Supra egit de instructione personarum infimi status, hic redit ad materiam suam, et instruit eum ad instruendum divites. Et primo facit hoc; secundo agit de instructione timothei, ibi o timothee.
Et semper quando instruit eum ad instructionem aliorum, monet ut non negligat se.
Et circa primum primo excludit vitia, quae solent in divitibus abundare; secundo inducit ad bona, ibi bene agere.
Item circa primum primo proponit vitia, quae solent esse in divitibus; secundo excludit haec, reddendo rationem huius, ibi in incerto.
Dicit ergo divitibus. Divitiae abundantiam important. Est autem abundantia spiritualium, et hae sunt verae divitiae. Is.
C. XXXIII, 6: divitiae salutis sapientia et scientia, timor domini ipse est thesaurus eius.
Quaedam corporales, et hae non sunt verae divitiae, quia non sufficiunt. Et ideo addit cum quadam diminutione huius saeculi. Bar.
C. III, 18: qui argentum thesaurizant, et aurum in quo confidunt homines.
His ergo praecipe. Quando de servis egit, non posuit praeceptum, quia hoc est virtus, quod homo utatur auctoritate ad maiores, non ad minores. Et ideo dicit: non dimittas propter divitias et propter altum statum eorum, quin praecipias.
Et quid debet praecipere? non sublime sapere, id est, non sentire aliquid excelsum de se.
Numquid hoc est malum? respondeo. Potest reddi malum ex duobus. Primo si sublime sapit de se, propter ea quae non habent excellentiam veram. Et hoc est, si in rebus temporalibus; unde qui propter exteriorem excellentiam sublime sapit de se, inordinate sapit, et haec est superbia. Et tamen carnales non aliam sublimitatem curant nisi istam, et haec acquiri potest per divitias.
Eccle. X, 19: pecuniae obediunt omnia. Unde quia divites huius mundi haec habent, inaniter extolluntur.
Item alio modo, quia sunt quaedam, quae habent sublimitatem, sicut dona spiritualia.
Eccli. XXV, 13: quam magnus est, qui invenit sapientiam et scientiam, etc.. In his enim aliquis potest inordinate sapere sublimitatem, non ex natura donorum, sed, vel attribuendo sibi quod non habet, vel non cognoscendo a deo ea quae habet.
Unde in primo est inordinatio propter defectum rerum; in secundo, propter inordinationem affectus.
Secundum vitium in divitibus est spes mundanorum. Unde dicit neque sperare.
Iob XXXI, 24: si putavi aurum robur meum, et obrizo dixi: fiducia mea. Prov. X, 15: substantia divitis urbs fortitudinis eius.
Deinde cum dicit in incerto divitiarum, assignat rationem monitionis.
In eo enim sperat aliquis, unde credit auxilium habere; sed auxilium habetur a forti, et divitiae sunt fragiles; ergo non est in eis sperandum. Matth. VI, 11: nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi aerugo, ac tinea demolitur, etc..
Sed in deo vivo, ubi est vera spes ponenda.
Ier. XVII, 7: beatus vir qui confidit in domino, et erit dominus fiducia eius. Iac.
C. I, 5: dat omnibus affluenter.
Sed hoc quod dicit abunde ad fruendum, dupliciter potest exponi: uno modo, ut fruitio sumatur pro gaudio, et hoc modo est etiam in corporalibus. Vel expone, id est, ut per haec perveniamus ad fruitionem dei.
Deinde cum dicit bene agere, monet ad operandum bonum. Qui autem habent affectum ad divitias, primo nituntur ad acquirendum non habitas; secundo ut utantur habitis; tertio ut ad finem divitiarum perveniant: haec tria monet apostolus.
Primo ut acquirant spirituales divitias quas non habent. Et ideo dicit bene agere, etc..
Is. I, 17: discite benefacere.
Quantum ad secundum, sciendum est quod duplex est usus divitiarum. Unus est tenere et alius est dare, sed principalis est dare. Et ideo ista duo ponit; primo ut dent, unde dicit facile tribuere, id est, sine gravitate cordis interius. II Cor. IX, 7: non ex tristitia, aut ex necessitate, etc.. Et sine tarditate. Prov. III, V. 28: ne dicas amico tuo: vade et revertere, et cras dabo tibi, cum statim possis dare.
