SUPER I AD COR. XI - XVI

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 14

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 15

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 16

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 3

Hic probat positam superius conditionalem esse veram, scilicet si christus resurrexit, mortui resurgunt.

Et circa hoc tria facit.

Primo ostendit quomodo se habeat resurrectio christi ad resurrectionem aliorum; secundo ostendit ordinem resurrectionis, ibi unusquisque autem in suo ordine, etc.; tertio ostendit finem resurrectionis, ibi deinde finis, etc..

Circa primum duo facit.

Primo ostendit habitudinem resurrectionis christi ad resurrectionem aliorum, per conditionalem praedictam, probans hoc; secundo probat ipsam habitudinem, ibi quoniam quidem, etc..

Dicit ergo nunc, id est ex quo dicta inconvenientia sequuntur si christus non resurrexit, ideo ad ipsa vitanda dicamus, quod christus resurrexit. Hoc autem verum est, secundum quod Matth. Ult. Dicitur, et aliis locis evangeliorum.

Sed resurrectionis christi habitudo ita se habet ad resurrectionem aliorum, sicut primitiae fructuum ad sequentes fructus, quae excedunt alios fructus tempore et melioritate, seu dignitate; et ideo dicit quod resurrexit, non sicut alii, sed primitiae, id est primo tempore et dignitate. Apoc. I, 5: primogenitus mortuorum.

Primitiae, dico, dormientium, id est, mortuorum qui in spe resurrectionis quiescunt.

Ex hoc potest inferri conditionalis posita, quia, sicut dicimus et verum est, si christus, qui est primitiae dormientium, resurrexit, ergo et alii dormientes.

Sed contrarium videtur, scilicet quod christus non resurrexit primitiae dormientium, quia Lazarus fuit resuscitatus a christo nondum passo, et aliqui prophetae suscitaverunt alios a mortuis, ut habetur in veteri testamento.

Ad hoc dicendum quod duplex est resurrectio.

Una est ad vitam mortalem, et ad istam Lazarus et alii, qui suscitati fuerunt, resurrexerunt ante christum. Alia ad vitam immortalem, et de hac loquitur hic apostolus.

Sed contra Matth. XXVII, 52 dicitur, quod multa corpora sanctorum surrexerunt.

Cum ergo hoc legatur ante christi resurrectionem, et constet quod non resurrexerunt ad vitam immortalem, videtur quod adhuc restet quaestio prima.

Responsio. Dicendum est, quod hoc quod matthaeus dicit de resurrectione illorum, dicit per anticipationem, quia licet dicatur in tractatu de passione, non tunc resurrexerunt, sed postquam christus resurrexit.

Quoniam quidem, etc.. Hic probat habitudinem positam, scilicet quod christus sit primitiae dormientium. Et primo probat in generali, secundo in speciali, ibi et sicut in Adam, etc..

Probat in generali tali ratione: deus voluit reintegrare humanam naturam, sed humana natura corrupta est per hominem, quia mors intravit per hominem. Pertinebat ergo ad dignitatem humanae naturae, ut reintegraretur per hominem, hoc autem est ut reducatur ad vitam. Conveniens ergo fuit, sicut mors intravit per hominem, scilicet per Adam, ita resurrectio mortuorum fieret per hominem, scilicet per christum. Rom.

C. V, 17: si enim unius delicto, etc..

Et sicut in Adam. Hic probat idem in speciali, dicens quod sicut in Adam omnes morimur morte corporali, ita et omnes vivificamur in christo. Rom. V, 12: per unum hominem, etc..

Et non dicit per evam, quod videtur contra illud Eccli. XXV, 33: per illam omnes morimur.

Dicendum quod hoc est per illam evam, scilicet suggerentem, sed per Adam sicut causantem. Nam si solum eva peccasset, peccatum originale non fuisset traductum in posteros.

Vivificabuntur, inquam, in christo, scilicet boni et mali vita naturae, sed vita gratiae non nisi boni; sed tamen apostolus loquitur hic de resurrectione ad vitam naturae, ad quam omnes vivificabuntur. Io. V, 26: sicut pater habet vitam in semetipso, ita et filio dedit vitam habere, id est vivificandi virtutem.

Io. V, 28: omnes qui in monumentis sunt, etc..

Unusquisque autem in suo ordine, etc.. Hic ostendit ordinem resurrectionis.

Et primo insinuat ipsum ordinem; secundo manifestat id quod dixerat, ibi primitiae christus, etc..

Dicit ergo quod verum est quod omnes in christo vivificabuntur, sed tamen differenter, quia differentia erit inter caput et membra, et differentia quantum ad bonos et malos. Et ideo dicit quod unusquisque resurget in suo ordine, scilicet dignitatis.

Rom. XIII, 1: quae autem sunt, a deo ordinata sunt.

Sed hunc ordinem consequenter manifestat, quia primitiae christus, quia ipse est prior tempore et dignitate, quia plus de gloria. Io. I, 14: vidimus eum quasi unigenitum, etc..

Deinde resurgent omnes qui sunt christi, posteriores tempore et dignitate. Isti sunt qui carnem suam crucifixerunt cum vitiis, etc..

Gal. IV, 4: at ubi venit plenitudo. I Tim. VI, V. 14: serves mandatum sine macula irreprehensibile usque in adventum domini nostri.

Qui autem sint christi exponit, dicens qui crediderunt per fidem, per dilectionem operantem.

Hebr. XI, 6: accedentem ad deum oportet credere, etc.. In adventu eius, primo et secundo.

Sed sciendum quod inter alios sanctos non erit ordo temporis, quia omnes resurgent in ictu oculi, sed bene secundum dignitates, quia martyr resurget ut martyr, apostolus ut apostolus, et sic de aliis.

Deinde finis. Hic ostendit finem resurrectionis, et hunc duplicem. Unum quantum ad adeptionem boni, alium quantum ad remotionem mali, ibi oportet illum regnare, etc..

Circa primum duo facit.

Primo ostendit quod adeptio ipsius boni consistit in inhaerentia ad deum; secundo ostendit, quod in immediata inhaerentia, ibi cum evacuaverit, etc..

Dicit ergo, quod deinde, id est post hoc, erit finis resurrectionis. Et finis huiusmodi non erit, ut vivant vita corporis et voluptatibus, ut Iudaei et saraceni fingunt; sed quod inhaereant deo per immediatam visionem et beatam fruitionem: et hoc est tradere regnum deo et patri.

Et ideo dicit cum tradiderit, id est, perduxerit, regnum, id est fideles suos quos proprio sanguine acquisivit, Apoc. V, 9: redemisti nos deo in sanguine tuo, deo et patri, id est ante conspectum dei, id est creatoris sui, inquantum est homo, et patris, inquantum est deus. Et hoc est, quod petebat Philippus, Io. XIV, 8: domine, ostende nobis patrem, etc.. Sed sic tradet, ut sibi non adimat, imo ipse unus deus cum patre et sancto spiritu regnabit.

Vel cum tradiderit regnum deo et patri, id est cum ostendet deum patrem regnare.

In Scriptura enim tunc dicuntur aliqua fieri, quando primo innotescunt, et huiusmodi innotescentia fit per christum. Matth. XI, 27: nemo novit patrem, nisi filius, et cui, etc..

Cum evacuaverit. Hic ostendit immediationem dictae inhaerentiae. Sicut enim dicitur Gal. IV, 1 s., quanto tempore haeres parvulus est, est sub tutoribus, etc..

Sed quando iam est magnus et perfectus, tunc immediate absque paedagogo et tutore sub patre est in domo.

Status autem huius vitae praesentis assimilatur pueritiae, et ideo in vita ista sumus sub Angelis, sicut sub tutoribus, inquantum praesunt nobis et dirigunt nos; sed quando tradetur regnum deo et patri, tunc immediate erimus sub deo, et cessabunt omnia alia dominia. Et hoc est quod dicit et cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem, id est cum cessaverit omne dominium, tam humanum quam angelicum, tunc immediate erimus sub deo. Is. II, 12: exaltabitur dominus solus in die illa. Ier.

C. XXXI, 34: non docebit ultra vir proximum suum, etc..

Sed numquid non remanebunt ordines Angelorum distincti? dicendum quod sic, quantum ad eminentiam gloriae, qua unus alteri praeeminet, sed non quantum ad efficaciam executionis ad nos. Et ideo illos dicit evacuari, quorum nomina pertinent ad executionem, scilicet principatus, potestates et virtutes. Illos autem qui sunt de superiori hierarchia non nominat, quia non sunt exequentes; nec Angelos, quia est nomen commune. Dominationes autem non dixit evacuari, quia licet sint de exequentibus, non tamen ipsi exequuntur, sed dirigunt et imperant. Dominorum enim est dirigere et imperare, non exequi; Archangeli vero intelliguntur cum principatibus; archos enim idem est quod princeps.

Hi tres ordines secundum Gregorium leguntur descendendo, quia secundum ipsum principatus sunt super potestates, et potestates super virtutes; sed secundum dionysium, ascendendo, quia vult quod virtutes sint super potestates, et potestates super principatus.

Vel aliter cum evacuaverit, etc., id est tunc erit notum, quod principatus, et potestates, et dominationes nihil potestatis habuerunt ex seipsis, sed a deo, ex quo sunt omnia.

