IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Opinio tenens materiam esse principium materiale rerum, cum suis fundamentis. Item opinio Thaletis Milesii, asserentis aquam esse omnium tale principium. Nota pulchram relationem Doctoris de septem sapientibus Graeciae, de quibus Aug. 18. civit. 24. 25. et de tribus Poetis Theologis apud Graecos, de quibus vide Laertium.
Primum igitur Philosophantium plurimi solas eas, quae in materiae specie putaverunt omnium esse principia: nam ex quo sunt omnia entia, et ex quo fiunt primo, et in quod corrumpentur ultimo, substantia quidem manente, in passionibus vero mutata: hoc elementum, et id principium dicunt esse eorum quse sunt.
Prosequitur ad narrationem opinionum. Circa quod duo facit: Nam primo opinionem antiquorum de principiis narrat. Secundo, contra eorum positiones disputat. Secunda ibi: Ergo quocumque ipsum esse. Prima in duas : Primo facit quod dictum est. Secundo sub quodam capitulo vel compendio recolligit dicta ab antiquis, ostendens qualiter in suis opinionibus, quatuor genera causarum tetigerunt. Secunda ibi: Breviter igitur et capitulatim. Prima in duas: Primo narrat opinionem ponentium rerum principia rebus inexistentia, et non separata. Secundo, opinionem ponentium separata, ut fuit Plato. Secunda ibi: Post dictas vero. Primainduas : nam primo ponit opiniones de principiis distinctionem rerum, et motum ab entibus non negantes, et tales opiniones fuerunt loquentium magis naturaliter. Secundo, ponit opiniones, distinctionem rerum et motum ab entibus penitus amoventes, cujusmodi fuerunt Parmenides et Melissus loquentes minus naturaliter. Secunda ibi : Sunt aliqui qui dicunt. Prima in duas. Primo ponit opinionem philosophorum ponentium principia rerum corporea. Secundo, ponentium incorporea, cujusmodi fuerunt Pythagorici. Secunda ibi: In his autem. Prima in duas : Primo ponit opiniones Philosophorum entitatem a rerum principiis non negantes. Secundo, opiniones entitatem a rerum principiis aliqualiter auferentes, quales fuerunt Democritus et Leucippus, ponentes rerum principia, ens et non ens, puta vacuum et plenum. Secunda ibi: Leucippus vero. Prima in duas : nam primo ponit opinionem solam naturalem causam ponentium. Secundo, opinionem ipsi materiae efficientem addentium. Secunda ibi : Procedentibus autem sic. Prima in duas : Primo ponit opinionem horum in generali. Secundo, descendit ad quosdam in speciali. Secunda ibi: Et Thales enim. Prima in duas: nam primo ostendit quid illi antiqui senserunt de rerum substantia. Secundo, quid senserunt consequenter de rerum generatione et corruptione. Secunda ibi: Et propter hoc generari. Dicit ergo, quod primum quidem plurimi philosophantium, id est, eorum, qui tantum philosophati sunt de natura rerum, putaverunt omnium principia esse solum illa, quae sunt in materiae specie, id est, in genere causae materialis, cujus positionis tangit quadruplex medium sumptum a quatuor conditionibus materiae, quae videntur ad rationem principii pertinere. Primum est: nam illud ex quo res est, videtur esse principium ipsius rei, sed materia est hujusmodi: ergo etc. et hoc est, quod dicit quod materia est id, in quod corrumpuntur ultimo, id est finaliter, scilicet omnia entia. Tertium medium est: nam id ex quo primo fit aliquid, videtur esse causa rei, quia res per generationem procedit ad esse ; sed materia est hujusmodi, quia ex ea fit res per se, non per accidens, ut ex privatione: ergo etc. et hoc est, quod dicit, quod materia est ex quo fiunt primo, scilicet entia. Quartum medium est : nam illud videtur esse principium, quod in generatione et corruptione manet, nam principia oportet manere ; sed materia est hujusmodi: ergo etc. et hoc est, quod dicit substantia, scilicet materiae manente, quae est secundum eos tota substantia rei, passionibus vero mutatis, puta formis et accidentibus, hoc, scilicet materia, est elementum, et illud dicunt esse principium eorum quae sunt, id est, omuium entium. Deinde cum dicit:
Et propter hoc non generari quidquam putant, neque corrumpi, quasi tali natura semper conservata, sicut neque dicimus Socratem generari simpliciter quando fit bonus, aut musicus: neque corrumpi quando deponit habitus istos, proplerea quod subjectum maneat Socrates ipse sicut nec aliorum quidquam. Oportet igitur esse aliquam naturam, aut unam, aut plures una, ex quibus, aut ex qua conservata caetera fiunt. Pluralitatem tamen et speciem talis principii non idem omnes dicunt.
