IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Opinio quorumdam Philosophorum, quod universum est una natura existens, et ponitur varietas hujus sententiae juxta Parmenidem, Melissum et Xenophanem, et praefertur Parmenides, ejusque sententia magis exponitur, et hoc est quod continetur in prima parte hujus capitis usque ibi: Ex dictis, etc.
Sunt autem aliqui qui de universo, quasi una existente natura, enuntiaverunt; modo vero non eodem omnes, neque ipsius bene, neque secundum naturam.
Postquam Philosophus posuit opinionem de principiis distinctionem rerum, et motum ab entibus non negantium, et ideo loquentium magis naturaliter; nunc ponit opinionem de principiis distinctionem rerum, et motum penitus auferentium, et loquentium minus naturaliter. Circa quod tria facit. Primo, praemittit eorum opinionem in communi. Secundo, ostendit qualiter consideratio hujus opinionis ad praesentem scientiam spectet et qualiter non. Tertio, comparat ad invicem ipsos opinantes. Secunda ibi: Igitur ad praesentem. Tertia ibi : Igitur hi. Dicit ergo,
quod sunt aliqui a praedictis, qui enuntiaverunt de omni, id est toto universo, quasi de natura una ; posuerunt enim totum universum esse unum ens, autem pro sed, sed non eodem modo omnes, ut inferius patebit ; in ipso autem modo, quo diversificati sunt, nec quidem bene, nec secundum naturam, supple sunt locuti. Ratio hujus est, quia isti motum a rebus auferebant, quare non naturaliter loquebantur, cum naturalis motum praesupponat. Iterumnullus eorum bene quidem dixit ; quia positionem impossibilem posuerunt rationibus Sophisticis confirmatam, ut infra patebit. Deinde cum dicit:
Ad praesentem quidem igitur causarum perscrutationem, nullatenus congruit de ipsis sermo ; non enim ut Philosophorum quidam, qui unum posuerunt ipsum esse ens ; tamen generant ex materia quasi ex uno, sed alio dicunt hi modo. Illi namque motum apponunt ipsum esse generantes, hi vero immobile dicunt esse.
Ostendit qualiter pertractare, vel considerare istam opinionem spectet ad praesentem scientiam, et qualiter non. Circa quod tria facit. Primo, ostendit quod non spectet si consideretur positionis conclusio. Secundo, quod spectet si consideretur positionis ratio. Tertio, incidenter tangit opinionem Xenophanis, qui ad opinionem Parmenidis et Melissi accedebat. Secunda ibi: Attamen quidem. Tertia ibi : Xenophanes vero. Dicit ergo, quod ad praesentem perscrutationem causarum nullatenus de his sermo congruit, quia scilicet isti causas a rebus auferebant, nec enim supple istorum sermo est, ut Philosophorum antiquorum, qui ipsum ens posuerunt unum, illi enim generant ens ex illo uno,
scilicet materia. Sed hi alio modo dicunt, nec possunt generationem, nec qualitatem rerum servare; cujus causam subdit, illi namque, scilicet antiqui ei quod dicunt, id est, illi uni quod ponunt, motum apponunt ; non enim auferebant motum a rebus, ipsum omne, id est, universum generantes ; sed hi illud unum ens, quod ponunt, immobile dicunt esse.
Notandum quod isti Philosophi posuerunt tantum unum ens, et quia unum non potest esse causa sui ipsius, idcirco non potuerunt causas ponere in rebus; nam positio causarum diversitatem arguit in rebus, quod antiquis Philosophis non accidebat, licet ponerent unum esse ens, ex quo ut ex materia alia generabant. Ratio hujus diversitatis est, quia antiqui Naturales motum in rebus concedentes, illud unum principium materiale mobile esse dicebant, et idcirco per aliquem modum, puta per rarefactionem et condensationem ex illo uno diversa entia generabant; ita tamen quod diversitatem non ponebant esse secundum substantiam, sed secundum accidens, ut superius fuit dictum. Sed isti illud unum, quod ponebant, dicebant esse penitus immobile, et idcirco ex illo uno negabant diversa generari, quia nec secundum substantiam, nec secundum accidens pluralitatem in rebus poterant salvare, nec per consequens causam et causatum; unde cum ad praesentem perscrutationem pertineat quaerere de causis, patet istam positionem esse relinquendam, si positionis conclusio pensetur. Deinde cum dicit:
Attamen tantum conveniens est praesenti speculationi; Parmenides quidem enim videtur unum secundum rationem tangere ; Melissus vero ipsum secundum materiam. Quare et hic quidem finitum, ille vero infinitum id ait esse.
Ostendit quod ista positio ad praesentem perscrutationem pertineat, si consideretur positionis ratio. Dicit ergo, quod licet isti praedicti diversitatem, et per consequens causalitatem tollerent a rebus; attamen tantum est conveniens, id est, proprium praesenti speculationi, pertractare istam positionem intantum, scilicet dicere quantum ad positionis rationem. Unde Parmenides videtur tangere unum esse, scilicet ens secundum rationem id est, ex parte formae : Melissus vero ipsum, scilicet ens secundum materiam, id est, considerabat ex parte materiae, et quia finitum pertinet ad formam, infinitum vero ad materiam ; ideo Melissus dixit esse unum ens infinitum, Parmenides vero unum ens finitum. Patet igitur quod inquantum considerabant ens ratione formae et materiae, ad praesentem considerationem quae inquirit de causis, pertinet tractare de eorum opinione, cum materia et forma sint de numero causarum.
Notandum quod, ut innuitur 1. Physic. text. com.10. et25. et habetur infra parum post, Parmenides ad suam opinionem utebatur tali ratione : Quidquid est praeter ens, est non ens; et quidquid est non ens, est nihil: ergo quidquid est praeter ens, est nihil : sed ens est unum; ergo quidquid est praeter unum, est nihil, et per consequens omnia sunt unum. In quo patet, quod ipse considerabat ipsam formalem, rationem essendi, quae videtur sibi esse una, et ideo tetigit ens ex parte formae. Melissus autem considerabat ens ex parte materiae, arguebat enim sic, ut habetur 1. Physicorum, text. com. 10. et 23. Quod est factum, vel generatum habet principium: ergo quod non est generatum, non habet principium: sed ens non est generatum; ergo non habet principium: quod autem non habet principium, non habet finem; quod autem non habet principium, nec finem est infinitum; quod autem est infinitum, est immobile, quia infinitum nunquam movetur extra se, quia totum occupat; ergo ens est unum infinitum et immobile. Quod autem ens non generetur, probat sic : quia si generatur, aut generatur ex ente, aut ex non ente; non potest dici quod ex non ente, quia ex nihilo nihil fit: nec ex ente, quia aliquid esset antequam fieret; ergo ens nullo modo generatur. In quo patet, quod tetigit ens ex parte materiae; nam probat unitatem entis ex eo, quod non generatur ex aliquo priori, quod proprie pertinet ad materiam, quae est ingenerabilis et incorruptibilis, quia finitum pertinet ad formam, infinitum vero pertinet ad materiam. Melissus, qui consideravit ens ratione materiae, posuit esse unum ens infinitum; sed Parmenides, qui consideravit ens ex parte formae, posuit esse unum ens finitum, sicut dictum est in sententiando. Quomodo autem rationes istorum peccent, nec concludant, non est praesentis speculationis, sed magis spectat ad librum
Physicorum. Deinde cum dicit
Xenophanes vero primus horum unum dixit. Parmenides enim, qui hujus dicitur discipulus, nihil explanavit ; neque de natura horum neutra visus est tangere, sed ad totum caelum respiciens, ipsum unum dicit esse Deum.
Incidentaliter tangit opinionem Xenophanis, qui ad opinionem Parmenidis et Melissi accedebat. Dicit ergo : Xenophanes vero primus horum unum dicens, id est, qui fuit primus inter dicentes omnia esse unum: hujus dicitur fuisse discipulus Parmenides; iste, inquam, nihil explanavit, scilicet qua ratione diceret omnia esse unum, neque de natura horum neutra visus est tangere, id est, quod neque sumens rationem ex parte materiae, neque ex parte formae, sic de neutra natura, id est, neque de materia, neque de forma attingit quantum, scilicet ad rationabilitatem dicendi; unde sequitur, quod iste respiciens ad totum caelum dixit ipsum esse unum Deum, supple sine aliqua ratione.
Notandum, quod ipsi antiqui opinati sunt ipsum mundum esse unum Deum: unde Xenophanes videns omnes partes mundi esse similes in hoc, quia corporeae, judicavit de eis quasi omnia essent unum compositum. Ex quo patet, quod praedicti Philosophi posuerunt unitatem omnis entis considerantes, et attendentes ad materiam, vel ad formam, iste vero aspiciens ad totum compositum. Deinde cum dicit:
Hi quidem, sicut diximus, praetermittendi sunt ad praesentem inquisitionem. Duo quidem et penitus tamquam existentes parum agrestiores, Xenophanes et Melissus. Parmenides autem magis videns visus est dicere, nam praeter ens nihil dignatur esse: ex necessitate ens opinatur esse unum,
et aliud nihil. De quo manifestius in Physicis diximus.
Comparat ad invicem opinantes ipsos.Circa quod tria facit. Primo facit quod dictum est, praeferensipsum Parmenidem Xenophani et Melisso. Secundo, exponit magis opinionem Parmenidis. Tertio, corollarie recolligit, quae dicta sunt de opinionibus antiquorum. Secunda ibi: Coactus vero. Tertia ibi: Igitur ex dictis. Dicit ergo, quod sicut diximus, hi, scilicet qui motum et diversitatem, et per consequens causalitatem ab entibus auferebant, praetermittendi sunt ad praesentem inquisitionem, si supple consideretur positionis conclusio, ut jam dictum fuit: sed duo quidem,scilicet Xenophanes et Melissus omnino, scilicet sunt praetermittendi ; quasi parum, id est, aliquantulum ; agrestiores, id est, rudiores et minus subtiliter procedentes. Sed Parmenides visus est dicere magis videns, id est magis intelligens, nam ipse supple utitur tali ratione: Quod est praeter ens, est non ens, et quod non est ens, nihil dignatur esse, id est, est dignum judicari esse nihil ; unde ex hoc opinatur ex necessitate ens unum esse, et aliud nihil, id est, quod quidquid est praeter ens et unum, est nihil ; de quo manifestius diximus in Physicis, scilicet in 1. lib. Physic. text. com. 10. et 25. et hoc dicit ad excusandum se de prolixitate tractatus hujus opinionis. Deinde cum dicit:
Coactus vero apparentia sequi, et unum quidem secundum rationem ; plura vero secundum sensum opinans esse duas causas, et duo principia rursus ponit, calidum, et frigidum, ut ignem et terram dicens ; horum autem quoniam secundum ens calidum ordinat, alterum vero secundum non ens.
Exponit magis opinionem Parmenidis, dicit quod licet supple cogatur Parmenides dicta ratione ad opinandum omnia esse unum, Coactus tamem sequi apparentia, quia scilicet ad sensum apparet entium multitudo, volens salvare utrumque, scilicet rationem et sensus apparentiam: dixit unum quidem esse secundum rationem, plura autem secundum sensum: inquantum ergo ponebat pluralitatem entium secundum sensum, potuit salvare causalitatem in rebus. Unde subdit quod ipse, scilicet Parmenides, ponit rursus duas causas et duo principia, calidum et frigidum, ut ignem et terram, dicens, id est, quod alterum eorum attribuebat igni, scilicet calidum quod videbatur pertinere ad causam efficientem: alterum vero, scilicet frigidum, attribuebat terrae, quod videbatur ad causam materialem pertinere. Addit autem quod horum quod quid est, calidum secundum ens ordinatur, alterum autem, scilicet frigidum, secundum non ens.
Notandum quod iste Parmenides, ne videretur contradicere suae rationi, qua concluditur, quidquid est praeter unum est nihil, dicebat quod unum istorum duorum, scilicet calidum erat ens; alterum vero, quod est praeter illud unum quod est ens, scilicet frigidum, dicebat esse non ens secundum rationem et secundum rem, licet esset ens secundum sensus apparentiam. Sciendum autem, quod quantum ad hoc ad veritatem aliqualiter accessit ; nam principium materiale, quod ponebat esse terram vel frigidum, non est ens in actu, sed in potentia: iterum, privatio ha
bet rationem non entis ex 1. Physic. text. com. 75. terra autem, quam ponebat materiam,et frigidum, quod habet rationem privationis respectu alterius contrarii, sunt aliqualiter non ens, ut iste asserebat.