IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Causarum in modos divisio veterumque opiniones de causa materiali.
Quoniam autem manifestum quod earum quae a principio causarum oportet sumere scientiam. (Tunc enim scire dicimus unumquodque, quando primam causam cognoscere putamus) Causae vero quadrupliciter dicuntur, quarum unam quidem causam dicimus esse substantiam, et quod quid erat esse : reducitur enim in ipsam quare primum ad rationem ultimam: causa autem et principium ipsum quare primum. Alteram vero materiam, et subjectum. Tertiam autem unde principium motus. Quartam vero ei causam oppositam, et quod est cujus causa, et bonum; finis enim generationis, et motus omnis est. Sufficienter enim quidem igitur de his speculatum est in his, quae sunt de natura.
Hic finito prooemio subjungitur tractatus.
Ad cujus evidentiam notandum, quod quia in prologo praeostensum est, quod ista scientia, quia sapientia, versatur circa causas et principia, et quia de causis et principiis entium fuerunt variae opiniones inter Philosophos antiquos, idcirco Philosophus in isto tractatu duo facit. Primo pertractat opinionem antiquorum de rerum principiis. Secundo opinionem propriam. Secunda ibi in principio secundi libri: Deveritale quidem. Circa primum duo facit : Primo resumit causarum numerum positum in 2. Physic. Secundo descendit ad pertractandum opinionem antiquorum. Secunda ibi : Accipiamus tamen. Dicit ergo, quoniam vero manifestum est, scilicet quod sapientia est causarum speculatrix, oportet a principio nostrae inquisitionis sumere
scientiam, quae est causarum, id est, oportet prius determinare de causis, et reddit causam hujus, quia tunc singula, id est, singuli homines, vel scibilia ; scire dicuntur homines, quando putamus nos non ignorare causam primam, in qua stat resolutio causarum in quolibet genere causae. Causae autem quatuor dicuntur, quarum unam dicimus substantiam, et quod quid erat esse, id est, formam, a qua principaliter dependet quidditas rei. Et quod forma sit causa probat, quia ipsum quare primum, id est, quaestio quaerens quare est aliquid, quae quaerit de causa, reducit ad ultimam rationem, id est formam, ipsum autem quare primum quaerit causam et principium. Si ergo quaestio quaerens de causa reducitur ad formam, respondendo per formam, signum est quod forma habet rationem causae; dicit autem rationem, id est formam ultimam, nam incipiendo a formis proximis procedendo usque ad ultimum ipsius quare, reducimus ad causam formalem, unam vero id est, aliam, dicimus materiam. Tertiam unde principium motus, scilicet efficientem. Quartam vero causam oppositam ei, scilicet efficienti, scilicet causa finalis. Unde subdit, quod illud est causa et bonum, et est finis omnis generationis et omnis motus, finis autem habet rationem boni; addit autem, quod de his causis sufficienter speculatum est, in Physica, scilicet in 2. Phys. hoc dicit, ut se excuset de prolixiori consideratione causarum quoad praesens.
Sed hic occurrit unum dubium, qualiter causae considerantur a Physico et a Metaphysico, utrum eodem modo, vel alio ? Dicendum, 1
quod quatuor causae, inquantum quaelibet in suo genere, dat esse, circumscribendo rationem motus et mutationis, pertinent ad Metaphysicam. Materia quidem et forma, inquantum sunt partes essentiales ; efficiens vero inquantum dat esse circumscribendo motum; licet enim non agat nisi movendo, tamen ratio dantis esse, prior est ratione moventis. Finis vero inquantum res, secundum sui entitatem ad istum ordinatur, licet non posset illum attingere nisi per motum vel operationem ; tamen prior est ratio ordinis secundum esse quam secundum operationem; pertinent autem dictae quatuor causae ad Physicum, inquantum dant esse, includendo rationem motus et mutationis, et sic alio modo hic , et ille determinat et considerat de eisdem.
Notandum, quod consuetudo est Aristotelis hic et alibi nominare causam formalem substantiam quod quid est rei, non quod intendat materiam excludere a quidditate rei, quia oppositum vult in septimo hujus text. com. 33. expresse, sed quatenus est principalior pars quidditatis et definitionis rei.
Notandum etiam, quod Aristoteles communiter loquens de causa efficiente, vocat eam, unde principium motus, non quod efficiens efficiat movendo, non enim agens omne agit movendo, ut patet de Deo; sed dicit quamdam operationem, quia ubi aliquid causatur per motum, ibi efficiens proprie movet: finis enim non movet nisi metaphorice, forma enim non movet ut quod, licet sit ratio quo agendi: materia autem proprie est magis ratio patiendi quam agendi: sed efficiens movet proprie, et ideo appellatur, Unde est principium motus. Notandum etiam, quod finis est oppositum efficienti, secundum oppositionem principii et finis: nam motus incipit ab efficiente, et terminatur in finem; nominat autem causam finalem per tria nomina. Primo, quod ipsa est oppositum efficienti, et hoc competit sibi, quia est terminus et finis motus. Secundo, quod est cujus causa, et hoc competit sibi, quia est primum in intentione. Tertio, quod est bonum, et hoc sibi convenit, quia est per se appetibilis, nam bonum est, quod omnia appetunt, ex 1. Ethic. Deinde cum dicit:
Accipiamus tamen nobis priores ad entium perscrutatione m venientes, et de veritate philosophantes; palam enim quia et illi dicunt principia quaedam, et causas. Si igitur illorum sententias in medium attulerimus, aliquid evenerit sane, quod ad propositum doctrinae hujus accommodantur; aut enim aliud aliquod causae genus inveniemus, aut modo magis dictis credemus.
Accedit ad pertractandum opinionem antiquorum de causis et principiis. Circa quod duo facit. Primo, assignat causam hujus pertractationis. Secundo, prosequitur de intento. Secunda ibi: Primum quidem igitur. Dicit ergo, quod quamvis de causis pertractatum sit in libris Physicorum, tamen nunc accipiamus, scilicet opinionem illorum, qui priores nobis, id est, prius quam nos fuerunt, venientes ad perscrutationem entium, et de veritate philosophantes, quia ipsi scilicet causas ponunt et principia: et reddit causam hujus, quia supervenientibus nobis considerare eorum opibionem erit aliquod opus vitae, quae est vita in praesenti methodo, id est, erit aliquid pernecessarium et perutile ad praesens negotium ; et utitur metaphora eo modo, quo quaelibet res utilis alteri, potest esse de vita ejus, vel quasi opus vitae respectu ejus. Alia translatio habet planius sic : Erit aliquid pretium operae, id est, praeambulum methodo, id est, praesenti scientiae quae nunc a nobis quaeritur. Utilitas autem est ista, quia pertractando opiniones eorum, aut inveniemus aliud gemis causae, a quatuor praedictis, aut modo dictis magis credemus, scilicet quod ipsae sunt causae et non plures. Deinde cum dicit: