SUPER AD THIM. I

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

Lectio 1

Supra instruxit timotheum de pertinentibus ad fidem rectam et cultum dei, hic agit de instructione officiorum ecclesiasticorum.

Et primo ponitur institutio, secundo suae institutionis occasio seu necessitas, ibi haec tibi scribo.

Item primo instruit de pertinentibus ad episcopum, secundo quo ad diaconos, ibi diaconos similiter.

Sed cum secundum dionysium tres sint ordines, scilicet episcoporum, qui praeficiunt, presbyterorum, qui illuminant, diaconorum, qui purgant: quare non facit mentionem de presbyteris? respondeo. Dicendum est quod presbyteri intelliguntur cum episcopis: non quod sit indistinctio inter ordines quantum ad rem, sed quantum ad nomina; quia presbyter idem est quod senior, et episcopus superintendens.

Et ideo presbyteri et episcopi quantum ad nomen vocabantur et episcopi et presbyteri.

Circa hoc ergo primo agit de desiderio perveniendi ad episcopatum; secundo describit conditionem episcopi, ibi oportet autem.

Praemittit ergo suae institutionis assertionem, dicens fidelis sermo, scilicet quem dicam, vel dixi. Apoc. Ult.: haec verba fidelissima et vera sunt. Si quis episcopatum desiderat, etc.. Ex hoc sumpserunt aliqui occasionem ambitionis episcopatus et praelationis, sed non recte intelligunt quod hic dicitur. Apostolus enim hic voluit ostendere quid pertineat ad episcopum. Episcopus est nomen Graecum, scopos enim idem est quod intendens, epi, id est, supra; episcopus ergo dicitur quasi superintendens.

Duo ergo sunt consideranda in episcopo, scilicet gradus superior, et actio plebi utilis.

Aliqui enim proiiciunt forte oculum ad ea quae circumstant eum, scilicet quod qui praeest honoratur, et quod habet potestatem. Et qui propter ista desiderat episcopatum, nescit quid sit episcopus. Et ideo dicit apostolus, quid sit episcopus, et quid desideret qui episcopatum desiderat, quia bonum opus.

Non dicit bonum desiderium habet, sed bonum opus, scilicet utilitatem plebis.

Sed numquid licet ipsum desiderare? Augustinus dicit quod non. Glossa: locus superior, sine quo regi non potest populus, et si teneatur et administretur decenter, tamen indecenter appetitur. Et idem dicit XIX de civitate dei. Cuius ratio est quod nullus debet appetere aliquid supra vires suas non sibi proportionatum, alias esset stultus. Horatius: ludere qui nescit campestribus abstinet armis.

Ille ergo bene episcopatum desiderare posset, cuius facultas episcopatui esset proportionata.

Ad hoc autem nullus est idoneus, quia praelatus secundum gradum et convenientiam debet omnes alios excedere in conversatione et contemplatione, ita ut in respectu sui alii sint grex. Et hanc idoneitatem de se praesumere est maximae superbiae.

Aut ergo appetit circumstantias, et tunc nescit quid appetat, quia non est hic episcopatus; vel ipsum opus, et hoc est superbiae.

Et ideo non est accipiendum nisi impositum.

Glossa: si dicis: status episcoporum est perfectior statu religiosorum, hunc autem licet appetere, igitur.

Respondeo. Perfectio aliter se habet in hoc et in illo, quia status episcoporum praesupponit perfectionem, et ideo nullus appetere debet nisi habeat eam; sed status religiosorum est via, et ideo non requiritur perfectio iam habita, sed quod teneatur acquirere eam nisi habeat. Et hoc patet Io. Ult., ubi dominus simoni non dicit: si vis perfectus esse, pasce, etc. Et iuveni dicit: si vis perfectus esse, etc..

Sic ergo intelligendum est in nomine episcopatus bonum opus. I Petr. V, 3: non ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis, etc.. Quasi dicat: si tu episcopatum desideras, hoc est quod desideras, quia bonum opus.

Sed qualis debeat esse episcopus, ostendit, cum subdit oportet episcopum, etc., quem primo instruit in generali; secundo in speciali, ibi unius uxoris.

Dicit ergo: dico quod bonum opus desiderat, sed ad hoc non omnis est idoneus, sed oportet quod sit talis, primo irreprehensibilis.

Unde de zacharia dicitur Lc. I, V. 6 quod incedebat in omnibus mandatis et iustificationibus sine querela. Lev. XXI, 17: qui habuerit maculam non offeret panes deo suo, nec accedet ad ministerium eius.

Nec intelligendum est, quod omnino sit sine peccato, quia dicitur I Io. I, 8: si dixerimus, etc.. Nec est dicendum, sicut aliqui dixerunt, quod quicumque peccavit mortaliter post baptismum, non est idoneus, quia pauci essent tales, sed irreprehensibilis, id est, non subiectus alicui peccato, unde ab aliis reprehendi posset, quia indecens est si reprehensibilis sit reprehensor. Matth. VII, 5: eiice primum trabem, etc..

Deinde cum dicit unius uxoris, etc., instruit eum in speciali, et primo quantum ad se, secundo quantum ad multitudinem, ibi filios habentem.

Iterum prima in duas, quia primo ostendit quibus virtutibus ornetur; secundo a quo mens debet esse immunis, ibi non vinolentum.

