Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
In Octavum Tomum Praefatio.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
De eodem libro epistolae quatuor.
De eodem libro epistolae quatuor.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
XII. Secundiani hoc a Valentinianis distare dicuntur, quod addunt opera turpitudinis.
XXXVI. Noetiani a quodam Noeto, qui dicebat Christum eumdem ipsum esse Patrem et Spiritum sanctum.
XXXIX. Angelici, in angelorum cultum inclinati, quos Epiphanius jam omnino defecisse testatur.
XLVII. Hieracitae , quorum auctor Hieraca nuncupatur,
LX. Proclianitae secuti sunt istos, et addiderunt Christum non in carne venisse.
LXXV. Alia est, quae dicit aquam non a Deo creatam, sed ei semper fuisse coaeternam.
LXXVI. Alia dicit, corpus hominis, non animam, esse imaginem Dei.
LXXVII. Alia dicit, esse innumerabiles mundos, sicut opinati sunt quidam philosophi Gentium.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
Sequuntur Opera Adversus Manichaeos, Quae Augustinus Tempore Presbyterii Ac Episcopatus Sui Conscripsit. His etiam subjicitur index aliorum Opusculoru
Admonitio In Opusculum Subsequens.
Admonitio In Opusculum Subsequens.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Acta Seu Disputatio Contra Fortunatum Manichaeum. Liber unus .
De Subsequente Disputatione, Possidius In Augustini Vita, Cap. VI.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Epistolam Manichaei Quam vocant Fundamenti Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
Liber Primus. Acta Primae Diei.
Liber Secundus. Acta Secundae Diei.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
Liber Primus. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Ad Orosium Contra Priscillianistas Et Origenistas Liber unus .
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Sermo Arianorum,
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Maximinum Haereticum Arianorum Episcopum Libri Duo .
Admonitio In Libros De Trinitate.
Admonitio In Libros De Trinitate.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
Appendix Tomi Octavi Operum Sancti Augustini, In Quo Subdititia Isthaec Opuscula Exhibentur, Scilicet: Tractatus Contra Quinque Haereses. Sermo Contra
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Commonitorium Vulgo Sancti Augustini Episcopi Ecclesiae Catholicae, Quomodo Sit Agendum Cum Manichaeis Qui Convertuntur.
Admonitio In Commonitorium Subsequens.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
De Incarnatione Verbi Ad Januarium Libri Duo, Collecti Ex Origenis Opere ΠΕΡΙ ΑΡΧΩΝ, Juxta Versionem Ruffini.
Liber Secundus. Ex Origenis Itidem Libris Decerptus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Index Rerum Quae In Hoc Tomo Octavo Continentur.
Caput III.
Hoc autem quod adversus impietatem vestram ex apostoli Pauli Epistola profertur, Filium Dei ex semine David esse secundum carnem (Rom. I, 3) , omnes codices et novi et veteres habent, omnes Ecclesiae legunt, omnes linguae consentiunt. Exuimini ergo pallio fallaciae, quo Faustus indutus, cum sibi proposuisset tanquam interrogantem et dicentem, Accipis apostolum Paulum? respondit, Et maxime. Cur enim non potius respondit, Et minime; nisi quia fallax, aliud quam id quod falsum erat, respondere non potuit? Quid enim accipit apostoli Pauli? Non primum hominem, quem ille dicit de terra terrenum: de quo item dicit, Factus est primus homo Adam in animam viventem. Ille autem annuntiat nescio quem primum hominem, nec de terra terrenum, nec factum in animam viventem, sed de substantia Dei, idipsum existentem quod Deus est, membra sua, vel vestimenta sua, vel arma sua, id est quinque elementa, cum et ipsa nihil aliud essent quam substantia Dei, in tenebrarum gente mersisse, ut inquinata caperentur. Non secundum hominem, quem Paulus dicit de coelo , quem dicit etiam novissimum 0247 Adam in spiritum vivificantem (I Cor. XV, 