IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Ponit sex conditiones sapientiae, quas omnes per ordinem ostendit convenire Metaphysicae, inde concludens ipsam debere sapientiam nominari. In altera parte hujus capitis, quae est secunda pars principalis hujus primae partis prologi, ostenditur dignitas hujus sapientiae, scilicet Metaphysicae ex ejus speculativitate, ubi in principio distinctius notatur.
Quoniam autem scientiam hanc quaerimus circa quales causas, et circa qualia principia, scientia sapientia sit, hoc utique erit considerandum. Si itaque accipiat aliquis existimationes, quas de sapiente habemus, fortassis ex his manifestius fiet.
Dicebatur superius, quod ad ostendendum dignitatem hujus scientiae ex ejus naturali appetibilitate, intendebat Aristoteles facere talem rationem : Omnes homines natura scire desiderant; ergo maximam scientiam maxime desiderant ; sed scientia Metaphysicae est maxime scientia: ergo, etc. Declarata ergo prima propositione : Omnes homines, etc. in qua major rationis virtualiter continetur, nunc inquirit minorem, scilicet quod scientia Metaphysicae sit maxime scientia.
Ad cujus evidentiam sciendum, quod scientia maxima dicitur, quae est de maxime scibilibus : maxime autem scibilia dicuntur dupliciter, vel quia primo omnium sciuntur, sine quibusnon possunt alia sciri: vel quia sunt certissima cognoscibilia ; utroque autem modo considerat ista scientia maxime scibilia. Nam maxime scibilia primo modo sunt communissima, ut ens inquantum ens, et quaecumque sequuntur ens inquantum ens. Maxime autem scibilia secundo modo, sunt principia et causae, quae tanto sunt secundum se certiora, quanto sunt priora ; haec autem scientia considerat de utrisque, ut patet ex prima conclusione hujus prologi. Virtus ergo hujus minoris stat in hoc, quod Metaphysica est de maxime scibilibus, quod Aristoteles intendit ostendere in hoc loco, quod facit tali modo. Quia supponendo, quod ista scientia sit sapientia, probat quod sapiens versetur circa maxime scibilia, et per consequens Metaphysica, cum sit maxime sapientia. Circa autem hoc sic procedit, quia primo movet modum investigandi dictam veritatem. Secundo juxta illum modum exequitur de intento. Secunda ibi: Primum itaque. Dicit ergo, quoniam, pro quia, quod hanc scientiam quaerimus, quae scilicet considerat causas et principia, ut superius immediate est conclusum : considerandum est circa quales causas, et qualia principia sit haec scientia sapientia, quae est Metaphysica ; hoc autem fortassis ex his fiet manifestum, scilicet hoc modo, si aliquis numerando comprehendat communes existimationes hominum, quas habemus de sapiente, nam per hunc modum patebit, quod sapientia versatur circa prima principia et proprias causas, quae sunt maxime scibilia, et etiam quod versatur circa communissima quae etiam sunt maxime scibilia. Deinde cum dicit :
Itaque primum existimamus sapientem, omnia maxime scire, ut contingit: accipimus enim non singularem scientiam eorum habentem.
Ponit aliquas conditiones convenire ei, quod considerat maxime scibilia et communissima, et primas causas et principia, et ostendit quod considerare maxime scibilia est ejusdem sapientiae, quae est Metaphysica ; et dividitur ista pars in sex secundum quod sex tales conditiones narrat de sapiente. Secunda ibi : Postea difficilia. Tertia ibi: Adhuc certiorem. Quarta ibi : Et magna. Quinta ibi : Et hanc scientiarum. Sexta ibi : Et principaliorem, etc. Dicit ergo quod primum accipimus sapientem scire maxime, sicut decet, vel ut contingit, non enim accipimus habentem scientiam singularem omnium: hoc enim est impossibile, cum illa sint infinita, quae intellectu capi non possunt. Prima ergo conditio sapientis est scire omnia, ut contingit, scilicet in universali, ut postea dicemus. Secunda ponitur ibi:
Postea difficilia cognoscere potentem, nec levia homini noscere, hunc dicimus sapientem. Sentire enim omnium est commune, quare facile, et non sophon, id est, sapiens est.
Et est quod illum ponimus sapientem, qui potest cognoscere difficilia ex ingenio sui intellectus ; non autem ponimus sapientem potentem scire ea, quae levia sint omnium communiter ad cognoscendum. Sentire enim, id est, cognoscere sensibilia commune est omnium; quare facile est illa sensibilia cognoscere, et non sophon, id est, non est aliquid pertinens ad sapientem, ut sic : Illud ergo est proprium scire sapientis, quod non cognoscitur leviter a quocumque. Tertiam ponit ibi :
Adhuc certiorem.
Et est quod illum accipimus sapientem, qui est certior de his quae novit, quam sint communiter alii de his quae norunt. Quartam ponit ibi :
Et magis causam dicentem sapientem circa omnem scientiam esse.
Et est quod illud accipimus sapientem, qui circa omnem, id est, circa quamcumque scientiam magis potest dicere, id est, reddere et assignare causas eorum quae sciuntur, et quaeruntur, et per consequens potest magis docere. Quintam ponit ibi :
Et scientiarum autem ea quae suiipsius causa et sciendi gratia eligibilis est, magis est sapientia, quam quae evenientium gratia.
