Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hoc Octavo Tomo Continentur.
In Octavum Tomum Praefatio.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
Admonitio In Librum De Haeresibus.
De eodem libro epistolae quatuor.
De eodem libro epistolae quatuor.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Haeresibus Ad Quodvultdeum Liber unus .
XII. Secundiani hoc a Valentinianis distare dicuntur, quod addunt opera turpitudinis.
XXXVI. Noetiani a quodam Noeto, qui dicebat Christum eumdem ipsum esse Patrem et Spiritum sanctum.
XXXIX. Angelici, in angelorum cultum inclinati, quos Epiphanius jam omnino defecisse testatur.
XLVII. Hieracitae , quorum auctor Hieraca nuncupatur,
LX. Proclianitae secuti sunt istos, et addiderunt Christum non in carne venisse.
LXXV. Alia est, quae dicit aquam non a Deo creatam, sed ei semper fuisse coaeternam.
LXXVI. Alia dicit, corpus hominis, non animam, esse imaginem Dei.
LXXVII. Alia dicit, esse innumerabiles mundos, sicut opinati sunt quidam philosophi Gentium.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Tractatus Adversus Judaeos .
Sequuntur Opera Adversus Manichaeos, Quae Augustinus Tempore Presbyterii Ac Episcopatus Sui Conscripsit. His etiam subjicitur index aliorum Opusculoru
Admonitio In Opusculum Subsequens.
Admonitio In Opusculum Subsequens.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Utilitate Credendi Ad Honoratum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Duabus Animabus Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Acta Seu Disputatio Contra Fortunatum Manichaeum. Liber unus .
De Subsequente Disputatione, Possidius In Augustini Vita, Cap. VI.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adimantum Manichaei Discipulum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Epistolam Manichaei Quam vocant Fundamenti Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Faustum Manichaeum Libri triginta tres
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Actis Cum Felice Manichaeo Libri Duo .
Liber Primus. Acta Primae Diei.
Liber Secundus. Acta Secundae Diei.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Natura Boni Contra Manichaeos Liber unus .
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
Secundini Manichaei Epistola Ad Augustinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Secundinum Manichaeum Liber unus .
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
Index Opusculorum Aliorum Augustini, Quibus Vel Ex Professo Vel Obiter Agit Contra Manichaeos.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Adversarium Legis Et Prophetarum Libri duo .
Liber Primus. In quo Veteris Testamenti loca calumniose reprehensa vindicantur.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
Consultatio Sive Commonitorium Orosii Ad Augustinum De Errore Priscillianistarum Et Origenistarum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Ad Orosium Contra Priscillianistas Et Origenistas Liber unus .
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Augustini Scriptiones Aliae Adversus Priscillianistas Hae Sunt:
Sermo Arianorum,
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Sermonem Arianorum Liber Unus .
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
Admonitio In Collationem Et Libros Duos Contra Maximinum.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Collatio Cum Maximino Arianorum Episcopo .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi Contra Maximinum Haereticum Arianorum Episcopum Libri Duo .
Admonitio In Libros De Trinitate.
Admonitio In Libros De Trinitate.
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi De Trinitate Libri quindecim .
Appendix Tomi Octavi Operum Sancti Augustini, In Quo Subdititia Isthaec Opuscula Exhibentur, Scilicet: Tractatus Contra Quinque Haereses. Sermo Contra
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Adversus Quinque Haereses, Seu Contra Quinque Hostium Genera, Tractatus.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Contra Judaeos, Paganos Et Arianos Sermo De Symbolo.
Admonitio In Subsequentem Sermonem.
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Altercatione Ecclesiae Et Synagogae Dialogus .
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
De Fide Contra Manichaeos, Liber Unus, Evodio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Commonitorium Vulgo Sancti Augustini Episcopi Ecclesiae Catholicae, Quomodo Sit Agendum Cum Manichaeis Qui Convertuntur.
Admonitio In Commonitorium Subsequens.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Contra Felicianum Arianum De Unitate Trinitatis Liber Unus, Vigilio Restitutus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
Quaestiones De Trinitate Et De Genesi, Ex Alcuino Descriptae .
De Incarnatione Verbi Ad Januarium Libri Duo, Collecti Ex Origenis Opere ΠΕΡΙ ΑΡΧΩΝ, Juxta Versionem Ruffini.
Liber Secundus. Ex Origenis Itidem Libris Decerptus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
De Trinitate Et Unitate Dei Liber unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
De Essentia Divinitatis Liber Unus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Unitate Sanctae Trinitatis Dialogus .
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
De Ecclesiasticis Dogmatibus Liber Gennadio Tributus.
Admonitio In Subsequentem Librum.
Index Rerum Quae In Hoc Tomo Octavo Continentur.
Caput XVIII.
1. Quid, si audieris, inquis, Patrem dicentem, «Tecum principium in die virtutis tuae, in splendoribus sanctorum, ex utero ante luciferum genui te» (Psal. CIX, 3) ? Quid promittis, vel quid minaris, si audiero quod frequenter audio, et fideliter credo? Sed hinc te nihil adjuvari, cur non videas, plurimum miror. Sive enim ex persona sua hoc propheta dicat ad Dominum Jesum, sive ex persona Patris ad Filium, cum ego ambas generationes Christi, et ex Deo Patre sine tempore, et ex homine matre in plenitudine temporis accipiam, venerer, praedicem, non est hoc testimonium adversum me. Sed moras innectere voluisse indicat te, ubi ego potius intelligo, quare ex utero dixerit genui te: quia hoc et tu ex persona Patris accipis dictum. Non enim quemadmodum corporis humani sunt membra disposita, sic habet uterum Deus; sed verbum translatum est a corporali ad incorporalem substantiam, ut intelligeremus de Patris substantia genitum unigenitum Filium; ac per hoc quid aliud quam unius ejusdemque substantiae? Ego itaque hoc testimonium proferre contra te debui: sed gratias ago quia commonuisti. Considera ergo quantum mali sit, quod ejusdem substantiae Filium negatis, quem genitum confitemini ex utero Patris, injuriam gravissimam facientes Deo, tanquam illud quod ipse non esset, ex utero gignere potuisset. Nonne sentitis vos generationem Dei credere vitiosam, praedicare monstruosam, qui dicere audetis ex utero Dei processisse diversam naturam? Si autem hoc, sicut debetis, horretis, respuitisque nobiscum, jam tandem concilium Nicaenum et Homousion laudate ac tenete nobiscum.
2. Quis autem non videat defectum tuum, ubi cum audisses, me commemorante, in prophetia dixisse Christum suo Patri, De ventre matris meae Deus meus es tu (Psal. XXI, 11) ; ut intelligeremus ejus naturae illum esse Deum quam Filius ipsius ex tempore de ventre matris accepit, Patrem vero naturae illius quam de se ipse generavit: tu non inveniens quid responderes, tamen ne taceres dixisti, Ex ventre matris natum profiteris Christum secundum carnem; et addidisti, quod nec Judaei diffidunt. Ac deinde quaesisti, Cur ista testimonia in medium non proferantur, quae illam nativitatem demonstrant in principio, sicut et praecedens nos, inquis, instruit testimonium? Quasi ego illam nativitatem Christi, non temporalem, sed aeternam, propter quam dictum est, In principio erat Verbum, non credam, non praedicem, non amplectar; sed tantum ex ventre matris natum asseram Christum? Ecce ego dico Deum Filium de Deo Patre sine tempore genitum. Quomodo sit autem etiam Deus ejus qui Pater est ejus, ostendi, propter hominem quem suscepit, et in quo natus est de ventre matris, sine concubitu hominis patris. Ad quod probandum testimonium dedi, ubi ait in prophetia Patri suo, De ventre matris meae Deus meus es tu. Tu qui dicis me ex 0786 ventre matris natum profiteri Christum, quod nec Judaei diffidunt, quasi ego istam nativitatem Christi solam profitear; noli per inania conari evadere, et dic potius quare mihi non responderis, ubi dicit Christus Patri, De ventre matris meae Deus meus es tu. Ad hoc enim quoniam vidisti non te habere quod diceres, aliam nativitatem quae Dei de Deo est, interponendam putasti qua fugeres. Rogo te; quando quid respondeas non habes, quanto melius taceres?
3. Si propter corpus, inquis, in quo se exinanivit, debitorem se sentit suo genitori; multo magis qui illum tantum ac talem genuit, necesse est ut eum veneretur, eique offerat semper obsequium. Quodlibet de veneratione et obsequio Filii erga Patrem carnaliter sentias, Pater ejus, nisi de ventre matris ejus, non est Deus ejus. Jam quantumvis obsequatur Deo Patri Deus Filius, quoniam video te non intelligere quanta sit in illa generatione geniti et genitoris aequalitas, numquid ideo est diversa natura patris hominis et hominis filii, quoniam filius obsequitur patri? Hoc est omnino intolerabile in vobis, quia de obsequio Filii diversam vultis probare substantiam Patris et Filii. Prorsus alia quaestio est, Utrum sint unius ejusdemque substantiae Pater et Filius; et alia quaestio est, Utrum Patri Filius obsequatur. Interim verum Filium non negemus, qui nullo modo est verus Filius, si non est ipsius et Patris una eademque natura. Dicite ergo Deum Patrem; et Deum Filium unius ejusdemque esse substantiae. Extorqueat vobis divinitas, quod humanitati donavit ipsa divinitas. Obsequitur homo patri suo, de quo natus est homo; tamen obsequendo esse non desinit homo. Et si, non dico pariter honoratus, sed honoratior esset filius, gauderet pater, non invideret: honoraret tamen etiam ille patrem, etsi non parvulus, accessu augendus aetatis, sed ei natus esset aequalis. Aequalem vero si pater homo potuisset, nullo dubitante genuisset. Quis ergo audeat dicere, Hoc nec Omnipotens potuit? Addo etiam, quia si posset homo, majorem se ipso melioremque gigneret filium: sed majus vel melius Deo quidquam non potest esse; ergo ei verum Filium credamus aequalem. Quod si dixeris, Eo ipso major est Pater Filio, quia de nullo genitus, genuit tamen aequalem: cito respondebo, Imo ideo non est major Pater Filio, quia aequalem genuit, non minorem. Originis enim quaestio est, Quis de quo sit: aequalitatis autem, Qualis aut quantus sit. Proinde si admittit ratio veritatis ut aequali Patri Filius obsequatur aequalis, non negamus obsequium: si autem per obsequium minorem natura vultis credere, prohibemus: nullo modo enim Deus Pater ut habere unici Filii posset obsequium, vellet denegare naturam.