Ostendit quid consequenter ad principium senserunt de generatione et corruptione rerum, et est quod secundum eos contingit nihil generari, et corrumpi simpliciter. Dicit ergo, quod quia materia est secundum eos tota substantia rei, propter hoc nihil putant generari, nec corrumpi simpliciter, cum talis natura, scilicet materia, quae est tota rei substantia, semper conservata sit ; sic enim Socratem quando fit bonus, aut musicus, dicimus non generari simpliciter ; nec corrumpi cum deponit habitus illos, cum ipse Socrates, qui est subjectum harum transmutationum, maneat idem ; similiter nec illorum, id est aliorum, aliquid, supple dicunt, nec generari, nec corrumpi simpliciter, sed solum secundum quid. Addit autem, quod quamvis sic convenirent in ponendo causam materialem, tamen differebant, quia quidam eorum ponebant materiam unam, quidam plures: ponentes etiam plura differebant, quia non omnes eadem ponebant: et hoc est, quod dicit, quod secundum eorum positiones, oportet aliquam esse naturam talem, scilicet materialem, aut unam, aut plures una, de quibus alia fiant, illa, scilicet natura, conservata, quare oportet materiam manere, pluralitatem, vero et speciem talis principii, scilicet materiae, non
omnes idem dicunt, ut patebit ex se quentibus.
Notandum, quod secundum quod habetur 1. de generatione, 5. Physic. Generatio vel corruptio est duplex : Simpliciter et secundum quid. Generatio vel corruptio simpliciter, est in substantia, quando scilicet forma substantialis generatur vel corrumpitur, ut si ex aqua fiat ignis; sed generatio, vel corruptio secundum quid est, quando manente substantia rei, fit transmutatio circa accidentia et passiones, ut cum Socrates fit musicus, vel bonus, vel cum deponit hos habitus, ut fiat ex musico non musicus, vel ex bono non bonus. Cum igitur secundum opinionem antiquorum, materia sit tota substantia rei (nam ad notitiam formae substantialis non pervenerunt, sed ad materiam, quam oportet manere secundum ipsos, tamquam ingenerabilem et incorruptibilem,) sequitur secundum eos, quod nulla est generatio vel corruptio simpliciter, sed secundum quid, quia substantia rei semper manente, solum fieret mutatio circa accidentia et passiones. Deinde cum dicit:
Sed Thales quidem talis Philosophiae princeps, aquam ait esse, unde et terram esse super aquam asserebat.
