IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Sententia Platonis, qui post praedictos Philosophos floruit, de rerum principiis ac de ideis, quam explicat Doctor, et de sententia Cratyli et Heracliti ; et hoc est quod tractatur in prima parte hujus capitis, usque ad g. Utrum unum, etc.
Post dictas vero philosophias Platonis supervenit negotium, in multis quidem hos sequens, aliam vero praeter Italicorum philosophiam habens: nam ex novo consentiens Cratyli et Heracliti opinionibus, sensibilibus omnibus semper defluentibus, et scientia de eis non existente, hoc quidem et posterius ita suscepit. Socrate vero circa moralia negoliante, et de tota natura nihil: in his tamen universale quaerente, et de definitionibus primo intellectum firmante illum suscipiens propter tale putavit, quasi de aliis hoc factum, et non de sensibilium aliquo: impossibile namque est communem rationem esse alicui sensibilium semper transmutantium. Sic itaque talia quidem entium ideas et species appellavit: sensibilia vero propter haec, et secundum hoc dici omnia, nam secundum participationem esse multa univocorum speciebus, participatione vero secundum nomen transmutatum. Pythagorici quidem enim existentia dicunt esse numerorum immutationem. Plato vero participatione nomen transmutans. Participationem tamen aut immutationem, quae sit utique specierum, dimiserunt in communi quaerere.
Postquam Philosophus narravit opinionem ponentium rerum principia rebus inexistentia non separata: nunc narrat opinionem ponentium principia ab entibus separata, qualis fuit Plato. Circa quod duo facit. Primo ponit opinionem ejus quantum ad hoc, quod opinatus est de rerum substantiis. Secundo quantum ad hoc, quod opinatus est de rerum principiis. Se cunda ibi : Quoniam autem species. Prima in duas, quia primo ponit opinionem ejus quantum ad ea quae opinatus est de ideis. Secundo quantum ad ea quae opinatus est de Mathematicis. Secunda ibi: Am plius autem sensibilia.
Ad evidentiam primae partis, notandum quod duo fuerunt antiquitus philosophorum genera: quidam in Graecia, dicti Naturales: quidam in Italia, dicti Pythagorici. Plato autem fuit secutus multum Philosophos Naturales, qui in Graecia erant, puta Empedoclem, Anaxagoram, et alios hujusmodi. Postea autem pervenit ad Philosophiam Pythagoricorum, nam ipse, quia erat studiosus ad inquisitionem veritatis, ubique terrarum Philosophos perquisivit, ut eorum dogmata sciret, sicut recitat Hieronymus in epistola ad Paulinum; unde in Italiam, videlicet Tarentum dicitur pervenisse, ubi ab Archita Tarentino discipulo Pythagorae, de opinione Pythagoricorum est instructus: et hoc est quod dicit, quod post omnes dictas Philosophias Phi losophorum, scilicet antiquorum, Platonis supervenit negotium, qui scili cet immediate Aristotelem praecessit, unde ejus discipulus legitur fuisse; Plato quidem in multis hos, scilicet antiquos Philosophos jam dictos sequens, alia propria fuit habens praeter philosophiam Italicorum, id est, Pythagoricorum, in quorum opinione, ut jam est dictum, postmodum est instructus: nam, supple cum Naturales Philosophos, qui fuerant in Graecia, vellet sequi; secutus est et conveniens, id est, consentiens, opinionem Cratyli et Heracliti ex novo, id est, tanquam ex novis, qui scilicet posuerunt omnia sensibilia esse in fluxu, ut de his non possemus scientiam habere: unde subdit, scilicet quasi secundum illorum opinionem sensualibus, id est, sensibilibus omnibus semper defluentibus, et scientia de eis non existente, ea quidem ipse, supple Plato, posterius ita suscepit, conveniens, scilicet cum eis particularium et sensibilium scientiam esse non posse. Socrates, qui fuit magister Platonis et discipulus Cratyli, qui fuit auditor Anaxagorae, ut dicitur, propter hanc opinionem, quae suo tempore pullulavit, scilicet de sensibilibus scientiam esse non posse, de naturis rerum, noluit aliquid perscrutari: sed dimissis Naturalibus, ad moralia se transtulit inquirenda, et hoc est quod dicit : Socrate vero circa moralia negotianle, et de tota natura nihil in his quidem, scilicet moralibus universale, id est, universalem naturam quaerente, et definitionibus primo intellectum firmante, illum scilicet Socratem, recipiens supple Plato, utpote ejus discipulus: nam propter hoc suscepit, hoc quasi de aliis hoc eveniens, quod scilicet posset in eis universale aliquod invenire, et non in aliquo sensualium, id est, sensibilium: et vult dicere, quod licet in aliis generibus esset bene possibile naturam universalis