SUPER AD THIM. I

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

Lectio 3

Supra ostendit apostolus, quales debent esse diaconi et eorum uxores, hic ostendit quomodo diaconi se habeant ad uxores et ad filios et familiam. Et primo ponit documentum, secundo eius rationem, ibi qui enim bene.

Dicit ergo: dixi quod mulieres diaconorum sint pudicae. Etsi in uxoribus est pudicitia habenda propter eos, amplius in ipsis est necessaria, ut sint omnino a contactu mulierum immunes. Sed quia secundum hoc pauci essent ministri, concedit quod saltem sint unius uxoris viri, quia habuisse plures, est signum incontinentiae et contra significationem sacramenti. Et inde est quod dominus instituit matrimonium unius ad unum. Unde et prima uxor benedicitur, non secunda.

Deinde monet qualiter se habeant ad filios, dicens qui filiis suis bene praesint, scilicet bene erudiendo in disciplina bona et vita. Eccli. VII, 25: filii tibi sunt? erudi illos, etc..

Consequenter hortatur eos bene praeesse toti domui, id est, familiae, scilicet cum mansuetudine. Eccli. IV, 35: noli esse sicut leo in domo tua, etc..

Et huius ponit rationem, dicens qui enim bene ministraverint, etc.; quasi diceret: quod requiris ab episcopis rationabile est; quia ipsi sunt praelati.

Sed quare a diacono qui est minister? respondet dicens qui enim, etc.. Et primo ostendit quod bonus usus huius ministerii est via ad maiorem dignitatem; secundo etiam quod est via ad vitam aeternam. Quantum ad primum dicit qui enim bene ministraverint, exercendo officium diaconi quod enim est in Graeco diaconus, in Latino dicitur minister, gradum bonum sibi acquirent, id est, promoveri merentur ad gradum altiorem.

Matth. XXV, 21: quia in pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam, etc.. Et dicit bonum, quia supra eodem: qui episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. Nec tamen in hoc est eorum finis, sed cum hoc remunerationem habent a deo. Io. XII, 26: volo ut ubi ego sum, illic sit et minister meus. Et ideo dicit multam fiduciam, scilicet auxilii gratiae in praesenti, et gloriae in futuro; et hoc in fide, etc., id est, per fidem christi. II Cor. III, 4: fiduciam talem habemus, etc.. Is. XII, 2: fiducialiter agam, et non timebo.

Deinde cum dicit haec tibi scribo, ponit rationem omnium praedictarum monitionum. Et primo excludit causam opinatam; secundo astruit veram, ibi si autem; tertio assignat rationem, ibi quae est ecclesia.

Circa primum sciendum est, quod posset timotheus credere quod ex quo scripsit, de caetero eum non visurus esset, alias superfluum videretur eum litteris monere.

Et ideo dicit haec tibi scribo, fili.

Et nominat eum filium, quia sibi charissimus erat. I Cor. IV, 17: ideo misi ad vos timotheum, qui est filius meus charissimus. Et dicit sperans, quasi non certus. II Io. I, 12: plura habens vobis scribere, nolui per chartam et atramentum; spero enim me futurum apud vos, et os ad os loqui. Scribo igitur, licet spem habeam, quia spes in longum protrahi potest. Prov. XVI, 1: hominis est praeparare animum, et domini linguam gubernare.

Et ideo dicit si autem tardavero, etc.. I Thess. II, 18: sed Satanas impedivit nos. Ego igitur scribo, si tardavero, ut scias, quomodo oporteat te in domo dei conversari.

Ps. Lxvii, 6: habitare facit unius moris in domo, etc..

Deinde cum dicit quae est ecclesia, assignat rationem quare sit sic conversandum in ea. Et assignat rationem huius causae, quae est duplex: primo commendando ipsam ecclesiam; secundo unitatem ecclesiae, ibi et manifeste.

Circa primum duo facit, quia primo commendat ecclesiam ex parte eius, cuius est ecclesia; secundo ex veritate ipsius ecclesiae, ibi columna.

Ex parte eius cuius est ecclesia, quia est dei vivi. Ecclesia dicitur quasi adunatio, quia in ecclesia est adunatio fidelium.

Rom. VIII, 30: quos vocavit, etc.. Et adunantur in deum. Io. XVII, 21: ut et ipsi in nobis sint unum, etc.. Et ideo dicit quae est dei. Et addit vivi, ad distinctionem aliorum deorum, ad quos congregantur gentes. Nam hi sunt mortui, sed deus ecclesiae est vivus.

Io. V, 26: sicut pater habet vitam in semetipso, etc.. Est ergo sic in ea conversandum, ut spiritualiter vivamus. Ps. Xcii, 7: domum tuam, domine, decet sanctitudo, etc..

Secunda ratio est ex veritate ecclesiae.

Naturale est enim homini ut desideret cognitionem veritatis, cum sit perfectio intellectus. Unde Augustinus dicit, quod beatitudo est finis hominis, quae nihil aliud est quam gaudium de veritate. Hoc innotuit philosophis per creaturas Rom. I, 19. Sed in hoc vacillabant, quia non habebant certitudinem veritatis, tum quia erant corrupti erroribus, tum quia vix invenitur apud eos, quod in veritate concordent. Sed in ecclesia est firma cognitio et veritas. Unde dicit columna.