Et est quod scientiarum, id est, de numero scientiarum est magis scientia, quae per se est et gratia scire, id est, propter ipsum scire magis accipimus esse sapientiam, et magis est sapientia, quae est circa speculativa, quam illa quae est circa contingentia, id est, quae possunt evenire contingenter, puta vitae necessitas, vel delectatio, vel aliquid tale ; tales enim ultra scire extendunt se ad aliquod aliud, sicut sunt scientiae practicae ; scientia enim speculativa est volita propter scire, non propter aliud: si ergo talis est magis sapientia et habens eam magis sapiens, per locum a Conjugatis. Sexta patet ibi:
Et principaliorem subserviente magis esse sapientem: non enim ordinari, sed ordinare oportet sapientem, nam hunc ab altero, sed ab hoc minus sapientem persuaderi. Tales quidem igitur existimationes, et tot de sapientia et sapientibus habemus.
Et est quod hanc sapientiam accipimus, esse principaliorem, id est, digniorem famulante, id est, quam illa quae famulatur, quod probatur ex duobus. Tum primo, quia ipsum sapientem oportet ordinare alios, et non ordinari. Tum secundo, quia sapienterti, hunc non oportet ab alio suaderi, sed magis ab hoc suaderi minus sapientem.
Notandum, quod in artibus mechanicis famulantes sunt illi, qui praeceptis superiorum artificum obsequuntur, et isti imperantes architectores et sapientes dicuntur, propter duplicem causam dictam : primo quod ipsi non ordinantur ab aliis, sed potius e converso; quia ars famularia ordinatur in finem superioris artis, sicut ars navifactiva ordinatur in finem usualis. Secundo, quia inferiores persuadentur a superioribus, et non e converso; navifactor enim credit ipsi nautae, vel gubernatori navis, scilicet qualem formam debeat habere navis. Secundum autem communem opinionem sapienti competit ordinare non ordinari, persuadere non persuaderi ; quare talis scientia est magis sapientia famulante, et per consequens habens eam magis sapiens. Ultimo concludit quod hujusmodi tales acceptiones habemus communiter de sapientia et de sapiente. Ex omnibus praemissis potest colligi una talis descriptio sapientis : Quod est qui omnia novit sicut decet, et definibilia certitudinaliter, et per causam quaerens ipsam scientiam propter scire, persuadere potens aliis, et etiam ordinare. Deinde cum dicit:
Istorum aut hoc quidem omnia scire universalem scientiam maxime habenti inesse necesse est, hic enim novit omnia aliqualiter subjecta.
Probat dictas sex conditiones convenire ei, qui considerat communissima et maxime scibilia ; et dividitur in sex, secundum quod dictas sex conditiones probat tali inesse, et procedit ordine, quo posuit eas supra. Secunda ibi : Sed fere sunt. Tertia ibi : Scientiarum. Quarta ibi : Doctrinalis. Quinta ibi: Et noscere et scire. Sexta ibi : Maxime vero. Primo ergo ostendit, quod ei, qui considerat communia et universalia, inest prima conditio sapientis, quae est scire omnia, et intendit talem rationem : Sciens universale scit aliquo modo subjecta ei; ergo sciens maxime universalia, scit omnia. Dicit ergo quod istorum quae dicta sunt, primum eorum scilicet, omnia scire necesse est inesse habenti maxime universalem scientiam, id est, illi qui novit maxime universale; hic enim novit subjecta, id est, contenta sub universali.
Notandum, quod qui novit universale quodammodo novit contenta sub universali, scilicet in potentia et in communi, et ex hoc confirmatur quod dictum est, in conclusione praecedenti. Non enim oportet, quod qui novit universale sciat omnia in particulari, sed quod sciat aliquo modo ut contingit, ut saepius dicebatur. Deinde cum dicit:
Fere autem et difficillima sunt hominibus ad cognoscendum, quae maxime sunt universalia, nam sensibus sunt remotissima.
Probat quod considerare definibilia est sapientis, et intendit talem rationem : Nam omnis nostra cognitio oritur a sensu ; ergo quae magis distant a sensu, difficilius est attingere per cognitionem ; sed maxime universalia sunt hujusmodi, quia cum sensus sit singularium, quanto universalius, tanto remotius a sensu ; ergo universalia sunt difficillima ad cognoscendum, per consequens illi qui considerat communissima et maxime universalia, inest, cognoscere et considerare difficillima, et de illa ratione tangit virtutem dicens : Sed fere ea sunt difficillima hominibus ad cognoscendum, quae maxime sunt universalia, nam talia sunt remotissima a sensibus.
Sed contra dicta hic arguitur : nam scientia quae est circa difficillima, est incertissima ; si ergo Metaphysica est circa difficillima, erit incertissima, quod est contra tertiam conditionem sapientis. Respondeo, quod si ratio concludat uniformiter, non concludit quod Metaphysica sit incerta in se: sed sicut universalissima sunt difficillima, scilicet istae causae primae universales, de quibus loquitur, sunt difficiles nobis, sic et scientia. Contra hoc quod dicitur; quod scientia est per causam, dicit etiam quod causae et principia quaeruntur: ergo non sunt notae causae. Respondeo, quod illa principia non sunt nota, sed sunt nobis quaesita; tamen in se sunt nota, et certissima, ideo ait Philosophus : fere. Deinde cum dicit :