Postquam apostolus instruxit Corinthios de ipsis sacramentis et de re contenta et significata in sacramentis, scilicet de gratia et eius effectibus hic consequenter instruit eos de re non contenta sed significata in sacramentis, scilicet de gloria resurrectionis, quae non est contenta in sacramento, cum non statim habeat eam qui suscipit sacramenta, sed significatur gloria resurrectionis in ipsis, inquantum confertur in eis gratia per quam ad beatitudinem pervenitur.
Circa hoc autem duo facit.
Primo praemittit tractatum de resurrectione; secundo per hoc probat resurrectionem communem omnium hominum, ibi si autem christus praedicatur, etc..
Circa primum duo facit.
Primo commendat evangelicam doctrinam; secundo annuntiat quae oportet scire circa resurrectionem christi, ibi tradidi enim vobis, etc..
Commendat enim eminentiam evangelicae doctrinae quantum ad quatuor.
Primo quantum ad praedicantium auctoritatem, quia ipsi apostoli. Et hoc est quod dicit o fratres, continuando se ad praecedentia, facio vobis notum evangelium, quod idem est quod bona Annuntiatio, quae incipit a christo; unde, quidquid pertinet ad christum vel est de ipso christo, dicitur evangelium. Quod praedico vobis, quasi dicat: illud quod praedicavi vobis de christo, notum facio vobis, id est reduco vobis ad memoriam, quasi non sint nova ea quae scribo. Phil. III, 1: eadem scribere vobis, etc..
Praedicavi ego, scilicet vobis, et alii apostoli, aliis.
Et in hoc apparet auctoritas huius doctrinae, quia a christo, a Paulo, et ab aliis apostolis.
Hebr. II, 3: quae cum initium accepisset enarrandi.
Secundo quantum ad communem fidem omnium populorum, et ideo dicit quod et accepistis, omnes.
Sed hoc Augustinus dicit pertinere ad eminentiam huius fidei, faciens tale argumentum: ad credenda ea quae sunt fidei, aut sunt miracula facta, aut non. Si sunt facta miracula, habeo propositum quod dignissima et certissima est. Si non sunt facta, hoc est maximum omnium miraculorum, quod per quosdam paucos conversi sunt ad fidem infinita multitudo hominum; per pauperes, praedicantes paupertatem, divites; per idiotas, praedicantes ea quae rationem excedunt, conversi sunt sapientes et philosophi. Ps. XVIII, 5: in omnem terram exivit sonus eorum, etc..
Sed si obiiciatur, quod etiam lex mahometi recepta est a multis, dicendum quod non est simile, quia ille opprimendo et VI armorum subiugavit eos; sed isti apostoli moriendo, ipsi alios ad fidem duxerunt, et faciendo signa et prodigia. Ille enim proponebat quaedam quae ad delicias et lascivias pertinent, sed christus et apostoli terrenorum contemptum.
I Thess. II, 13: cum accepistis a nobis verbum dei, etc..
Tertio quantum ad virtutem, quia confirmat et elevat ad caelestia. Ideo dicit in quo statis, scilicet elevati ad caelestia. Ille enim dicitur stare qui rectus est, et hoc sola lex christi facit. Rom. V, 1: iustificati per fidem, etc.. Lex enim vetus non faciebat stare, sed curvabat ad terrena. Deut. XXXIII, 28: oculus Iacob in terra frumenti et vini.
Quarto quantum ad utilitatem, quia sola nova lex perducit ad finem salutis; vetus autem non. Hebr. VII, 19: neminem ad perfectum adduxit lex. Et ideo dicit per quod et salvamini. Hic iam ex certitudine spei per inchoationem, quae est per fidem, salvamini, et in futuro in veritate rei et spei. Iac.
C. I, 21: in mansuetudine suscipite insitum verbum, etc.. Io. XX, 31: haec autem scripta sunt, ut credatis, et ut credentes, etc..
Et apponit hic duas conditiones. Primam cum dicit si tenetis, etc.. Glossa sic exponit: si tenetis qua ratione praedicavi vobis, illud evangelium, id est resurrectionem mortuorum, ea ratione, qua confirmavi vobis, id est per resurrectionem christi.
Vel aliter: salvamini, ita tamen si tenetis, id est, si servatis ea ratione qua praedicavi vobis evangelium christi.
Secunda conditionem ponit cum dicit nisi frustra credidistis. Quasi dicat: salvamini per fidem, si non frustra credidistis, id est si fidei adduntur bona opera, quia fides sine operibus mortua est, Iac. II, 26. Illud enim dicitur esse frustra, quod est ad finem quem non consequitur. Finis autem fidei est visio dei. Unde si non salvamini, frustra credidistis, non simpliciter, sed inquantum non pervenit ad finem. Vel aliter: si tenetis, quasi dicat, teneatis, nisi frustra, etc..