Iob XXXI, 16: si oculos viduae expectare feci. Secundo ut custodiat non quidem tantum ad suam utilitatem, sed ad quoddam commune; unde dicit communicare, id est, habere eas sicut communes. Rom. XII, 13: necessitatibus sanctorum communicantes.
Quantum ad tertium, ut ad finem thesaurizandi perveniant, ideo dicit thesaurizate, etc..
Thesaurus spiritualis est congregatio meritorum, quae sunt fundamentum futuri aedificii, quod nobis praeparatur in caelo, quia tota praeparatio futurae gloriae est per merita, quae acquirimus per gratiam, quae est principium merendi. Matth. VI, 20: thesaurizate vobis thesauros in caelo, ubi neque tinea, etc..
I Cor. IX, 24: sic currite, ut comprehendatis.
Deinde cum dicit o timothee, instruit ipsum timotheum. Et primo ut bona conservet; secundo ut mala devitet, ibi devitans.
Dicit ergo: o timothee, depositum custodi. Depositum hominis est omne bonum, quod habet quilibet, quod sibi commissum est a deo, ut conservet et multiplicet.
Eccli. XVII, 18: gratiam hominis quasi pupillam conservabit. I Cor. XV, 10: et gratia eius in me vacua non fuit, sed gratia eius semper in me manet.
Et sic dicit ei, ut depositum custodiat, id est, ut se in gratia dei conservet et multiplicet.
Qui enim abscondit talentum, punitur.
Matth. XXV, 28: tollite ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta. Et inutilem servum eiicite in tenebras exteriores, etc..
Et specialiter praelati habent depositum, scilicet curam proximorum et fidelium.
Io. Ult.: pasce oves meas. Hebr.
C. Ult.: ipsi pervigilant quasi rationem reddituri pro animabus vestris. II Tim. I, V. 14: bonum depositum custodi.
Item quod mala vitet, praecipue illa quae sunt nata coinquinare fidem. Cuius ratio est, quia sicut princeps saecularis ponitur ad custodiendam unitatem regni, ita spiritualis ad servandam unitatem spiritualem.
Pax autem regni consistit in iustitia, et ideo ille ordinatur ad iustitiam; sed unitas ecclesiae est in fide, et ideo principaliter monet ad custodiam fidei. Lc. XXII, 32: ego rogavi pro te, ut non deficiat fides tua, et tu conversus aliquando confirma fratres tuos, etc..
Similiter autem posset corrumpi fides per fallaciam, sicut etiam quaelibet scientia. Sed, sicut dicitur I elenc., fallacia quandoque fit ex voce, quandoque ex re. Unde est fallacia in dictione, et extra dictionem. Et sic fides aliquando corrumpitur per aliquas voces inordinatas, sicut dicit Hieronymus, quod ex verbis inordinate prolatis fit haeresis. Et ideo dicit devitans profanas vocum novitates. Quia non velle audire aliquid novi est oblatrare contra consuetudines. Sed nova profana non sunt audienda. Sed profana novitas est, quando inducitur aliquid contra fidem. Et dicitur novum per comparationem ad id quod est antiquum. Hoc fecit Nestorius, quando dixit de virgine maria christotocos, ut inferret quod non esset mater dei. Et ideo sancti patres in ephesino Concilio instituerunt, quod diceretur theotocos. II Tim. I, 13: formam habens sanorum verborum, quae a me audisti in fide, et dilectione in christo iesu. Et cap. II, 16: profana et vaniloquia devita, etc..
Quandoque vero corrumpitur per rationes reales sophisticas. Et illud vitandum est. Et dicit et oppositiones scientiae falsi nominis, quia non est vera scientia, sed apparens.
Scientia enim secundum propriam rationem non est nisi verorum. Impossibile autem est, quod verum sit vero contrarium, licet quandoque duo falsa sint sibi contraria; et ideo impossibile est quod illud quod repugnat veritati divinae, quae est summa veritas, sit verum.
Col. II, 8: videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum christum.
Promittentes, id est, dicentes se habere. Ier.
C. X, 14: stultus factus est omnis homo a scientia sua; quae non est dei, quia qui loquitur mendacium, ex propriis loquitur, io.
C. VIII, 44. Ier. II, 16: filii mempheos et taphnes constupraverunt te usque ad verticem.
Is. XLVII, 10: sapientia tua et scientia tua haec decepit te.
Gratia dei tecum. Amen.