47, 45) , quem dicit factum ex semine David secundum carnem, factum ex muliere, factum sub Lege, ut eos qui sub Lege erant, redimeret (Galat. IV, 4, 5) ; de quo ad Timotheum dicit, Memor esto Christum Jesum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum (II Tim. II, 8) ; in cujus exemplo etiam resurrectionem nostram praedicat dicens, Tradidi enim vobis in primis quod et accepi: quia Christus mortuus est pro peccatis nostris; secundum Scripturas; et quia sepultus est et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas. Et paulo post infert quare hoc dixerit: Si autem Christus praedicatur quia resurrexit a mortuis, quomodo dicunt quidam in vobis quia resurrectio mortuorum non est (I Cor. XV, 3, 4, 12) ? Iste autem, qui interrogatus utrum accipiat apostolum Paulum, respondet, Et maxime, haec omnia negat: nec Jesum ex semine David vult accipere, nec factum ex muliere, quam, non quod fuerit vel concumbendo vel pariendo corrupta, mulierem. Paulus appellat; sed more Scripturarum loquitur, quae ipsum sexum sic appellare consueverunt: sicut in Genesi de Eva scriptum est, Formavit eam in mulierem (Gen. II, 22) ; cum commixta viro non fuisset. Nec ipsam mortem Christi, et sepulturam, et resurrectionem accipit; quandoquidem Christum dicit, nec mortale corpus habuisse, ubi illa vera mors esset; nec illas cicatrices veras fuisse, quas post resurrectionem discipulis ostendit, cum eis, quod et Paulus commemorat, vivus apparuit (Luc. XXIV, 39, 40, et I Cor. XV, 5) : nec ipsam carnem nostram resurrecturam, in corpus spirituale mutatam , sicut apertissime idem apostolus dicit, Seminatur corpus animale, surgit corpus spirituale. Unde discernens inter corpus animale et spirituale, contexuit quod jam commemoravi de primo Adam et de novissimo Adam. Deinde intulit: Hoc autem dico, fratres, quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt. Et ne quisquam ipsam speciem carnis, et ipsam substantiam non posse resurgere credidisset, exprimere volens quid nunc appellaverit carnem et sanguinem, quia ipsam corruptionem intelligi voluit, quae tunc in resurrectione justorum non erit, continuo contexuit: Neque corruptio incorruptelam possidebit. Et ne adhuc quisquam putaret, non illud quod sepultum fuerit resurrecturum, sed tanquam alia tunica ponatur, et alia melior accipiatur, volens apertissime declarare quia hoc ipsum in melius commutabitur: sicut vestimenta Christi in monte non sunt posita, et alia sumpta, sed ipsa quae fuerant, in melius clarificata sunt (Matth. XVII, 2) : sequitur et contexit dicens, Ecce mysterium vobis dico: omnes quidem resurgemus, non tamen omnes immutabimur. Et ne adhuc esset incertum, qui sint qui immutabuntur, In atomo, inquit, in ictu oculi, in novissima tuba: canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur. Adhuc forte dicant, non secundum hoc mortale et corruptibile corpus nos in resurrectione immutari, sed secundum animam: cum Apostolus 0248 hoc non proposuerit unde diceret, sed de corpore ab ipsius quaestionis initio locutus fuerit, sicut ipsa ejus indicat propositio, Sed dicet aliquis, inquit, Quomodo resurgunt mortui? quo autem corpore veniunt? Hic jam consequenter tanquam digito ostendit unde loqueretur, et subjecit dicens, Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam, et mortale hoc induere immortalitatem (I Cor. XV, 35-53) . Haec ergo cum iste neget, cumque ipsum Deum, de quo Paulus dicit, Immortali, incorruptibili, soli Deo honor et gloria (I Tim. I, 17) , iste corruptibilem praedicet; quandoquidem substantiam ejus atque naturam et totam timuisse ne a tenebrarum gente corrumperetur, et ut caeterae consuleretur, ex parte corruptam, detestanda et abominanda eorum fabula somniat; quid est quod etiam in hoc conatur fallere imperitos, et in divinis Scripturis minus eruditos, ut interrogatus utrum accipiat apostolum Paulum, respondeat, Maxime; et inveniatur, minime?