IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Tres aliae opiniones de principiis rerum referuntur. De Philosophis harum opinionum auctoribus, Doctor refert quales fuerunt, et quando floruerunt, de quibus vide Laertium.
Anaximenes autem et Diogenes, aerem priorem aqua, et maxime principium simplicium corporum ponunt.
Ponit opiniones ponentium hujusmodi principia esse aerem. Dicit ergo, quod Anaximenes et Diogenes posuerunt aerem esse principium et priorem aqua, naturaliter; et maxime ponunt ipsum, scilicet aerem principium omnium corporum simplicium elementorum, et per consequens aliorum.
Notandum, quod iste Anaximenes fuit tertius a Thalete, fuit enim discipulus Anaximandri, qui fuit discipulus Thaletis, et Diogenes fuit discipulus Anaximenis ; et isti ambo convenerunt quantum ad hoc, quia aerem dixerunt esse rerum principium: sed differebant, quia Anaximenes ponit principium aerem esse rerum simplicium loquendo simpliciter: Diogenes vero addit hoc, quod aer non posset esse principium rerum, nisi quia erat compos divinae rationis, sicut primo de Anima, habet prolixius declarari. Motivum autem hujus fuit ex respiratione animalium, per quam vita animalium conservatur; cujus signum est, quod animalia tamdiu vivunt quamdiu respirare possunt, et cum respirare cessant, cessant vivere. Deinde cum dicit:
Hippasus autem Metapontinus, et Heraclitus Ephesius ignem.
Ponit opinionem ponentium hujusmodi principia esse ignem, dicens, Hippasus Metapontinus et Heraclitus Ephesius dicunt ignem, supple esse rerum principium, scilicet materiale. Motivum hujus opinionis sumpsit forte originem ex subtilitate et activitate ipsius ignis, quae videntur conditiones principii, ut dicetur inferius. Tunc sequitur illa pars :
Empedocles vero, quatuor jam dictis addens terram quartum, ea namque dixit semper manere, et numquam fieri, nisi pluralitate et paucitate congregata, et disgregata in unum, ex uno.
Ubi ponit opinionem ponentium plura principia materialia, et dividitur in duas: quia primo ponit opinionem ponentium plura principia determinata numero. Secundo opinionem ponentium infinita. Secunda ibi : Anaxagoras vero. Ponit ergo opinionem Empedoclis, quantum ad duo. Primo quantum ad hoc quod tria praedicta elementa, scilicet aquam, aerem et ignem dixit esse rerum principia, addens eis quartum, scilicet terram; posuit enim quatuor elementa semper manere, et non generari, nec corrumpi, sicut et illi qui ponunt unam causam materialem: nam principia oportet manere, ut dicitur 1. Physic. Text. Com. 42. Attamen per aggregationem et disgregationem pluralitatum et paucitatum, dixit ex eis quatuor generari omnia alia et corrumpi; et hoc est quod dicit, quod ea, scilicet quatuor elementa, oportet semper manere, et non fieri, id est, non generari et corrumpi, sed supple omnia alia ex eis generari et corrumpi, pluralita te et paucitate congregata in unum, et distincta, id est divisa, ex uno.
Notandum, quod iste Empedocles, (sicut habetur 1. et 8. Physic. et adhuc dicetur infra) posuit quatuor principia materialia, scilicet quatuor elementa, et duo principia effectiva, scilicet amorem et litem ; et hoc modo dicit mundum infinities corrumpi, et infinities generari. Nam aliquo tempore regnante amore (cujus est congregare) congregabantur omnia elementa, et in unum conveniebant, et tunc mundus corrumpebatur, et fiebat unum Chaos confusum, in quo erant simul omnia elementa; alio autem tempore, scilicet regnante odio (cujus est disgregare) omnia elementa, et omnes partes universi dividebantur ab invicem, et fiebat rerum distinctio, ex illo uno Chaos confuso, et sic iterum mundus generabatur. Per istam ergo congregationem, paucitatem et pluralitatem elementorum, et suarum etiam partium, volebat salvare generationem et corruptionem. Deinde cum dicit :
Anaxagoras vero Clazomenius isto quidem aetate prior, factis vero posterior, infinita dicit esse principia: nam fere omnia corpora partium consimilium, ut ignem, aut aquam ita generari, aut corrumpi ait: congregatione aut disgregatione solum: aliter autem, nec generari, nec corrumpi, sed manere sempiterna. Ex his quidem igitur solam quis causam intelliget eam, quae in materiae specie dicitur.
Ponit opinionem ponentium illa plura principia materialia infinita, dicit quod Anaxagoras Clazomenius, a patria sic dictus, isto, scilicet Em pedocle aetate prior, factis autem poste rior, quod dupliciter potest intelligi ; vel quia minus bene dixit, ponendo principia infinita, vel quia posterius philosophatus est ; iste, inquam, dixit principia esse infinita, nam fere omnia dixit esse partium consimilium, ut ignem , aut aquam , id est, non tantum posuit principia rerum esse ignem, aut aquam, aut alia elementa, sed etiam infinitas partes similes cujuscumque ; dixit enim, quodlibet esse in quolibet, et quodlibet fieri ex quolibet, quia infinitae partes cujuslibet erant in quolibet, et ita dicebat res generari, aut corrumpi congregatione, aut disgregatione solum ; aliter autem non contingebat res generari, aut corrumpi, sed tamen dixit permanere sempiterna illa, scilicet principia infinita, quae dicebant esse infinitas partes cujuscumque. Ultimo concludit quod ex his igitur, scilicet opinionibus praenarratis, solam quis intelligit causam, quae est dicta in specie materiae, id est, in genere causae materialis ; nam omnes praedictae opiniones non faciunt mentionem nisi de causa materiali.
Notandum, quod iste Anaxagoras dicitur fuisse discipulus Diogenis, qui ut dictum est, et amplius dicitur primo Physicorum, ubi ejus opinio prolixius pertractatur, posuit principia materialia rerum esse infinita, et in hoc minus bene dixit quam Empedocles qui ponit ea esse finita. Nam qu od potest fieri per pauciora et finita, non est ponendum fieri per plura, et infinita, ut dicitur primo Physicorum, text. com. c. 40. et 50. et ideo hic dicitur
Anaxagoras prior esse aetate quam Empedocles, sed posterior factis, id est, dictis, quatenus minus bene dixit; non enim solum dixit principia rerum esse ignem et aquam, et caetera elementa, sicut Empedocles, sed omnia quae sunt similium partium, ut caro, os, medulla, sanguis, et caetera homogenea, quorum infinitas partes cujuslibet ponebat esse in quolibet, et fieri de quolibet, ita quod generatio fieret per quamdam extractionem partium similium: puta si ex aqua fieret ignis, hoc erat quia infinitae partes ignis quae latebant in aqua, segregabantur ab ipsa aqua, et secundum hunc modum apparebat ignis ex aqua generatus. Et quantum ad hoc conveniebat cum Empedocle, quia sic et ipse generationem et corruptionem dicebat fieri per congregationem, et disgregationem illarum partium similium infinitarum, et aliter nihil fieri vel corrumpi.
SUMMAE SECUNDAE