IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Refutat primo, eos qui posuerunt efficiens propter bonum et malum et postea singillatim reliquarum opinionum defectus ostendit.
. Isti quidem igitur, sicut diximus, et usque ad hoc duas causas tetigerunt, quas in Physicis determinamus, materiam quidem, et id unde motus principium obscure quidem et non manifeste, sed qualiter in bellis ineruditi faciunt; etenim illi circumducti saepe bonas plagas faciunt. At nec illi ex scientia, nec isti sunt assimilati scientibus dicere, quod dicun. His enim fere usi videntur nihil nisi parum.
Ubi postquam posuit opinionem eorum, qui non solum propter motum, sed etiam propter bonum et malum, in entibus posuerunt causam effectivam, ostendit eos insufficienter locutos fuisse. Circa quod duo facit : Primo in generali. Secundo in speciali de singulis. Secunda ibi : Anaxagoras quidem. Dicit ergo, quod omnes isti praedicti Philosophi, sicut diximus, usque ad hoc supervenerunt, quod duas causas tetigerunt, earum scilicet, quas determinavimus in Physicis, scilicet materiam, et unde motus, id est, efficiens ; sed tamen obscure quidem, et non manifeste, hoc fecerunt, quia scilicet non aspexerunt ad quod genus causae reducuntur ea, quae causas et principia esse dicunt: unde accidit eis, simile ei, quod faciunt in bellis aliqui ineruditi ; illi scilicet ineruditi circumducti, id est, circumdati ab hostibus saepe percutiunt, id est, inferunt bonas plagas, et bonos ictus, et hoc, supple faciunt, a casu et non ab arte, et tamen artem non habent praeliandi. Unde subdit quod nec illi, scilicet ineruditi, faciunt ex scientia;nec isti, scilicet Philosophi, de quibus est sermo, assimilati sunt scientibus dicere, quod dicunt, id est, dicunt sicut scientes; quod probat ex hoc, quia cum supple dictas causas posuissent , his, scilicet causis, fere usi videntur nihil nisi parum ; quia ergo dictis causis in paucis utebantur, signum est, quod non ex arte, sed magis casualiter eas posuerunt. Deinde cum dicit:
Anaxagoras autem artificialiter utitur ad mundi generationem intellectu: nam quando dubitat, quae causa ex necessitate inest, tunc tradit ipsum. In aliis vero omnia magis causa eorum quae fiunt, quam intellectum, ponit.
Ostendit in speciali in quo singuli defecerunt. Circa quod duo i facit: Primo ostendit in quo Anaxagoras erravit. Secundo in quo Empedocles. Secunda ibi : Empedoclem. Dicit ergo quod Anaxagoras artificialiter utitur intellectu ad mundi generationem; nam quando dubitat quae causa ex necessitate est, scilicet quae res distinguat, et mundum generet, tunc tradit ipsum, scilicet ipsum esse causam mundi. In aliis autem omnibus assignat causas magis, supple ex aliis omnibus quam ex intellectu. Vult dicere, quod generationis universi dicit intellectum esse causam ; sed in generationibus rerum particularium alias assignat causas, quare videtur difformiter loqui de principio effectivo. Deinde cum dicit :
Empedocles plus quidem utitur causis, sed tamen nec sufficienter, nec in his invenitur quod concessum est. Multis igitur in locis apud ipsum amor disgregat: Iis autem congregat; nam cum in elementa quidem ipsum universum alte distrahitur, tunc ignis in unum, et elementorum aliorum singula concernuntur; cum autem iterum in unum ab amore conveniunt, necesse est rursum, ut ex singulis particulae secernantur.