Eccli. XXIV, 7: thronus meus in columna nubis, etc.. Eccli. XXVI, 23: columnae aureae, etc.. Et dicitur aurea, quia in se sancta.

Et firmamentum, scilicet quantum ad alios, quia non possunt firmari in veritate, nisi per ecclesiae sacramenta. Lc. XXII, 32: tu aliquando conversus confirma, etc.. Ps.

Lxxiv, 3: ego confirmavi columnas eius.

Quia igitur ecclesia congregat in deo et dat cognitionem veritatis, debemus esse in ea.

Deinde cum dicit et manifeste, commendat veritatem ecclesiae. Et primo christum, ad cuius manifestationem apparuit; secundo de eius exaltatione agit, ibi assumptum.

Commendat autem christum dupliciter.

Primo quantum ad naturam divinam; secundo quantum ad humanam, ibi quod manifestum est.

Dicit ergo et manifeste, etc.. Quia sacramentum idem est quod sacrum secretum.

Nihil autem tam secretum, quam id quod in corde gerimus. Multo ergo magis quod in corde dei, et secretum est et sacrum.

I Cor. II, 11: quae sunt dei nemo novit nisi spiritus dei, etc.. Is. XXIV, 16: secretum meum mihi. Is. XLV, 15: tu es deus absconditus. Et hoc est verbum dei in corde patris. Ps. XLIV, 2: eructavit cor meum verbum bonum. Hoc siquidem secretum est sacramentum pietatis; secretum autem hominis aliquando est vanum. Ps. Xciii, 11: dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt. Inquantum ergo est restaurativum mundi, est pietatis. Item magnum, quia est verus deus, cuius magnitudinis non est finis.

Hoc ergo secretum quod latet in corde patris factum est homo. Et ideo describit ipsum, secundo, quantum ad naturam humanam. Et primo quantum ad carnem, secundo quantum ad animam.

Quantum ad primum dicit quod manifestatum est in carne. Sicut verbum quod latet in corde manifestatur verbo sensibili, ita verbum dei in corde dei latebat, sed in carne est manifestatum. Io. I, 14: verbum caro factum est, etc..

Quantum ad animam dicit iustificatum est in spiritu. Hoc dupliciter exponitur. Primo, ne credatur quod caro prius sit concepta, dicit quod non, quia in spiritu, id est, per spiritum sanctum conceptus est. Matth. I, V. 20: quod enim ex ea natum est, de spiritu sancto est. Et Lc. I, 35: quod enim ex te nascetur vocabitur filius dei; et hoc quia spiritus sanctus superveniet in te, etc.. Vel in spiritu sancto humano, de quo Io. XIX, V. 30: emisit spiritum. Et sic est manifestatum in carne, quod tamen est cum spiritu.

Et dico spiritu iustificato, scilicet quia iustus est, absque omni macula.

Deinde cum dicit apparuit, ostendit eius manifestationem, et primo factam Angelis, secundo hominibus, ibi praedicatum.

Dicit ergo sacramentum illud quod apparuit Angelis, et excedit etiam cognitionem Angelorum. Illud autem dicitur apparere quod in potestate sua habet videri et non videri, et non subest potestati videntis. Unde non dicitur: lapis apparet mihi, sed video lapidem.

Si ergo Angelus in sua natura vel potestate haberet quod videret verbum, non diceretur verbum apparere sibi, sed quod ipse videret cum vellet. Et ideo dicit apostolus quod apparuit Angelis, quia non in sua natura viderunt ipsum. Et verum est quod a principio apparuit Angelis, quando ex conversione ad se aedificavit ipsos; sed quando est incarnatum, multa mysteria innotuerunt Angelis, quae non cognoverant antea. Et ideo dicit beda, quod in nativitate apparuit Angelis claritas, quae non antea in veritate visa est hominibus.

Et hoc dupliciter: primo quantum ad ministerium apostolorum; secundo quantum ad cognitionem populorum quibus manifestatur.

Olim siquidem solis Iudaeis manifestabatur, sed nunc in gentibus. Et ideo dicit praedicatum est gentibus. Matth. Ult.: euntes ergo docete omnes gentes, etc.. Ps.

Xcv, 3: annuntiate inter gentes gloriam eius.

Et hoc efficaciter, quia creditum est in mundo. Et hoc dominus orabat Io. XVII, 18.

Et hoc maxime mirum est quod per simplices pauperes et impotentes, totus mundus est conversus. I Cor. I, 26: non multi sapientes, etc.; et hoc ut non glorietur omnis caro, etc..

Secundo manifestat quod sola veritas dei hoc facit, quia assumptum est in gloria, christus scilicet, quia manifestatus assumptus est in caelis. Matth. Ult.: dominus quidem iesus postquam locutus est eis, assumptus est in caelum. Phil.

C. II, 11: et omnis lingua confiteatur, quia dominus noster iesus christus in gloria est dei patris.