Tradidi enim. Hic ostendit propositum, etc..
Circa hoc tria facit.
Primo ostendit originem doctrinae de resurrectione christi; secundo ostendit ea quae in doctrina huiusmodi continentur, ibi quoniam christus mortuus; tertio consonantiam seu convenientiam praedicantium ad hanc doctrinam, ibi sive enim ego, etc..
Dicit ergo primo: istud debetis tenere, id est memoria habere, quod tradidi vobis in primis, et adhuc trado.
Et dicit in primis, id est inter prima credenda.
Credenda enim vel pertinent ad trinitatem, vel fidem incarnationis. Et primo debet homo credere ea quae ad fidem incarnationis pertinent, et postea quae ad trinitatem pertinent.
Unde quod tradidi vobis in primis, scilicet de incarnatione, et non a me, vel ex mea auctoritate tradidi, sed quod accepi a christo vel a spiritu sancto. Gal. I, 1: Paulus apostolus, etc., supra XI, 23: ego accepi a domino, etc.. Is. XXI, 10: quae audivi a domino exercituum, etc..
Ea autem quae accepit et tradidit, sunt quatuor, scilicet: mors, sepultura, resurrectio, apparitio christi.
Dicit ergo primo: tradidi vobis, primo, mortem christi. Et ideo dicit quoniam christus mortuus est. In quo removet duplicem suspicionem, quae suboriri posset circa mortem christi. Prima est quod mortuus esset pro peccatis suis actualibus, vel originali. Et hoc excludit, cum dicit pro peccatis nostris, non suis. Is. LIII, 8: propter scelus populi mei percussi eum. I Petr. III, 18: christus semel pro peccatis nostris, etc..
Alia suspicio est quod mors christi esset casualis, vel violentia Iudaeorum. Et hoc excludit cum dicit secundum Scripturas, scilicet veteris et novi testamenti; et ideo signanter specialiter dicit secundum Scripturas.
Is. LIII, 7: sicut ovis ad occisionem ductus est. Ier. XI, 19: ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam, etc.. Matth. XX, 18: ecce ascendimus ierosolymam, etc..
Tradidi enim vobis, secundo, sepulturam christi, et ideo dicit et quia sepultus est.
Sed numquid sepultura est articulus fidei specialiter, quia facit hic mentionem specialiter de ea? dicendum quod secundum illos, qui numerant articulos secundum credenda, non est specialis articulus fidei, sed includitur cum articulo passionis et mortis christi. Cuius ratio est quia fides est eorum quae sunt supra rationem.
Unde ibi incipit articulus fidei, ubi deficit ratio. Hoc autem primum est, quod dominus sit conceptus, et ideo conceptio est articulus fidei; secundum, quod deus est natus de virgine, et ideo hic est alius; tertium, quod impassibilis deus patiatur et moriatur, et hic est alius, et cum hoc intelligitur etiam de sepultura. Unde non est specialis articulus.
Facit autem apostolus hic mentionem de sepultura propter tria. Primo ut ostendat veritatem mortis christi. Evidens enim mortis signum alicuius est, quod sepeliatur. Secundo ad ostendendum veritatem resurrectionis, quia si non fuisset sepultus, nec custodes fuissent iuxta sepulchrum illis diebus, possent dicere, quod discipuli fuissent eum furati. Tertio quia apostolus vult eos inducere ad fidem resurrectionis, et hoc videtur magis difficile, quod sepultus resurgat. Et de hoc dicitur is.
C. XI, 10: et erit sepulchrum eius gloriosum.
Is. LIII, 9: dabit impios, etc..
Tradidi etiam vobis resurrectionem, quia resurrexit tertia die. Os. VI, 3: vivificabit nos post, etc.. Et etiam dicit tertia die, non quod fuerint tres dies integri, sed duae noctes, et una dies per synecdochen. Et huius causa fuit, sicut dicit Augustinus, quia deus per suum simplum, id est per malum poenae, quod significatur per unum diem, destruxit nostrum duplum, id est poenam et culpam, quod significatur per duas noctes.
Tradidi etiam vobis, quarto, christi apparitiones, quia visus est cephae. Et ponit primo apparitiones factas aliis, secundo apparitiones factas sibi soli, ibi novissime.
Sciendum est autem, circa primum, quod apparitiones christi non sunt factae omnibus communiter, sed aliquibus specialibus personis. Act. X, 40: dedit eum manifestum fieri, etc.. Et huius ratio fuit, ut servaretur ordo in ecclesia, ut, per quosdam speciales, fides resurrectionis deveniret ad alios.
Notandum autem est quod apparitiones christi non ponuntur hic omnes, nec illae quae factae sunt mulieribus. Ponuntur autem hic quaedam quae non leguntur in evangeliis.
Et horum ratio fuit, quia apostolus vult ex ratione confutare infideles, et ideo noluit ponere testimonia nisi authentica; et ideo tacuit apparitiones mulieribus factas, et posuit quasdam quae non inveniuntur, ut ostendat quod etiam aliis pluribus apparuit. Sed facit mentionem specialem de Petro et Iacobo, quia erant quasi columnae, ut dicitur gal.
C. II, 9.
Dicit ergo: tradidi vobis, quia visus est cephae, id est Petro, Lc. Ult.: surrexit dominus vere, etc.. Et creditur quod inter viros primo apparuit Petro, quia erat in maxima tristitia. Unde et Angelus dixit Mc. Ult.: ite, dicite discipulis eius et Petro, etc..
Postea, id est in alia vice, visus est undecim apostolis. Semel quidem visus est decem tantum, quando thomas erat absens, et post octo dies undecim, quando thomas erat cum eis. Augustinus dicit quod debet dicere duodecim, sed corruptum est vitio scriptorum, et dicit quod non refert quod iam obierat, et mathias nondum erat electus, quia consuetum est quod quando maior pars collegii facit aliquid, dicitur quod totum collegium hoc facit. Unde quia dominus elegerat duodecim, ideo potest dici quod visus est duodecim, id est, toti collegio apostolorum; sed non est vitium, sive dicatur duodecim, sive undecim.
Deinde, iterum, visus est plus quam quingentis fratribus. Sed de hoc nihil legimus in sacra Scriptura, nisi hoc quod hic dicitur.
Potest tamen dici quod haec apparitio fuit de qua loquitur dionysius in III de divinis nominibus, quando omnes discipuli convenerunt ad videndum corpus, quod ferebat principem vitae.
Sed contra hoc videtur esse quia hoc fuit ante ascensionem, quando scilicet christus apparuit Iacobo. Sed congregatio discipulorum ad videndum beatam virginem, de qua videtur loqui dionysius, fuit multum post.
Et ideo melius videtur dicendum quod apparuit quingentis fratribus simul ante ascensionem suam; et non refert quod dicitur discipuli erant centum viginti, quia licet illi, qui erant in ierusalem, essent centum viginti, tamen in Galilaea multi erant discipuli, et forte omnes congregati sunt simul cum apparuit.
Et, ut huius testimonium sit magis certum, dicit quod ex eis adhuc multi manent, id est vivunt, quidam autem ex eis dormierunt, id est mortui sunt in spe resurrectionis. Et vocat sanctorum mortem dormitionem quia moriuntur carne corruptibili, ut resurgant incorruptibiles.
Rom. VI, 9: christus resurgens, etc..
Deinde, id est post, visus est Iacobo, scilicet Alphaei. Et ratio huius potest assignari, quia, ut legitur, Iacobus vovit se non sumpturum cibum, nisi prius videret christum.
Sed secundum hoc non servaretur ordo apparitionis, quia, si post omnes numeratas apparitiones apparuisset Iacobo, nimis fuisset sine cibo: et hoc est difficile.
Et ideo dicendum est quod ideo singulariter christus apparuit Iacobo, quia specialem devotionem Iacobus ad christum habuit. Et de ista etiam apparitione nihil habetur in evangelio.
Deinde, post hoc scilicet, visus est omnibus apostolis in ascensione, ut legitur Matth. Ult.
Et Act. I, 3 ss..
Novissime autem omnium, etc..
Hic apostolus commemorat apparitionem factam sibi soli.
Et circa hoc duo facit.
Primo ostendit ordinem apparitionis; secundo rationem eius assignat, ibi ego enim sum, etc..
Dicit ergo ita: dixi quod omnibus manifestatus est christus, novissime, id est ultimo et post ascensionem, visus est et mihi tamquam abortivo, et ideo novissime.
Dicit autem tamquam abortivo, propter tria. Abortivus dicitur aliquis foetus vel quia nascitur extra tempus debitum, vel cum violentia educitur, vel quia non perducitur ad debitam quantitatem; et quia haec tria videbat in se apostolus, ideo dicit tamquam abortivo.
Primo enim ipse extra tempus aliorum apostolorum renatus est christo. Nam alii apostoli renati sunt christo ante adventum spiritus sancti, Paulus vero post.
Secundo quia alii apostoli spontanee conversi sunt ad christum, sed Paulus coactus.
Act. IX, 4: prostravit eum ad terram, etc..
Et hoc multum valet contra haereticos, qui dicunt quod nullus debet cogi ad fidem, quia Paulus coactus fuit. Et sicut dicit Augustinus, plus profecit in fide Paulus cum coacte conversus est, quam multi qui spontanee venerunt.
Tertio quia reputat se aliis minorem, et non pervenisse ad virtutem aliorum apostolorum.
