Superius instruxit timotheum de pertinentibus ad ordinationem ecclesiae in spiritualibus; secundo quantum ad documentum fidei, cultum dei, et dispositionem ministeriorum, hic instruit eum de ordinatione ecclesiae quantum ad exteriora. Et primo quantum ad cibos; secundo quantum ad status hominum et divitias, ibi quicumque sub iugo.
Item primo agit de usu ciborum, secundo de dispensatione ciborum, cap. V, ibi viduas honora.
Item, primo excludit superstitiosam abstinentiam; secundo praefert pietatem abstinentiae licitae, ibi exerce te.
Item, primo praenuntiat falsam doctrinam de illicita abstinentia; secundo instruit eum haec proponere fratribus, ibi haec proponens.
Item primo, errorem manifestat; secundo excludit ipsum, ibi quos deus.
Item, primo praenuntiat errorem futurum ex parte deceptorum; secundo ex parte decipientium, ibi in hypocrisi.
Item ponit actorem denuntiationis; secundo fidei defectum, ibi quia in novissimis; tertio causam defectus, ibi attendentes.
Dicit ergo: magnum est pietatis sacramentum quod iustificatum est in spiritu, sed supra hoc sacramentum spiritus sanctus aliquid praenuntiat futurum. Ad eum enim pertinet revelare mysteria. II Cor. XV, V. 2 et Io. XVI, 13: quae ventura sunt, annuntiabit vobis. Spiritus ergo praenuntiat prius secreta in corde patris futura. Sed olim loquebatur in similitudinibus. Num. XII, V. 6: si quis fuerit inter vos propheta domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum. Os. XII, 10: ego visionem multiplicavi, et in manu prophetarum assimilatus sum. Sed in novo testamento spiritus sanctus manifeste dicit. Io. XVI, 25: et palam de patre meo annuntiabo vobis.
Et praenuntiat defectum fidei futurum; unde dicit in novissimis temporibus, etc.. Novissimum tempus dicitur ultima aetas, quia nos sumus in quos fines saeculorum devenerunt.
Tamen in hoc tempore amplius novissimum est, quanto magis propinquum novissimae diei. Et sicut in primitiva ecclesia, propter propinquitatem ad christum et sacramenta recenter instituta, fuit ferventissima fides, sic in novissimis temporibus, in comparatione ad tempus apostolorum, discedent quidam a fide, quia carnales erunt, sed magis in fine abundabunt errores. Gen. XLIX, 1: congregamini, ut annuntiem quae ventura sunt vobis novissimis diebus, etc..
Causa defectus est duplex: una ex parte diaboli seducentis. II Cor. XI, 3: timeo ne sicut serpens evam seduxit astutia sua, etc.. Et ideo dicit attendentes spiritibus erroris, scilicet Daemonibus, quorum est officium in errorem mittere. Io. VIII, 44: mendax est, et pater eius. III Reg. Ult.: egrediar, et ero spiritus mendax, etc.. Et dicit spiritibus, quia Daemon maior multos habet ministros.
Sed quomodo attendent eis? numquid eos videbunt? non, sed loquentur in eis. Et ideo addit secundam causam, scilicet falsam doctrinam.
Et secundum Glossam dicit hic falsos doctores, Daemones, nec immerito. Sicut enim boni homines interdum dicuntur Angeli, sic isti propter excellentem malitiam Daemones dicuntur. Io. VI, 71: nonne ego duodecim vos elegi? et unus est ex vobis diabolus.
Ex parte decipientium est duplex causa: una, eorum falsitas; alia, perversitas conscientiae eorum.
Quantum ad primum dicit Daemoniorum, id est, hominum a Daemone possessorum, et horum dico loquentium mendacium. Ier.
C. XXIII, 26: usquequo istud est in corde prophetarum vaticinantium mendacium, et prophetantium seductiones cordis sui? et nota quod per mendacium simplex absque pallio apparentiae, non posset aliquis decipere quempiam. Et ita hi neminem possent fallere, nisi praetenderent aliquod pallium, vel bonae intentionis, vel simulationis, vel falsae auctoritatis. I Cor. III, 18: nemo vos seducat, etc.. II Tim. III, 5: habentes quidem speciem pietatis, id est, fictam pietatem.
Et Daemoniorum, dico, habentium conscientiam cauteriatam. Cauterium est corruptio in carne per ignem, ex qua egreditur continue putredo. Ita ex igne perversae voluntatis, irae, odii, concupiscentiae, ulceratur conscientia, et Daemoniorum egreditur falsa doctrina. Tit. I, V. 15: coinquinatae sunt eorum mentes.
Deinde ostendit quae sit ista falsa doctrina, et tangit haeresim Manichaeorum, qui damnant matrimonium, contra illud Matth. XIX, 6: quos deus coniunxit, homo non separet; I Cor. VII, 36: mulier non peccat si nubat. Item Manichaei prohibent usum ciborum, id est, mandant abstinere a cibis.