Descendit ad quasdam opiniones speciales. Circa quod duo facit: Primo ponit opinionem ponentium hujusmodi principia,unumtantum. Secundo opinionem ponentium principia plura esse. Secunda ibi: Empedoclem vero. Prima in tres: Primo ponit opinionem ponentium aquam esse hujusmodi principium. Secundo, aerem ponentium. Tertio, ignom. Secunda ibi: Anaximenes autem. Tertia ibi: Anaxagoras vero. Prima in duas : Primo ponit opinionem. Secundo, positionis rationem. Secunda ibi: Forsan enim. Dicit ergo, quod Thales princeps talis Philosophiae, scilicet spe culativae, ait esse aquam, primum rerum principium ; ex hoc autem dicebat ulterius, quod terra est super aquam sita, sicut principiatum super suum principium, unde terram super aquas esse asserebat. Hanc opinionem tangit Philosophus 2. de Caelo, ubi inquirit de loco terrae, et dicebant quidam, quod terra erat natans super aquam. Quod sit eis objiceretur, quod terra submergeretur, si esset super aquas ; dicebant quod non, quia propter magnam latitudinem terrae prohibetur ejus submersio, sicut videmus de quibusdam corporibus gravibus, quae submergi prohibentur propter latitudinem, quae alias submergeretur nisi latitudo prohiberet. Notandum, quod post Poetas Theologos de quibus in prologo facta est mentio aliqualis, dicitur fuisse apud Graecos septem Sapientes, quorum primus fuit Thales Milesius, qui ut videtur secundum Magistrum, in historiis 4. lib. Regum in fine, fuit in tempore Zedechiae Regis, et tunc est facta eclypsis Solis, quam praedictus philosophus praedixerat esse futuram. Quidam dicunt quod fuit tempore Achas, non curemus. Secundus fuit Pythacus Mityleneus, tempore etiam Zedechiae. Alii quinque fuerunt, unus Solon Atheniensis, alius Chilon Lacedaemonius, alius Periander Corinthius, alius Cleobulus Lydius, alius Bias Prienensis, qui fuerunt omnes tempore Babylonicae captivitatis. Thales transtulit se ad considerandas causas rerum, aliis sex circa moralia occupatis, dicta etiam sua litteris commendans, et propter hoc Thales dicitur princeps talis Philosophiae, scilicet speculativae; nam inquirens de rerum principiis, quod pertinet ad speculativum artificem, moralia et practica dereliquit. Deinde cum dicit:
Forsan opinionem hanc accipiens, quia cunctorum nutrimentum humidum videbat esse, et ipsum calidum ex hoc factura, et animal hoc vivere, ex quo fit vero, hoc est principium omnium. Propter hoc igitur eam est accipiens existimationem. Et quia cunctorum spermata materiam habent humidam, aquae vero natura principium est humidis.
Ponit positionis rationem. Circa quod duo facit: Primo ostendit quod Thales movebatur ad hoc ponendum ex rationis evidentia. Secundo, ex auctoritatis antiquorum efficacia. Secunda ibi : Sunt autem et aliqui. Primo enim ostendit, quod movebatur quadruplici ratione sumpta a quadruplici signo, ad ostendendum aquam esse principium ferum. Primum est, quod incrementum viventium oportet esse humidum, ex eisdem autem nutrimur et vivimus, 2. de Gener. Dicit enim, quod forsan hanc opinionem accipietis, scilicet Thales, quia cunctorum nutrimentum videbat esse humidum.
Secundum signum est, quod esse cujuslibet corporeae rei et maxime viventis, conservatur per calorem proprium naturalem ; calor autem naturalis fundatur in humido radicali, ex quo videtur, quod humidum et aqua sint principium essendi rebus: ideo dicit, quod supple Thales ipse dicebat, ipsum calidum, scilicet naturale esse factum ex hoc, id est, humido, sive aqua.
Tertium signum est, quod vita animalis consistit in humido; nam quamdiu durat humidum radicale vivit animal, quando deficit moritur : vivere autem viventibus est esse, ex 2. de anima. Quare videtur quod ipsum humidum sit principium essendi, sicut est principium vivendi ; et hoc est quod ipse dicit, quod supple Thales dicit, animal vivere hoc, id est, humido ; addit autem quod illud ex quo fit aliquid, id est suum esse consequitur, videtur esse principium omnium. Unde concludit, quod propter hoc igitur est, id est, contingit accipere eam existimationem, id est, dictam opinionem.
