Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
0038B (Vers. 22.) Argentum tuum versum est in scoriam. Ad civitatem loquitur Sion, in qua prius requievit justitia: quod argentum illius, doctrina videlicet Scripturarum, de qua in Psalmis legimus: Eloquia Domini, eloquia casta: argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum (Psal. XI, 7) , versum sit in scoriam, quod Hebraice dicitur Sigim (): rubigo videlicet metallorum, sive purgamenta et sordes, quae igne excoquuntur, ut quia argentum nominaverat, servet metaphoram. Potest autem et hoc dici, quod justi et sancti viri qui prius in urbe versati sunt, postea in sordes versi sint peccatorum.
Caupones tui miscent vinum aqua. Pro quo Symmachus 0038C transtulit, Vinum tuum mixtum est aqua. Et est sensus: Lex Dei pura atque sincera, et (ut ita dicam) mera veritate subnixa (( Al. subnexa)) (Matth. XV) , violata est traditionibus Pharisaeorum: quod Dominus in Evangelio plenius docet, omisisse eos legem Dei, et sequi mandata hominum. Omnisque doctor qui austeritatem Scripturarum per quam potest audientes corripere, vertit ad gratiam: et ita loquitur, ut non corrigat, sed delectet, audientes: vinum sanctarum Scripturarum violat, atque corrumpit sensu suo. Haeretici quoque Evangelicam veritatem corrumpunt prava intelligentia, et sunt caupones pessimi, facientes de vino aquam, 26 cum e contrario Dominus noster aquas in vinum verterit (Joan. II) , et tale vinum quod miretur architriclinus: 0038D quale et regina Saba in Salomonis est mirata convivio, pincernas ejus et ministros vini, sua voce collaudans 0039A (II Paral. IX) . Sed et Ecclesiastes ministeria vini, atque convivii sui, mystico sermone describit (Eccles. II) . Unde pro vino Aquila, συμπόσιον, id est, convivium interpretatus est quod apud Graecos ἀπὸ τοῦ πότου, apud nos a convictu rectius appellatur.