Deinde cum dicit oportet illum, etc., ostendit apostolus finem resurrectionis quoad remotionem mali. Quod quidem ostendit per destructionem omnium inimicorum ad christum. Et primo ponit ipsorum destructionem; secundo subiectionis perfectionem, ibi novissime autem, etc.; tertio subiectionis finem, ibi cum autem subiecta fuerint.

Dicit ergo primo: dixi quod finis erit, cum tradiderit regnum deo et patri; sed numquid christus habet regnum ita quod oportet illum regnare? sic enim dicitur Matth. Ult.: data est mihi, etc.

Lc. I, 32: et regnabit in domo Iacob. Oportet, inquam, donec ponat inimicos suos sub pedibus eius.

Sed numquid modo non sunt inimici eius sub pedibus eius, id est, sub potestate christi? dicendum quod modo inimici christi sunt sub potestate eius, sed dupliciter. Vel inquantum per ipsum convertuntur sicut Paulus, quem prostravit Act. IX, 3 s.; vel inquantum christus facit voluntatem suam, etiam de his qui faciunt hic contra voluntatem christi.

Sic ponit inimicos suos sub pedibus suis, puniendo eos; sed in futuro ponet sub pedibus, id est sub humanitate christi. Sicut enim per caput deitas christi intelligitur, quia caput christi deus, I Cor. XI, 3, ita per pedem, humanitas.

Ps. Cxxxi, 7: adorabimus in loco ubi steterunt pedes eius, etc.. Sic ergo inimici erunt non solum sub deitate, sed etiam sub humanitate christi. Phil. II, 10: in nomine iesu omne genu, etc..

Sed quid est quod dicit donec ponat? etc.. Numquid non regnabit, priusquam posuerit inimicos sub pedibus? dicendum quod hoc potest intelligi dupliciter, nam ly donec quandoque determinat tempus, et ponitur pro finito, sicut si dicerem: non videbo deum donec moriar, quia usque tunc non videbo, sed postea videbo.

Quandoque ponitur pro infinito, sicut cum dicitur: non cognovit eam donec peperit filium suum. Non quod velit dicere, quod non cognovit eam solum usque ad partum filii, sed nec etiam postea unquam cognovit, sicut dicit Hieronymus.

Iste modus servatur quando aliqui intendunt excludere illa solum de quibus est dubium.

Unde evangelium exclusit illud solum, quod videtur esse dubium, scilicet quod ioseph cognovisset beatam virginem ante partum. Hoc vero quod post partum non cognovit eam, nulli est dubium, cum tot mysteria pueri viderit et toties ab Angelis monitus sit, et adoratus etiam a magis iesus fuisset; unde poterat eam iam dei matrem cognoscere, et ideo non curavit hoc excludere: sic etiam loquitur hic apostolus.

Quod enim aliquis regnet, adhuc inimicis non subiugatis, videtur esse dubium; sed quod regnet postquam inimici subiugati sunt, nulli est dubium. Et ideo illud excludit principaliter dicens donec ponat, etc., quasi dicat: verum est, quod christus habet regnum, et licet sint aliqui inimici, dum non faciunt voluntatem suam, tamen regnat donec ponat, etc..

Potest etiam alio modo intelligi donec ponat, etc., ut ly donec determinet tempus, et ponatur pro futuro, ut dicatur sic oportet illum regnare, sed quando? donec ponat, etc.. Quasi dicat: usque tunc regnabit, quousque ponat inimicos sub pedibus, postea vero non regnabit.

Sed secundum hanc expositionem, regnare non importat regnum habere, sed in regnando proficere et regnum augeri, et hoc quantum ad manifestationem perfectam regni christi. Quasi dicat: regnum christi paulatim proficit, inquantum scilicet manifestatur et innotescit, donec ponat inimicos sub pedibus, id est quousque omnes inimici regnare eum fateantur: boni quidem cum gaudio beatitudinis, mali vero cum confusione; et postea non regnat, id est regnum suum non proficit, et non amplius manifestatur, quia iam plene manifestum erit.

Sic ergo patet omnium adversantium subiectio, quae quidem subiectio perfectissima erit, quia etiam illud quod maxime inimicatur, subiicietur sibi. Hoc autem est mors, quae maxime contrariatur vitae; et ideo dicit novissime autem, etc.; ubi tria facit.

Primo ponit subiectionem mortis; secundo probat hoc per auctoritatem, ibi omnia enim subiecit, etc.; tertio ex ipsa auctoritate arguit, ibi cum autem dicat, etc..