accipi, de qua possit scientia haberi, et definitio assignari, hoc tamen erat impossibile in sensibilibus, et naturalibus inveniri, cum ista sint continue transmutata. Et hoc est quod subdit : impossibile namque est communem rationem, definitionem esse alicujus sensibilium semper transmutantium, id est, cum sensibilia semper et continue transmutentur. Ratio hujus est, secundum eos, quia oportet definitionem esse communem, id est, quod conveniat omni et semper: quare definitio aliquam immobilitatem requirit, et ideo hujusmodi entia universalia, quae sunt a rebus sensibilibus separata, de quibus definitiones assignantur, ideas et species existentium, id est, entium, appellavit ; sensibilia vero omnia dicebat esse propter ea, et secundum ea, quae scilicet sunt entia separata, puta species et ideae, quod probat cum subdit : nam speciebus attribuebat multa univocorum secundum participationem, id est, multa individua naturam communem specierum vel idearum simpliciter participantium, ut Plato dicebat, quia ipsa species vel ipsa idea, est ipsa natura speciei, quae est homo existens per essentiam: individuum autem est homo per participationem, in quantum, scilicet participat specificam naturam. Nam individuum, aliquid addit super naturam speciei, puta proprietatem, sive differentiam individualem, quae est individuationis praecisa causa, et vocatur haecceitas. Ipsa autem species, puta homo vel asinus, nihil aliud includit a natura speciei, et propter hoc homo species, dicitur per se homo, sive homo per essentiam; individuum autem, puta Socrates, dicitur homo per participationem: hoc autem nomen per participationem, accepit Plato a Pythagoricis, sed tamen transmutavit ipsum nomen, id est, quantum ad nomen, quod declarat cum subdit: Pythagorici quidem dicunt existentia, id est, entia numerorum immutationem, ita quod loco immutationis usus est nomine participationis et sic transmutavit nomen. Addit autem pro reprobatione Pythagoricorum, dicens quod quae, scilicet immutatio, si sit specierum, in communi quaerere dimiserunt, videlicet dicere, licet Pythagorici ponerent participationem, id est, immutationem, non tamen perscrutati sunt qualiter species communis participetur ab individuis sensibilibus, sive ad ea immutetur, quod tamen Platonici tradiderunt.
Notandum quod Plato entia separata, de quibus dixit scientiam esse et definitionem assignari, nominavit existentium species et ideas; ideas quidem, id est, formas, in quantum ad eorum similitudinem sensibilia generantur: species vero, in quantum erant principia cognoscendi, sed sive sic, sive non sic, non est multum curandum.
Notandum etiam, quod omnia sensibilia dicuntur esse propter praedictas ideas, et secundum eas ; propter eas quidem, in quantum ideae sunt sensibilibus causae essendi: secundum eas vero in quantum sunt eorum exemplaria.
Notandum etiam, quod Pythagorici dixerunt numeros esse causas rerum, ita quod ista entia sensibilia erant, quasi quaedam immutationes numerorum: nam in quantum numeri, qui de se positionem non habent, positionem accipiebant, corpora sensibilia causabant; sed quia Plato ideas immutabiles existimabat, ut sic de eis possent scientiae haberi et definitiones assignari, non debebat uti nomine immutationis, sed loco immutationis usus est participationis nomine. Deinde cum dicit :
Amplius autem praeter sensibilia et species, Mathematica rerum intermedia dicit esse, et differentia a sensibilibus quidem, quia sempilerna sunt et immobilia ; a speciebus, eo quod haec quidem multa quaedam similia sint: Species autem ipsum -unum unaquaeque solum.
Ponit opinionem Platonis, quantum ad ea quae opinatus est de Mathematicis, quae ponebat intermedia. Dicit ergo, quod amplius praeter sensibilia et species, id est, ideas, dicit esse Plato Mathematica infra res, id est, rerum intermedia, infra sensibilia et ideas, quasi sint quaedam tertiae substantiae,differentia quidem a sensibilibus inferioribus, quia, ista supple Mathematica, sempiterna sunt et immobilia: sensibilia autem sunt corruptibilia et mobilia sicut patet. Hoc autem forte opinabatur ex ratione scientiae Mathematicae, quae abstrahit a motu ; a speciebus vero, id est, ab ideis differunt, quia scilicet Mathematica sunt multa quaedam similia, id est, multa individua similia sub una specie, puta multae lineae, et multae superficies et hujusmodi: species autem, id est, idea est, una, et eadem singula solum, id est, quod plures ideae non sunt differentes solo numero, et similes sub una specie communi.