Ostendit in quo Empedocles erravit. Circa quod duo facit: Primo facit, quod dictum est. Secundo ostendit quid habet Empedocles proprium ultra alios Philosophos. Secunda ibi: Empedocles igitur. Dicit ergo, quod Empedocles determinans de causis rerum, plus utitur causis, a se positis, quam Anaxagoras. Posuit enim principia quatuor elementa, et amorem, et odium, in quae principia et generationem, et corruptionem omnium rerum reducebat, quod Anaxagoras non fecit. Verum sed nec sufficit, nec in his, scilicet causis, invenitur, quod confessum est, id est, positum ab eo, tanquam per se notum, quod odium aliquo tempore regnaret in elementis, et alio tempore determinato amor, cum tamen hoc non sit per se notum, et hoc est unum in quo deficit. In secundo deficit, quia in his quae dixit non invenitur id, quod ab eo confessum, id est, suppositum est quasi principium, scilicet quod amor congreget, et odium disgreget: multis quidem in locis, oppositum reperitur, scilicet quod amor dividat, et odium congreget. Unde dicit, quod amor quidem secernit, id est, dividit, odium vero concernit, id est, conjungit, quod probat : nam cum ipsum omne, id est, universum distrahitur, id est, dividitur in elementa,
quod fit in generatione mundi, tunc partes, scilicet, ignis in unum conveniunt, et similiter singula, id est, singulae partes omnium aliorum elementorum concernuntur, id est, in unum congregantur; ex quo patet, quod odium non solum segregat partes, scilicet ignis a partibus aeris et aliorum, sed etiam congregat ad invicem partes ejus, et similiter est de aliis, econverso autem in corpore universi. Unde subdit, cum autem iterum, elementa scilicet, in unum conveniunt ab amore, necesse rursum ut particulae singulorum elementorum a singulis secernantur, id est dividantur: nam elementa non possunt adinvicem commisceri, nisi se invicem penetrarent, et sic partes unius simul essent cum partibus alterius ad constituendum unum chaos mixtum et confusum, quod esse non potest, nisi partes invicem a quibuslibet dividantur. Patet ergo ex praedictis secundum opinionem Empedoclis quod amor non tantum congregat, sed etiam disgregat in mundi corruptione,et odium non solum dividit, sed etiam congregat in mundi generatione, cujus oppositum asserebat. Deinde cum dicit:
Empedocles quidem igitur praeter priores prius hanc causam dividens induxit, non unum faciens motus principium, sed diversa et contraria ; amplius autem quae in materiae specie dicuntur elementa quatuor primus:dixil; non tamen utitur quatuor, sed ut duobus existentibus solum, igne quidem secundum se. Oppositis vero quasi una natura, terra, et aere, et aqua. Sumet autem utique aliquis id speculans ex versibus ; hic quidem igitur sicut diximus, sic et tot dixit principia.
Ostendit quid habet Empedocles proprium ultra alios Philosophos, et ponit duo : Primum est quod causam unde motus, divisit in duas contrarias, et hoc est quod dicit, quod Empedocles inter priores, scilicet Philosophos, primus causam dividens induxit non unum faciens principium motus, scilicet causam efficientem, sed diversa et contraria, scilicet amorem et odium. Secundum est, quod causam materialem posuit quatuor elementa, non quod utatur quatuor elementis ut quatuor, sed ut duobus, quia ignem ponit ex una parte, et alia tria ex alia parte, dicens quod ignis habet naturam activam, et alia tria naturam passivam. Et hoc est quod dicit, quod amplius autem dicta elementa, quatuor dixit esse in materiae specie, id est, in genere causae materialis, sedat duobus existentibus solum utitur, scilicet istis quatuor, igne quidem secundum se, id est, una parte; oppositis vero scilicet terra, aqua, et aere quasi una natura, scilicet passiva et opposita ipsi igni. Addit autem quod aliquis potest sumere ex elementis traditis, scilicet ab ipso, id est, ex principiis doctrinae suae: alia translatio habet ex versibus, quia dicitur suam Philosophiam metrice tradidisse. Concludit ergo, hic igitur, scilicet Empedocles, sicut diximus, sic et lot dixit esse rerum principia, scilicet quatuor materialia et duo effectiva.