non hoc est, Non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. Nam neque ibi quod dictum est cor carneum, neque hic tabulae carnales, hoc volunt, ut carnaliter sapiamus : sed quia in 0306 comparatione lapidis, qui sine sensu est, caro sentit; per lapidis insensualitatem significatum est cor non intelligens, et per carnis sensualitatem significatum est cor intelligens. Tu potius istos irride, qui dicunt, et terram et ligna et lapides habere sensum, et intelligentiore vita vivere, carnes autem stolidiore et obtusiore. Unde non a veritate, sed a sua vanitate coguntur fateri mundius esse legem conscriptam in tabulis lapideis, quam suum thesaurum in pellibus morticinis. An forte quia in fabella sua etiam lapides dicunt esse ossa principum, non eis dubitant coria praeponere agnorum? Nempe ergo illa Testamenti arca mundius tegebat lapideas tabulas, quam caprina pellis codicem istorum. Haec tu misericorditer irride, ut eis irridenda et fugienda commendes: nam in illo diptychio lapideo, jam tu non corde lapideo intelligis, quid duro illi populo congruebat; et in eo tamen agnoscis petram, ipsum sponsum tuum, illum quem Petrus loquitur, lapidem vivum ab hominibus reprobatum, a Deo autem electum et honorificatum. Illis ergo erat lapis offensionis, et petra scandali: tibi autem lapis quem reprobaverunt aedificantes, factus est in caput anguli (I Petr. II, 4-8) . Quod totum idem Petrus apostolus explicat, et totum a Prophetis, a quibus isti damnati alienantur, praedictum esse commemorat. Lege sane etiam illud diptychium: ne timeas, plane sponsi tui est. Aliis lapis ille significavit duram stoliditatem: tibi autem firmam stabilitatem. Digito Dei scriptae sunt tabulae illae (Exod. XXXI, 18) : digito Dei sponsus tuus ejecit daemonia (Luc. XI, 20) : digito Dei expelle tu doctrinas daemoniorum mendaciloquorum cauteriantium conscientiam (I Tim. IV, 2) . Ex hoc diptychio repellis adulterum, qui se Paracletum dicit, ut sancto nomine te seducat. Quinquagesimo enim die post Pascha datae sunt illae tabulae (Exod. XX) ; et quinquagesimo die post passionem sponsi tui quam Pascha illud praefigurabat, datus est digitus Dei, Spiritus sanctus promissus Paracletus (Act. II, 1-4) . Noli ergo formidare diptychium, quo tibi scripta olim, quae nunc agnosceres, mittebantur: tantum noli esse sub lege, ne illam timore non impleas; sed sub gratia, ut sit in te plenitudo legis charitas. Non enim aliud diptychium recensebat sponsi tui amicus, cum diceret: Nam, Non adulterabis, Non homicidium facies, Non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc sermone recapitulatur, Diliges proximum tuum tanquam te ipsum. Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo autem legis est charitas (Rom. XIII, 9 et 10) . Ibi enim sunt duo illa praecepta, dilectionis Dei, et dilectionis proximi, singulis tabulis explicata. Hoc ergo diptychium ille praemisit, qui tibi haec duo praecepta veniens commendavit, in quibus tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 37-40) . In primo praecepto est castitas nuptiarum tuarum, in secundo unitas membrorum tuorum: illo amplecteris divinitatem, isto congregas societatem. Quae duo praecepta, ipsa sunt decem: tria pertinent ad Deum, et septem 0307 ad proximum. O pudicum diptychium, in quo, vetere figura, ille dilector et dilectus tuus praenuntiabat tibi canticum novum, in decachordo psalterio (Psal. XCI, 4) : tanquam pro te etiam nervos suos extensurus in ligno, ut de peccato peccatum damnaret in carne, et justitia legis impleretur in te (Rom. VIII, 3, 4) . O diptychium conjugale, quod non sine causa odit adultera!