Notandum, quod Mathematica ponit multa sub una specie differentia secundum numerum, ad salvandum demonstrationes Mathematicas ; nisi enim essent duo trianguli ejusdem speciei, frustra demonstraret Geometria aliquos triangulos esse similes, similiter autem in aliis figuris. Hoc autem non accidit in ideis sive substantiis separatis, nam cum in idea separata nihil aliud sit nisi unum, sive natura speciei, non potest esse singula nisi una, sicut nec idea hominis, et similiter est de aliis ideis. Notandum etiam Platonem in sua opinione propter hoc errasse, quia modum essendi credebat assimilari omnino modo intelligendi, et sic res esse abstractas, quantum ad esse, sicut quantum ad cognosci. Quia igitur intellectus humanus intelligit abstrahendo, non tantum universalia a singularibus, sed etiam particularia, puta Mathematica abstracta a materia sensibili, et etiam ab existentia naturali ; idcirco utrique abstractioni dixit correspondere duplicem abstractionem, quantum ad esse rei, puta posuit universalia et ideas realiter separatas: iterum multa Mathematica differentia numero et ejusdem speciei, in singulis speciebus esse similiter realiter separata, puta plures triangulos et plures quadrangulos; unde ex hoc sequitur quod habuit oppositum modum, quantum ad Aristotelem, et quantum ad inquisitionem Physicae veritatis: nam Plato ab universalibus suam considerationem inchoans, ad inferiora et sensibilia quodam ordine descendebat: Aristoteles autem e contrario fecit, nam a sensibilibus incipiens, ad inquirendam veritatem de universalibus procedit, non quod poneret universalia realiter separata, sed solum secundum considerationem intellectus, quia abstrahentium non est mendacium, ut dicitur 2. Physicorum text. com. 18. Non enim oportet quod modus essendi sequatur modum intelligendi, sed sunt distincti modi: unde non oportet nec universalia, nec Mathematica esse realiter separata quamvis separatim et distinctim a sensibilibus cognoscantur, quare motivum Platonis nullum fuit. Deinde cum dicit
Quoniam autem species causae sunt aliis, elementa illarum, omnium quae sunt, elementa esse putavit. Magnum igitur et parvum, ut materiam esse principia, unum autem, ut substantiam dixit. Ex illis enim secundum participationem unius, species esse numeros.
Ponit opinionem Platonis quantum ad hoc, quod opinatus est de rerum principiis. Circa quod duo facit. Primo, ostendit qualia principia Plato entibus assignavit. Secundo, ad quod genus causae ipsa principia reducantur. Secunda ibi: Palam autem ex praedictis. Prima in duas. Primo facit, quod dictum est. Secundo, ejus opinionem comparat ad opinionem Pythagorae. Secunda ibi : Et unum esse. Dicit ergo, quod quoniam, pro quia species, id est, ideae sunt causae aliis entibus, scilicet secundum opinionem Platonis, elementa illarum, scilicet idearum putaverunt, scilicet Platonici esse elementa, id est, principia omnium existentium, id est, entium; ergo supple hoc, magnum et parvum quasi materiam dixerunt esse principia idearum, quasi vero substantiam, id est, formam, ipsum unum, sic etiam principia existentium, quia quod est principium principii, est etiam principium principiati.
Notandum, quod secundum Platonem, sicut ideae sunt formae sensibilium, ita ipsum unum est forma idearum: sicut igitur sensibilia constituuntur secundum eum ex principiis materialibus, quae sunt magnum et parvum, secundum participationem idearum, ita ipsae ideae, quas dicebat esse numeros, constituuntur secundum eum ex magno et parvo secundum participationem ipsius unius ; unitas enim secundum additionem et subtractionem, (in quibus consistit ratio magni et parvi) constituit varias species numerorum. Cum igitur Plato opinaretur ipsum unum esse substantiam omnis entis, non distinguens ut Commentator dicit, inter unum quod est principium numeri, et de genere Quantitatis, et unum quod convertitur cum ente. Videbatur enim sibi quod secundum hunc modum multiplicarentur diversae ideae separatae ex uno, quod est substantia communis, sicut ex unitate multiplicantur diversae, et variae species numerorum. Deinde cum dicit :