Quartum signum est, quia generationes viventium, quae sunt nobilissima entia, fiunt ex semine, quod est natura humida communiter, sicut patet: ex quo patet quod humor videtur generationis principium. Cum ergo ipsa aqua sit principium humiditatis, sequitur quod aqua sit primum principium simpliciter: ideo dicit, quod quia cunctorum, vel viventium spermata naturam habent humidam; aquae vero natura, id est. naturaliter apparet, esse principium humidum, secundum eum: ideo supra dixit, quod aqua est principium substantiale rerum. Deinde cum dicit:
Sunt autem et aliqui antiquiores, fit multum ante eam, quae est nunc, generationem: primos Theologizantes sic putant de natura existimasse. Oceanum enim et Te thyn generationis parentes fecerunt, sacramentum Deorum aquam, Stygem ab ipsis Poetis vocatam. Honorabilius enim quoniam antiquius: sacramentum autem quod honorabilius. Siquidem igitur antiquorum aliqua ista, et senior fuit de natura opinio, forsan utique incertum erit. Thales quidem secundum hunc modum pronunciasse dicitur de prima causa. Hipponem quidem enim omnium non utique aliquis dignifieabit posuisse cum his propter sui intellectus pravitatem.
Ostendit quomodo movebatur ad dictam positionem ex auctoritatis antiquorum efficacia. Dicit quod stent aliqui antiquiores, et multo ante eam, quae nunc est, generationem, id est multo ante priores, quam sit generatio hominum, qui nunc sunt, qui et primo fuerunt Theologizantes, qui sic putant existimandum de natura rerum, scilicet quod aqua est naturale et substantiale rerum omnium principium, in quo Thales eos imitatur: nam illi priores fecerunt parentes, id est, principia generationis, Oceanum, id est, mare, et Tethyn, id est, Deam aquae : dicebant etiam sacramentum, id est, sacrum juramentum Deorum esse aquam, vocatam a poetis Stygem, id est, aquam infernalem: et quia Dii iurabant per aquam, ideo asserebant, quod aqua esset honorabilior, quam Dii; nam sacramentum, id est, juramentum, fit per illud, quod est honorabilius, et per consequens antiquius, id est, prius natura honorabilius, id est, perfectius; perfectum autem est prius simpliciter imperfecto. Unde ex hoc patet, quod aquam dicebant esse priorem Diis, et quia isti antiqui posuerunt aquam esse principium rerum, dicit quod si aliqua antiquior vel senior, id est, prior fuit opinio de natura, forsan nobis non est manifestum. Addit autem quod quidam Philosophus antiquus Hipponas nomine, qui, in libro de Anima, Ipus dicitur, non est dignus ponere, vel suadere aliquid cum his dictis, propter suae scientiae vel intelligentiae imperfectionem. Quod potest dupliciter intelligi: Vel quia nihil addit supra sententiam ipsius Thaletis, aut quia imperfecte dixit et reddidit se indignum, ut ejus sententia hic cum aliis tractaretur. Unde primo de Anima, inter grossiores Philosophos computatur,ubi etiam habetur quod posuit animam esse aquam.
Notandum, quod ut dicitur, tempore Judicum Israel, fuerunt apud Graecos quidam Poetae famosi, primi inscientia, qui Theologi dicti sunt, eo quod de divinis modo fabuloso, quod est proprium Poetarum, quaedam carmina faciebant, loquentes etiam de rerum principiis. Fuerunt autem tres, ut dicitur, scilicet Orpheus, qui famosior fuit. Secundus Museus. Tertius Linus. Et quia fuerunt tempore Judicum, ut, est dictum, patet, quod diu ante fuerunt quam Thales, et multo magis quam Aristoteles, qui fuit tempore Alexandri. Isti autem Poetae sub quibusdam aenigmatibus fabularum de natura rerum aliquid tradiderunt. Dixerunt enim quod Oceanus, ubi est magna congregatio aquarum, et Tethys, quae est Dea aquarum, quae etiam, ut habetur fabulariter in Ovidio majori, nupsit Pelio filio Jovis : hi, inquam, dixerunt esse parentes generationis, dantes scilicet in hoc intelligere aquam esse generationis principium sub similitudine fabularum, dicentes etiam quod Dii jurabant per aquam dictam Tethyn,
ex hoc volebant quod aqua esset honoratior ipsis Diis et prior, intelligentes per ipsos Deos corpora coelestia, quae omnia patent esse dicta modo Poetico fabularum. Deinde cum dicit: