SUPER I AD COR. XI - XVI

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 14

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 15

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 16

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 4

Ostensa resurrectione mortuorum ex resurrectione christi, hic consequenter ostendit resurrectionem mortuorum ex vita sanctorum. Et circa hoc duo facit.

Primo probat propositum; secundo subiungit admonitionem, ibi nolite seduci, etc..

Probat autem propositum, ducendo ad tria inconvenientia.

Primum inconveniens est quod frustraretur devotio hominum ad baptismum; secundum est quod frustraretur labor sanctorum, et hoc ponit ibi ut quid et nos periclitamur, etc.; tertium est quod daretur occasio fruendi voluptatibus. Et hoc ponit, ibi manducemus et bibamus, etc..

Circa primum duo facit.

Primo ponit primum inconveniens; secundo explicat illud, ibi si omnino mortui, etc..

Dicit ergo primo: dixi quod mortui resurgunt, alioquin, scilicet si non est resurrectio mortuorum futura, ut nos praedicamus, quid facient qui, etc.. Hoc potest dupliciter intelligi.

Uno modo, ut per hoc quod dicit mortui, intelligantur opera peccati, quae sunt mortua, quia carent vita gratiae, et ducunt ad mortem. Hebr. IX, 14: sanguis christi emundabit, etc.. Et secundum hoc plana est littera.

Quid, scilicet facient illi, qui baptizantur pro mortuis, id est pro peccatis abluendis, si non sint vitam gratiae habituri? alio modo, quia quidam tunc temporis volebant, quod homines possent primo baptizari, ut sibi ipsis remissionem peccatorum consequerentur; et iterum baptizabantur pro aliquo consanguineo suo defuncto, ut etiam post mortem dimitterentur ei peccata. Et secundum hoc sit littera: quid facient qui baptizantur pro mortuis, scilicet consanguineis, pro quorum salute baptizantur, si non sit resurrectio mortuorum? sed isti in aliquo commendari possunt, scilicet in hoc quod fidem resurrectionis videbantur habere. Sed in aliquo possunt reprehendi, in hoc scilicet quod unum credebant posse pro alio baptizari.

Sed tunc est quaestio: si oratio unius prodest alteri, quare non etiam baptismus? ad hoc est duplex responsio. Una est, quod opera quae faciunt vivi, prosunt mortuis propter unionem charitatis et fidei. Et ideo non prosunt nisi illis qui decedunt cum charitate et fide. Unde infidelibus nec oratio, nec baptismus vivorum prosunt; tamen oratio prodest illis qui sunt in Purgatorio.

Alia responsio, et melior, quia bona opera valent mortuis, non solum ex VI charitatis, sed etiam ex intentione facientis. Sicut si ego dicerem Psalterium pro aliquo qui est in Purgatorio, qui tenebatur dicere, ut satisfaciam pro eo, valet quidem quantum ad satisfactionem solum illi pro quo dico.

Dicendum est ergo secundum hoc, quod baptismus non habet virtutem ex intentione nostra, sed ex intentione christi. Intentio autem christi est ut baptismus illis proficiat, qui in christi fide baptizantur.

Consequenter istud inconveniens explicat, dicens si omnino, etc.. Et ista explicatio videtur magis convenire secundae expositioni supra positae, quasi dicat: ut quid baptizantur pro illis, id est, pro mortuis, si non resurgunt? sed si secundum primam expositionem exponatur, tunc sic potest dici si omnino mortui non resurgunt, ut quid etiam baptizantur pro illis, id est pro peccatis, cum ipsa non dimittantur? ut quid periclitamur, etc.. Hic ponit secundum inconveniens, et circa hoc duo facit.

Primo ponit inconveniens in communi; secundo in speciali, ibi quotidie, etc..

Dicit ergo: non solum frustra baptizantur aliqui pro remissione peccatorum, sed nos etiam frustra affligimur, si resurrectio mortuorum non est. Et hoc est quod dicit ut quid et nos, sancti apostoli, periclitamur, id est pericula patimur, omni hora? II cor.

C. XI, 26: periculis fluminum, periculis, etc..

Constat enim, quod sancti exponunt se tribulationibus, et affligunt seipsos propter spem vitae aeternae, secundum illud Rom. V, 11: non solum autem, sed et gloriamur, etc..