Abstinere autem a cibis potest quis licite intentione domandi carnem, sicut timotheus abstinebat a vino, vel propter scandalum, sicut dicit apostolus I Cor. VIII, 13: si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnes in aeternum. Item illicite: uno modo propter legis praeceptum, quasi legalia adhuc essent servanda, contra quod loquitur ad Gal. II. Alio modo secundum haeresim Manichaeorum, non quia prohibitum lege (quam damnant), sed quia dicunt quod in carnibus, ovis, et vino, et huiusmodi, id est, in aliqua talium particula, divina natura est commixta, quod non potest de deo putari.
Non videtur autem hoc dicere de cibis legalibus, quia dicit in novissimis diebus, sed de prohibitis a Manichaeis.
Et istos Manichaeos Daemones vocat, quia inter omnes haereses plus dant diabolo de honore, quia ponunt eum principium ex aequo cum deo bono, ponentes eum principium visibilium.
Improbat autem apostolus hanc erroneam doctrinam dupliciter, scilicet ex intentione dei creantis cibos; secundo ex conditione creaturae, ibi omnis creatura.
Dicit ergo quod prohibent abstinere, et hoc contra intentionem dei, qui creavit eos ad percipiendum. Gen. IX, 3: sicut olera virentia dedi vobis omnia, etc..
Sed dicis: numquid plantae propter animalia, et animalia propter homines? respondeo.
Dicendum est quod sic, secundum etiam philosophum in I polit., quia imperfectum ordinatur ad perfectius. Et ideo sicut in generatione est multiplex perfectio: primo scilicet plantarum, deinde animalium, et ultimo humana, ita in usu rerum.
Et ideo ad percipiendum, sed cum gratiarum actione. I Thess. Ult.: in omnibus gratias agite; quia scilicet concessa sunt vobis a deo. Ps. XXI, 26: edent pauperes, etc..
Et subdit fidelibus, quia illi qui percipiunt cum gratiarum actione, sunt fideles. Nullus enim potest gratias agere deo in eo quod illicitum est. Stultus enim est qui agit gratias de fornicatione deo, quia deus non est actor malorum. Ergo ille gratias agit qui habet hoc, quod usus ciborum sit licitus. Et hoc quidem innotescit per fidem solam. Et ex ista ratione dicit fidelibus.
Deinde cum dicit qui cognoverunt veritatem, quia omnis, etc., improbat errorem ex conditione creaturae. Et primo proponit creaturam esse bonam secundum se; secundo quantum ad usum.
Dicit ergo omnis creatura est bona, scilicet in sua natura. Gen. I, 31: vidit deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona. A bono etiam actore nihil est nisi bonum.
Sed quia multa sunt in se bona, quorum tamen usus non est bonus, ideo probat omnem creaturam esse bonam non solum in se sed et quantum ad usum. Et primo ponit intentum, secundo probat, ibi sanctificatur enim.
Dicit ergo nihil reiiciendum est, scilicet ex debito divinae legis, quamvis ex alia causa: sicut venenum comedere, inquantum cibus non est peccatum, sed reiiciendum est inquantum est mortiferum. Similiter nec alii cibi, inquantum res tales sunt, non sunt reiiciendi, sed inquantum incitant ad lasciviam.
Ergo secundum discretionem rationis, et ordinationem charitatis, non sunt reiiciendi.
Matth. XV, 11: omne quod intrat in os, non coinquinat hominem, etc..
Quare ergo aliqui cibi in veteri lege sunt prohibiti? Augustinus ponit rationem contra faustum, quia in illo statu, non solum per verba, sed etiam per acta praefiguratus est christus. Et ideo in cibis, vestibus et sacrificiis fuerunt figurae futuri status.
Non ergo prohibentur secundum se, sed quia immundorum figurae sunt, sicut porcus est signum immundae vitae. Et ideo prohibitio carnis eius est signum quod in lege christi est prohibita omnis immunditia. Et est exemplum Augustini. Hoc nomen fatuus potest considerari secundum quod est vox composita ex litteris, et sic est bona, vel inquantum signum et significativa talis rei, et sic mala est et prohibita. Omnis ergo creaturae usus secundum se est bonus.
Cuius ratio est, quia si esset malus, hoc non posset esse nisi inquantum diabolus, post peccatum hominis, accepisset potestatem super eos: quia ex quo homo peccavit, accepit in hominem potestatem, et in ea quae sunt eius. Sed per christum est ablata haec potestas, et haec vocatur sanctificatio.
Unde omnia quaecumque benedicimus exorcizantur primo, et ibi est oratio expellens diabolum.
Et ideo dicit sanctificatur enim per verbum dei, id est, per christum, qui omnes sanctificat, Io. XVII, 9, et per orationem fidelium. Iac.: multum valet deprecatio iusti assidua.