COMMENTARII IN DE MYSTICA THEOLOGIA.
DE MYSTICA THEOLOGIA. ANTIQUA TRANSLATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO,
BALTH. CORDERH, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S, J, INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERH, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH, CORDERII, S. J. INTERPRETATIO..
BALTH, CORDERII, S. J, INTERPRETATIO.
BA.LTH. CORDERll, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII. S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERIl, S. J. INTERPRETATIO.
i. Sed videtur sibi contradicere in his quae hic dicit : in primo enim capite Caelestis hierarchiae dixit, quod " impos-" sibile est nobis aliter lucere divinum " radium nisi varietate sacrorum velami-" num circumvelatum, " hic autem dicitur, quod illis qui omnia transcendunt, apparet non velate : ergo videtur sibi contrarius.
2. Praeterea, Accipere divina lumina non velate, est prima revelatione accipere : sed prima revelatione accipere est impossibile homini, quia per hoc differt anima ab Angelo, ut dicit Alexander : ergo videtur, quod in hac vita ad minus non possumus divina videre non velate.
3. Praeterea, In Caelesti hierarchia dictum est. quod " inferior natura in " summo sui attingit ultimum superioris " naturae : " ergo impossibile est, quod attingat ultra extremitatem ipsius : sed Angeli sunt superioris naturae quam nos : ergo videtur, quod sit impossibile quod nos transcendamus extremitates Angelorum, quod tamen littera dicit.
4. Praeterea, In libro de Divinis nominibus in capite de pace dixit, quod " oportet omnes animas uniri in seipsis " primo, et postmodum per Immateria " lem et simplicem intellectum pervenire " ad imitationem divinam : " ergo videtur, quod non debeamus relinquere Angelos qui sunt immateriales intellectus, sed uniri nos sibi, quantum possumus, ad hoc ut veniamus in Deum.
5. Praeterea, Divina lumina dantur nobis ut confortent intellectum ad cognoscendum Deum : sed eunti ad finem non est relinquendum illud quod juvat ascensum ad finem : ergo videtur, quod non debeamus relinquere divina lumina ad cognoscendum Deum, sed fortiter eis inhaerere.
6. Praeterea, Quaeritur, quae sit differentia inter divina lumina, et caelestes sonos, et sermones.
Sed dicendum ad primum, quod contemplatio Dei potest dupliciter considerari, aut quantum ad id in quo contemplamur Deum, sive quantum ad principium contemplationis, et sic loquitur Dionysius in Caelesti hierarchia, quod " non pos" sumus videre divinum radium in hac " vita sine velamine signorum et effe-" ctuum, quia nunc videmus per specu-"lum et in aenigmate. " Vel quantum ad finem contemplationis, sive quantum ad id quod per contemplationem quaerimus, et sic est ipse Deus non velatus, ad quem secundum ultimum nostrae naturae pervenimus, in quo intellectuales naturas attingimus : frustra enim esset ratiocinativa inquisitio, nisi perveniretur ad intellectivam unitionem : et sic loquitur hic.
Ad secundum dicendum, quod idem est quod omnes contemplatores Dei quaerunt videre : unde ex illa parte non est diversitas, sed ex ea in qua videtur, eo quod quibusdam est naturale sine velamine accipere.
Ad tertium dicendum, quod pertransire aliquem contemplatione dupliciter dicitur. Vel quantum ad vim contemplativam : et sic neque transcendere neque aequari possumus Angelis in hac vita, quamvis per lumen divinum elevemur supra facultatem naturae nostrae. Vel quoad objectum contemplationis : et sic quia quod quaerimus, est super omnia, etiam ipsos Angelos contemplando trangimus, sicut dicitur in Canticis, III ,
4 : Paululum cum pertransissent eos, inveni quem diligit anima mea.
Ad quartum dicendum, quod non debemus eis uniri sicut objecto, sed per illuminationes descendentes in nos per eos, quibus elevamur in divinam contemplationem.
Ad quintum dicendum, quod divinis luminibus, id est, a Deo nobis immissis debemus inhaerere, non sicut objecto, sed sicut his sub quibus videtur objectum et quibus confortatur intellectus noster, quia in eis non sistit desiderium nostrum sicut in summo bono.
Ad ultimum dicendum, quod intellectus noster dupliciter elevatur in Deum, aut per modum inventionis, quasi consurgat ex se in ipsum, et sic dirigunt divina lumina in Deum, lumen enim est perfectio visus qui servit inventioni : aut elevatur in Ipsum per quaedam signa immissa ab ipso in quibus exprimitur Deus, sicut res percipitur in voce significante ipsam, et hoc signum vel est ad affectum, qui impletur gaudio Inexplicabili, et quod etiam concipi non potest, et ipsum ad hoc dicitur, sonos, quibus passiones quae exprimi non possunt intentionibus, significantur, sicut est jubilus, de quo dicitur super illud Psal. xlvi, 6 : Ascendit Deus in jubilo, quod est ineffabile gaudium quod nec taceri potest nec exprimi valet. Vel est ad intellectum secundum quod concipit aliquid de Deo, et Ipsum ad hoc dicitur, sermones, qui sunt voces exprimentes conceptus mentis : et haec omnia oportet transcendere, quia nullum eorum est objectum quod quaerimus in contemplatione.
5