Dicit ergo: dixi quod omnes inimicos subiecit sub pedibus eius. Sed qualiter? perfectissime, inquam, quia novissime inimica mors destruetur, scilicet in fine, quia non poterit esse cum vita, ubi omnes per resurrectionem vivent. Os. XIII, 14: ero mors tua, o mors. Is. XXV, 8: praecipitabit mortem in sempiternum.

Sciendum est autem, quod Origenes ex hoc verbo sumpsit occasionem erroris sui, quem ponit in periarchon.

Ipse enim voluit quod poenae damnatorum essent purgatoriae et non aeternae, et voluit quod omnes, qui sunt in inferno, quandoque converterentur ad christum et salvarentur, et etiam diabolus. Et hoc confirmat per ista verba donec ponam inimicos, etc.. Et intelligit quod hoc quod dicitur inimicos sub pedibus, solum intelligitur de subiectione, quae fit per conversionem peccatorum ad deum, non de subiectione qua sunt subiecti christo etiam illi, qui numquam convertuntur ad christum, inquantum punit eos in inferno. Et ideo dicit oportet illum regnare, donec ponat inimicos sub pedibus, quia tunc omnes damnati et qui sunt in inferno salvabuntur, inquantum scilicet convertentur ad ipsum, et servient ei, et non solum ipsi homines damnati; autem, pro sed, novissime ipsa mors, id est diabolus, destruetur, non quod non sit omnino, sed quod non sit mors, quia etiam ipse diabolus in fine salvabitur.

Sed hoc est haereticum et damnatum in Concilio.

Iterum sciendum est quod apostolus signanter posuit hoc quod dicitur novissime autem, etc., ad removendum duas quaestiones, quae possunt fieri circa praedicta de resurrectione, scilicet utrum christus posset vivificare mortuos. Et hoc solvitur, quia omnes inimicos posuit sub pedibus eius, et etiam ipsam mortem.

Et quare non statim omnes resuscitavit? ad quod respondetur, quod oportet quod primo subiiciat inimicos sub pedibus, et novissime cum destruetur ipsa mors, tunc resurgent omnes ad vitam. Non ergo differt, quia non potest, sed ut servet ordinem, quia quae a deo sunt, ordinata sunt.

Quod autem ipsa mors subiiciatur christo, probat per auctoritatem Ps. VIII, 8: omnia subiecisti sub pedibus eius, id est, sub humanitate eius, scilicet christi. Phil. II, V. 11: omnis lingua, etc.. Is. XLV, 24: mihi curvabitur omne genu, etc..

Ex hac autem auctoritate argumentatur, dicens cum autem dicat, etc..

Et est ratio sua talis: propheta dicit omnia subiecisti, etc., sed dicendo omnia, constat quod nihil exclusit, nisi illum qui subiecit; ergo subiecta sunt christo omnia et ipsa mors.

Dicit ergo: cum autem dicat, Psalmista scilicet, omnia subiecta sunt ei, scilicet christo, inquantum homini, praeter eum, scilicet patrem, qui subiecit ei omnia. Hebr. II, V. 8: in eo qui omnia sibi subiecit, etc..

Matth. Ult.: data est mihi omnis potestas, etc..

Sed contra. Si pater subiecit omnia filio, ergo filius est minor patre.

Responsio. Dicendum est, quod pater subiecit omnia filio, inquantum est homo, ut dictum est, et sic pater est maior filio. Est enim minor patre secundum humanitatem, aequalis vero secundum divinitatem. Vel dicendum, quod etiam ipse filius, inquantum deus, subiecit sibi omnia, quia sic potest omnia quae pater potest, Phil. III, 20: salvatorem expectamus, etc., secundum operationem qua potens est subiicere omnia.

Consequenter cum dicit cum autem subiecta fuerint illi omnia, etc., ostendit finem huius resurrectionis non esse in humanitate christi, sed ulterius perducetur rationalis creatura ad contemplationem divinitatis, et in ea est beatitudo nostra, et finis noster ipse deus est.

Et ideo dicit cum autem subiecta, etc., quasi dicat: nondum deus subiecit omnia christo, sed cum omnia fuerint ei subiecta, scilicet christo, tunc ipse filius secundum humanitatem subiectus erit illi, scilicet patri, Io. XIV, 28: pater maior me est; et subiectus est nunc etiam christus secundum quod homo patri, sed hoc tunc manifestius erit.

Et ratio huius subiectionis est ut sit deus omnia in omnibus, id est ut anima hominis totaliter requiescat in deo, et solus deus sit beatitudo. Modo enim in uno est vita et virtus in alio et gloria in alio, sed tunc deus erit vita et salus et virtus, et gloria et omnia.

Vel aliter ita, ut sit deus omnia in omnibus, quia tunc manifestabitur quod quidquid boni habemus est a deo.