4. Parentibus autem ut esset subditus Christus, non divinae majestatis fuit, sed aetatis humanae. Frustra itaque dixisti: Si parentibus fuit subditus quos creavit (Luc. II, 51) , quanto magis suo genitori qui eum tantum ac talem genuit? Respondetur enim tibi: 0787 Si parentibus fuit subditus propter pueritiam, quanto magis Deo propter ipsam hominis formam? Quam formam cum immortalem fecerit, non morte perdiderit; quid miraris si etiam post hujus saeculi finem subjectus erit in ea illi, qui ei subjecit omnia? Tu autem non propter formam servi dicis Filium Patri esse subjectum, sed quia eum tantum ac talem genuit, id est magnum Deum, quamvis Patre ipso minorem: ubi et Patri derogas, qui Filium sibi unicum, aut non potuit, aut noluit gignere aequalem; et ipsi Filio qui unicus Patri non est generatus aequalis, et ideo perfectus est natus, ne unquam vel crescendo fieret, quod non potuit esse nascendo.
5. Non autem, ut putas, corpus tantum Filii, id est, corpus hominis, verum etiam humanum spiritum Patri dicimus esse subjectum: et secundum id quod homo factus est intelligimus dictum, Cum autem omnia illi subjecta fuerint, tunc et ipse Filius subjectus erit illi qui ei subjecit omnia (I Cor. XV, 28) . Secundum id quod Christus est caput et corpus: caput scilicet ipse Salvator qui surrexit a mortuis, et sedet ad dexteram Patris; et Ecclesia quae est corpus ejus, plenitudo ejus, sicut apertissime dicit Apostolus (Coloss. I, 18) . Ac per hoc cum omnia Christo subjecta fuerint, et capiti et corpori erunt sine dubitatione subjecta. Nam secundum id quod sine tempore Deus natus est, nihil unquam potuit ei non esse subjectum.
6. Scimus, quod nos commemorandos putasti, quia Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V, 22) . Vellem tamen diceres nobis, quomodo Pater non judicat quemquam, cum dicat ipse identidem Filius, Ego non quaero gloriam meam; est qui quaerat, et judicet (Id. VIII, 50) : ut scias ideo dictum, Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio; quoniam judicandis vivis et mortuis forma hominis apparebit, quam non habet Pater: propter quod ait propheta, Videbunt in quem pupugerunt (Zach. XII, 10) . Sed invisibiliter etiam Pater erit cum eo, quia inseparabilis est ab eo. Si enim, Non sum solus, quoniam Pater mecum est, ait ipse moriturus (Joan. XVI, 32) ; quanto magis secum habebit Patrem, de mortuis et vivis judicaturus? Cum illo erit etiam Spiritus sanctus. Quomodo enim deseret eum Spiritus sanctus in regali sede, quo plenus regressus est a Jordane (Luc. IV, 1) ? Quod itaque scriptum est ad Hebraeos, Nunc autem necdum videmus omnia subjecta ei: eum autem modico minus ab Angelis minoratum videmus Jesum propter passionem mortis (Hebr. II, 8, 9) ; docere nos debet quomodo intelligendum sit quod scriptum est ad Corinthios, Cum autem omnia illi subjecta fuerint: quia secundum id dictum est quod factus est homo, non secundum id quod est Deus. Sic ergo in homine apparens, in quo per passionem mortis minoratus est modico minus ab Angelis, vivos et mortuos judicabit, quando dicturus est: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum (Matth. XXV, 34) . Quo tu testimonio non hominem, sed Deum minorem suo Patre quasi probare voluisti: sed sicut ab eis qui intelligunt perspicitur, non probasti.