Omnis autem moralis virtus est primo circa passiones; et sunt duo quae faciunt sanctitatem, scilicet castitas et sobrietas, quia per delectationem vel delectabilia carnis, maxime inquietatur anima. Et ideo primo ponit quod pertinet ad castitatem, dicens unius uxoris virum. Simile Tit. I, 6.

In hoc autem discordia videtur esse inter Augustinum et Hieronymum. Hieronymus enim dicit quod hoc intelligitur post baptismum, quia si ante baptismum duas habuit uxores, vel unam primo, et aliam postea, non impeditur ab ordinatione, quia per baptismum omnia delentur. Augustinus et Ambrosius contrarium dicunt, quia sive ante, sive post, si duas habuit, non ordinatur.

Et numquid baptismus omnia delet? respondeo, sic quo ad peccata, non autem quo ad irregularitatem, quae interdum etiam sine peccato incurritur ex sola ecclesiastica institutione; sed matrimonium non est peccatum etiam in Paganis.

Sed quae est causa huius institutionis? numquid non magis impeditur qui multas concubinas habet? respondeo. Dicendum quod hoc fit non propter incontinentiam tantum, sed propter repraesentationem sacramenti, quia sponsus ecclesiae est christus, et una est ecclesia.

Cant. V: una est columba mea.

Secundo agit de sobrietate, dicens sobrium. Tit. II, 12: sobrie et pie et iuste vivamus in hoc saeculo, etc.. Hic enim docet episcopum qui dicitur superintendens, ut vigilet. Lc. I, 8: pastores autem erant, etc.. Et ebrietas obstat vigiliis. I Petr. Ult.: sobrii estote, etc..

Tertio ordinat rationem, dicens prudentem, quia haec est regitiva omnium virtutum, et episcopus eligitur ut alios regat.

Matth. X, 16: estote prudentes. Matth.

C. XXIV, 45: quis, putas, est fidelis servus et prudens, etc..

Consequenter ponit virtutes, quae ordinant actiones exteriores.

Primo quantum ad se, secundo quantum ad alios.

Quantum ad se dicit ornatum, pudicum. Ornatus est quando bene componitur in actibus et dictis. Ornatus enim importat pulchritudinem quae consistit in proportione.

Unde tunc est ornatus, quando agit et loquitur ut decet. Eccli. XLIV, 6: homines divites in virtute, pulchritudinis studium habentes.

Hoc requiritur in episcopo, quia per exteriora iudicamus de interioribus. Eccli. XIX, V. 27: amictus corporis, et risus dentium, et ingressus hominis, enuntiant de illo. Quia praelatus ponitur in aspectu hominum, oportet quod sit ornatus. Unde dicitur de Ambrosio, quod quosdam ordinare nolebat, quia dissolute incedebant. Item quandoque contingit quod occurrunt alicui aliqua turpia in aliis vel agentibus vel dicentibus, et ad haec debet habere pudicitiam, ut verecundetur si videat vel audiat. Augustinus: impudicus oculus impudici cordis est nuntius. Eccli.

C. VII, 21: gratia enim verecundiae illius super aurum.

Deinde cum dicit hospitalem, etc., agit de episcopo in comparatione ad alios. Imponitur autem episcopo ut pascat oves. Io. Ult. Et I Petr. Ult..

Et duplex est eleemosyna, scilicet corporalis et spiritualis. Ergo debet in utraque pascere.

Quantum ad primum dicit hospitalem, scilicet peregrinorum et hospitum. Rom.

C. XII, 3: hospitalitatem sectantes. Hebr. Ult.: hospitalitatem nolite oblivisci, etc..

Iob XXXI, 32: Ostium meum viatori patuit, etc.. Quantum ad secundum dicit doctorem.

Eph. IV, 11: alios pastores et doctores, etc..

Et hoc est officium proprium praelati. Ier.

C. III, 15: dabo vobis pastores iuxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina, etc..

Consequenter cum dicit non vinolentum, etc., removet vitia opposita. Tria autem removet: unum quod pertinet ad concupiscentiam carnis, aliud ad iram, aliud ad cupiditatem.

Quantum ad primum dicit non vinolentum.

Minus dicit, et plus significat. Eph. V, 18: nolite inebriari vino, in quo est luxuria.

Quasi dicat: non gulosum, non luxuriosum.

Quantum ad iram duo ponit; primo quantum ad actum dicit non percussorem. Decenter prohibet hoc post vina, quia ebrii de facili percutiunt. Sed modestum, id est, patientem.

Phil. IV, 5: modestia vestra nota sit omnibus hominibus. Ps. Xci, 15: bene patientes erunt ut annuntient. Christus passus non percutiebat. Secundo quantum ad verba, cum dicit non litigiosum. II Tim. II, V. 24: servum dei non oportet litigare.

I Cor. XI, 16: si quis autem videtur contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesia dei. Et hoc quia episcopi sunt successores apostolorum, quos christus instruxit ut pacem annuntiarent.

Item in passione sua christus dixit: pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis.

Quantum ad res temporales dicit non cupidum, quia ponitur iudex et ordinator ecclesiae, qui, si sit cupidus, de facili declinat a iustitia. Ex. XXIII, 8: ne accipias munera, quae excaecant etiam prudentes et subvertunt verba iustorum. Sed heu. Ier. VI, 13: a maiore usque ad minorem omnes avaritiae student.