Et ideo, quasi rationem assignans, dicit ego enim sum minimus, etc..
Circa hoc duo facit.
Primo enim ostendit suam parvitatem; secundo rationem huius exponit, ibi quoniam persecutus sum, etc..
Parvitatem autem suam manifestat, primo, in comparatione ad apostolos cum dicit ego enim sum minimus. Is. LX, V. 22: minimus erit in mille, et parvulus in gentem fortissimam, Eccli. III, 20: quanto magnus es, etc..
Et licet sit minimus in comparatione ad apostolos, posset tamen dici quod est magnus in comparatione ad alios, quia est apostolus; et ideo, secundo, ostendit suam parvitatem in comparatione ad alios, cum dicit qui non sum dignus, non solum esse sed vocari apostolus, licet vocer, II Cor. III, 5: non quod sufficientes, etc..
Sed posses dicere: o apostole, propter humilitatem nullus debet dicere falsum; cum ergo tu sis magnus, quare vocas te minimum? et ideo cum dicit quoniam persecutus, etc., ostendit quomodo sit minimus, et quomodo non minimus. Minimum autem dicit se, considerando praeterita facta sua. Et dicit non sum dignus, etc.. Quare? quia persecutus sum ecclesiam dei, quod alii apostoli non fecerunt. Gal. I, 13: supra modum persequebar, etc.. I Tim. I, 13: qui fui blasphemus et persecutor, etc..
Et licet ex me sim minimus, tamen ex deo non sum minimus; et ideo dicit gratia dei sum id quod sum.
Et circa hoc duo facit.
Primo commendat conditionem suam quantum ad statum; secundo quantum ad executionem status, ibi et gratia eius, etc..
Dicit ergo primo: ex me nihil sum, sed id quod sum, gratia dei sum, id est ex deo, non ex me. Eph. III, 7: cuius factus sum minister, etc.. Et dicit id quod sum, quia homo sine gratia nihil est. Supra c. XIII, 2: si habuero omnem prophetiam, etc..
Sed qualiter usus sit et executus statum suum, ostendit, dicens et gratia eius, etc.. Ubi primo ostendit quomodo usus sit gratia ista, quia ad bonum, et ideo dicit in me vacua non fuit, id est otiosa, quia ea usus est ad id ad quod data est sibi. Gal.
C. II, 2: non in vacuum cucurri, etc..
Secundo manifestat quomodo alios excessit, et ideo subdit sed abundantius illis omnibus, id est apostolis sigillatim, laboravi, praedicando, quia nullus per tot loca praedicavit et annuntiavit christum, unde dicit Rom. XV, 19: ita quod a ierusalem usque ad illyricum, etc., et etiam usque ad Hispaniam; operando, quia licet ipse, sicut alii apostoli, posset exigere sumptus sibi necessarios, tamen specialiter voluit de labore manuum quaerere sumptus suos, ut ipse dicit II Thess. III, 8: nocte et die manibus nostris, etc.; tribulationes sustinendo; nullus enim apostolorum tot persecutiones et tribulationes sustinuit, ut ipse enumerat II Cor. XI, 23: in laboribus plurimis et carceribus, etc..
Tertio ostendit usus efficaciam, quia hoc non a se solo sed ex instinctu et adiutorio spiritus sancti. Et ideo dicit non autem ego, solus operor, sed gratia dei mecum, quae movet voluntatem ad hoc. Is. XXVI, 12: omnia opera nostra, etc.. Phil. II, 13: qui operatur in nobis velle, etc.. Deus enim non solum infundit gratiam, qua nostra opera grata fiunt et meritoria, sed etiam movet ad bene utendum gratia infusa, et haec vocatur gratia cooperans.
Sive ego enim, etc.. Hic ostendit concordiam praedicantium; et hoc potest dupliciter legi.
Primo ut sit confirmatio dictorum, quasi dicat aliquis: tu ita praedicas sed tamen non credimus tibi soli, quia minimus es inter apostolos. Ideo respondens apostolus ait: immo debetis mihi credere, quia ego non praedico alia; sive ego, sive alii apostoli sic praedicamus, scilicet christum resurrexisse et visum fuisse, etc.. Et vos etiam credidistis sicut ego et illi praedicaverunt, scilicet quod christus resurrexit, et visus est, etc.. II cor.
C. IV, 13: habentes eumdem spiritum, etc..
Secundo potest legi ut efficacia praedicationis sit omnibus apostolis ex uno, id est a gratia dei, quasi dicat: sive ego praedicem, sive illi, id est apostoli, sicut praedicamus, hoc fecimus adiuti et firmati per gratiam dei; et etiam vos ipsi credidistis, scilicet inspirati spiritu sancto et gratia dei, sine qua nihil facere possumus. Io. XV, 5: sine me nihil potestis facere.