SUPER AD THIM. I

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

Lectio 3

Superius egit de viduis honorandis, quae stipendiis ecclesiae sustentabantur, hic agit de honoratione presbyterorum; et primo instituit timotheum qualiter se habeat ad eos; secundo ostendit quomodo quaedam dicta sunt intelligenda, ibi quorumdam hominum.

Item primo ostendit, quod presbyteri sunt honorandi; secundo confirmat per auctoritatem, ibi dicit enim Scriptura.

Circa primum duo facit, quia primo ostendit quod sunt honorandi; secundo ostendit qua ratione debetur eis honor, ibi maxime qui.

Dicit ergo qui bene praesunt presbyteri. Presbyter idem est quod senior, et sicut senes aetate consueverunt habere prudentiam iob XII, 12: in multo tempore prudentia ita qui sumitur ad regimen ecclesiae, debet prudens esse, Lc. XII, V. 42: fidelis servus et prudens, etc.. Et ideo praelati ecclesiae, scilicet episcopi et sacerdotes, vocantur presbyteri. Et ideo dicit qui praesunt, etc.. Nec hoc tantum, sed oportet quod bene praesint, scilicet ad dei honorem, et non ad propriam commoditatem. Ez.

C. XXXIV, 2: vae pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos. Item prudens sit, ut unicuique det tempore suo. I Cor. IV, 2: hic iam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur.

Isti duplici digni sunt honore, quorum unus est in ministratione necessariorum. Tob. I, V. 16: ex his quibus honoratus fuerat a rege, habuisset decem talenta argenti, etc.. Prov. III, V. 9: honora dominum de tua substantia.

Item alius in exhibitione reverentiae. Eccli. IV, V. 7: presbytero humilia animam tuam. Hebr.

C. XIII, 17: obedite praepositis vestris. Prov.

C. Ult. Omnes domestici eius vestiti sunt duplicibus. Is. Lxi, 7: in terra sua duplicia possidebunt.

Sed maxime praecipue hic honor est illis exhibendus, qui hoc merentur suo labore, scilicet qui laborant in verbo praedicationis. Phil. II, 15: inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, verbum vitae continentes. Col. III, 16: verbum christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia docentes. Item in doctrina, id est, in eruditione.

Ier. III, 15: dabo vobis pastores iuxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina.

Et Eph. IV, 11 iungit pastores et doctores, quia hoc est officium episcopi.

Deinde cum dicit dicit enim, probat per duplicem auctoritatem, et unam introducit secundum sensum mysticum, aliam secundum litteralem, ibi dignus est.

Dicit ergo dicit enim Scriptura, scilicet Deut. XXV, 4: non alligabis os bovi trituranti. I Cor. IX, 8 probat apostolus hoc esse intelligendum de doctoribus, quia deo non est cura de bobus, non quin subsint divinae providentiae, sed quia deo non est cura qualiter homines tractent boves, qui possunt eis uti ut volunt. Unde illa lex non est de bobus, sed per similitudinem dicitur.

Quasi dicat: homini laboranti in officio praedicationis et regiminis non prohibeas quin vivat de illo officio. Per boves enim intelliguntur docentes. Prov. XIV, 4: ubi plurimae segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis. Per messes, fideles. Matth. IX, 37: messis quidem multa, etc.. Ergo non sunt prohibendi praedicatores et doctores quin sumptus habeant.

Alia auctoritas est dignus est operarius cibo suo, Matth. VII. Vel potius in veteri testamento est, licet non sic scripta sit. Nec consuevit apostolus de evangelio adducere auctoritatem, nisi cum expressione dicentis; sed sumitur haec de Lev. IX: non morabitur apud te merces mercenarii tui usque mane.

Sed numquid isti sumptus sunt merces? dicit Augustinus in Glossa quod sic: non tamen venale est evangelium, ut pro istis praedicetur. Merces enim quandoque dicitur, quod homini redditur pro praemio finali, et sic absit quod praedicatorum merces sint huiusmodi sumptus; quandoque dicitur merces solum, quo quis fit dignus laborando, et hoc modo large hic dicitur merces.

Et ideo dicit Augustinus: accipiant ergo, etc..

Deinde cum dicit adversus presbyterum, agit de correctione presbyteri, dicens quod presbyteri qui bene praesunt, duplici honore sunt honorandi, sed mali sunt corrigendi.

Circa quod tria facit.

Primo dicit, quod faciliter eorum accusatio non admittatur; secundo quod culpabiles sunt publice corrigendi, ibi peccantes; tertio quod non damnentur temere, ibi sine praeiudicio.

Dicit ergo: tu maior presbyter, noli adversus presbyterum accusationem, etc..

Duo sufficiunt si boni sunt. Cuius dicti ratio est in Glossa, quia non est facile accusanda tam alti ordinis persona, quae sit vice christi.

Sed hoc non videtur sufficere quia aliorum accusatio non nisi sub duobus vel tribus testibus admittitur. Deut. XVII, 6: in ore duorum aut trium testium peribit, qui occidetur.

Unde notandum quod aliud est accipere accusationem, et aliud condemnare accusatum; secundum non debet iudex, nisi cum testibus convictus fuerit damnandus, et hoc in hominibus vulgi; sed in sacerdotem non debet accusationem recipere, nisi sit evidens.

Deinde cum dicit peccantes, etc., ostendit quomodo puniatur si sibi probetur; et primo ostendit, quod publice corrigat eum; secundo adiurat eum, quod observet ista, ibi testor coram.

Dicit ergo peccantes, tam presbyteros, quam quoscumque, coram omnibus argue. Et quare? ut caeteri timorem habeant.

Proceditur tamen aliter in correctione fraterna, aliter in iudiciaria, quia iudex gerit personam publicam, et ideo debet intendere bonum commune, quod laeditur per peccatum publicum, quia multi scandalizantur. Et ideo iudex ecclesiasticus sic debet publice punire, ut alii aedificentur. Eccle. VIII, 11: quia non cito profertur contra malos sententia, absque ullo timore filii hominum perpetrant mala. Prov. XIX, 25: pestilente flagellato, stultus sapientior erit.

Nota quod dicit coram omnibus.

Sed contra Matth. XVIII, 15: si peccaverit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum, etc..

Respondet Augustinus in Glossa: distingue tempora et peccatum, quia aliud est occultum aliud publicum. Sed primum indiget occulto remedio, id est, occulte est arguendum, et de hoc loquitur dominus. Unde dicit in te, scilicet solo, quasi occulte. Sed apostolus loquitur de peccato publico, quod publica poena indiget. Et hoc significatur in mortuis quos dominus suscitavit. Matth. IX, V. 25, puellam suscitavit intra domum, per quod occultum peccatum intelligitur, unde et tunc eiecit turbam; sed Lc. VII, 12, filium viduae extra portam, coram omnibus, per quod ostenditur publicum peccatum publice puniendum.

Deinde dicit testor, etc., quia iudex ecclesiasticus maxime gerit in iudicando personam dei, ideo per deum attestandus est, quod iuste iudicet.

Sic enim debet arguere coram omnibus, quod non despiciat iudicium dei. Ubi tria ostendit. Primum est auctoritas divina, quia deus pater auctoritate iudicabit; ideo dicit coram deo. Gen. XVIII, 25: iudicas omnem terram. Item christus homo sicut in iudicio comparens. Io. V, 27: potestatem dedit ei iudicium facere, quia filius hominis est.

Et ideo dicit et christo iesu. Item Angeli sicut ministri. Matth. XXV, 31: cum venerit filius hominis in maiestate sua, et omnes Angeli cum eo, tunc sedebit super sedem maiestatis suae. Ideo addit coram Angelis. Iob X, V. 17: instauras testes tuos contra me.

Deinde cum dicit sine praeiudicio, removet temerarium iudicium, dicens sine praeiudicio, ut scilicet non temere procedas, sed cum deliberatione, nihil faciens, scilicet declinando ad aliquam partem.

Vel sine praeiudicio, id est, sine praecedenti discussione. Eccli. XXXIII, 30: sine iudicio nihil facias grave. Iob XXIX, 16: causam quam nesciebam diligentissime investigabam, alioquin non esses medius inter partes.

Ex. XXIII, 6: non declinabis in iudicio pauperes.

Deinde cum dicit manus cito nemini imposueris, agit de promotione, et hoc videtur esse ratio primi. Sicut enim non debet cito punire, ita nec cito promovere, id est, ordinare de facili ad sacros ordines. Supra III, 10: et hi probentur primum, etc..

Num. XI, 16: congrega ad me septuaginta viros de senioribus Israel, quos tu nosti, quod senes sint populi ac magistri, quasi dicat: illos quos tibi constat idoneos esse.

Et quare? neque communicaveris peccatis alienis, quia si inordinate promoveas, et ex hoc contingat peccatum eis, vel in plebe, hoc tibi imputabitur. Vel communicat alienis, quia non corripit cum potest. Rom. I, 32: digni sunt morte non solum qui faciunt ea, sed etiam qui consentiunt facientibus. Is. LII, V. 11: pollutum noli tangere.

Deinde cum dicit teipsum, etc., ostendit quomodo habeat se ad seipsum. Et hoc satis rationabiliter, quia contingit quod aliquis ita fertur ad alios quod se negligit, unde primo hortatur eum ad castitatem; secundo ex hoc reprimit immoderatam eius abstinentiam, ibi noli adhuc, etc..

Dicit ergo: tu, qui alios debes corrigere, teipsum castum, etc.. I Cor. IX, 27: castigo corpus meum, et in servitutem redigo, ne cum aliis praedicavero, ipse reprobus efficiar. Iste siquidem timotheus erat nimiae abstinentiae, et ad vitandum carnis peccata corpus macerabat. Eccle. II, 3: cogitans in corde meo abstrahere a vino carnem meam, etc..

Et quia propter hoc fuit infirmus totaliter, ideo dicit noli adhuc, postquam es infirmus, aquam bibere. Et quare? quia lev.

C. II, 13: quicquid obtuleris sacrificii, sale, scilicet discretionis, condies. Rom. XII, 1: rationabile obsequium vestrum. Et ideo dicit utere vino, sed modico. Non ad ebrietatem.

Eccli. XXXI, 36: exultatio animae et cordis, vinum moderate potatum. Propter stomachum tuum, et frequentes infirmitates tuas, scilicet quae tibi ex abstinentia provenerunt.

Glossa: laborandum enim est, ut si fieri potest coeptum officium gradatim promoveatur, potius quam per inconsiderationem diminuatur.

Sed notandum est, quod sanabat Paulus infirmos, et mortuos suscitabat, et tamen timotheum curat consilio medicinae; per quod datur intelligi, quod non ad omnes utebatur miraculis, sed quando expediebat propter fidem.

Deinde cum dicit quorumdam, etc., ostendit qualiter intelligenda sunt duo quae dixit, scilicet sine praeiudicio nihil in condemnationibus fiendum; item manus cito, etc.. Et primo primum, secundo secundum.

Quantum ad primum dicit quorumdam enim peccata, etc., quasi dicat: superius dixi sine praeiudicio, etc., tamen debes adhibere considerationem, quia quaedam peccata sunt notoria, et haec non indigent examinatione; quaedam occulta, et haec indigent.

Unde in istis vere intelligitur sine praeiudicio, et non in primis, quia illa praecedunt iudicium, ista vero subsequuntur, scilicet manifestatio per discussionem non tunc publicandam.

Prov. XXVII, 19: quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus.

Secundo dixit: manus cito, etc., quod dicit esse intelligendum in non manifeste bonis, quia similiter facta bona quorumdam manifesta sunt. Matth. V, V. 46: videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum. Io. III, 21: qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur eius opera. Quae aliter se habent, id est quae non sunt manifesta, abscondi non possunt, quia Matth. X, 26: nihil opertum quod non reveletur, et occultum quod non sciatur, quia vel in futuro, vel etiam hic omnis iniquitas manifestatur. Et in his non est facilis impositio.