Spes autem non confundit, etc.. Si ergo resurrectio mortuorum non sit, totaliter spes perit. Frustra ergo affligerent se, si mortui non resurgunt.

Nec obstat, si dicatur quod anima separata praemiatur, quia, ut probatum est supra, non posset probari quod anima esset immortalis.

Consequenter cum dicit quotidie, etc., enumerat pericula in speciali, et primo quantum ad personam; secundo quantum ad locum, ibi si, secundum hominem, ad bestias, etc..

Manifestat ergo in speciali pericula quantum ad personam suam; unde dicit quotidie morior, etc., quasi dicat: non quaecumque pericula patimur, sed etiam mortis, quia quotidie morior, id est sum in periculis mortis. Ps. XLIII, 22: propter te mortificamur tota die. Et hoc ostendit apostolus Roman. 8 in persona apostolorum esse dictum, II Cor. IV, V. 10: semper mortificationem, etc..

Propter gloriam vestram, id est ut ego acquiram gloriam, quam expecto ex vestra conversione ad fidem. II Thess. II, 20: vos estis gloria mea et gaudium, quam habeo, id est, spero me habiturum, in christo iesu domino nostro, id est per charitatem christi.

Alia littera habet per gloriam, etc., et tunc ly per gloriam, est verbum iurantis; quasi dicat: per gloriam vestram, quam scilicet expectatis, quae est deus. Ac si diceret: iuro per deum, quem habeo in spe in christo iesu, id est per passionem, etc.. Ex quo apparet, quod etiam apostolus iuravit, et quod in viris perfectis iurare non est peccatum.

Si secundum hominem, etc.. Hic specificat pericula quantum ad locum.

Ubi sciendum est, quod hoc legitur act.

C. XIX, ubi dicitur quod, cum Paulus apud ephesum multos convertisset ad fidem, quidam concitaverunt contra eum populum, intantum quod non esset ausus exire in theatrum, et quod multa pericula sit ibi passus.

Ergo forte facit hic de hoc mentionem, quia e vicino passus hoc fuerat.

Dicit ergo: si secundum hominem, id est secundum rationem ex qua homo est, hoc disputando de resurrectione, concludens quod homo non moritur sicut bestia. Pugnavi ad bestias, id est ad homines bestialiter viventes apud ephesum.

Vel si pugnavi ad bestias ephesi, et hoc dico non ex revelatione divina, sed secundum hominem, id est ex instinctu humano, si tot pericula passus sum, etc..

Deinde cum dicit manducemus, etc., ponit tertium inconveniens, quod est: si resurrectio mortuorum non esset, daretur occasio fruendi voluptatibus. Quasi dicat: si non est alia vita, stulti sumus si affligimus nos, sed manducemus et bibamus, id est utamur deliciis et fruamur voluptatibus. Sap. II, V. 1: non est, qui sit agnitus, etc.: venite, fruamur, etc.. Cras enim, id est, in proximo, moriemur; totaliter enim deficiemus in anima et corpore, si mortui non resurgunt.

Deinde cum dicit nolite seduci, ex praedictis concludit admonitionem, et primo quantum ad infirmos; secundo vero quantum ad perfectos et iustos, ibi vigilate, iusti, etc..

Circa primum duo facit. Primo reddit eos attentos, dicens nolite seduci, quasi dicat: dictum est, quod si resurrectio mortuorum non sit, stultum esset non uti lasciviis et voluptatibus. Ne ergo ad lascivias inducamini, nolite seduci ab his qui negant resurrectionem. Col. II, 18: videte ne quis vos seducat, etc..

Secundo rationem attentionis assignat, dicens corrumpunt, etc., quasi dicat: ideo nolite seduci, quia colloquia mala, illorum scilicet qui negant resurrectionem, corrumpunt bonos mores, II Tim. II, 17: sermo eorum serpit ut cancer.

Hieronymus dicit quod hoc est sumptum ex dictis gentilium, et est versus cuiusdam menandri.

Et ex hoc, ut ipse dicit, argumentum habemus, quod licet nobis quandoque in sacra Scriptura uti auctoritatibus gentilium.

Deinde cum dicit vigilate, etc., ponit admonitionem quantum ad perfectos.

Posset enim dicere, quod a colloquiis illorum debent cavere infirmi qui de facili seducuntur; perfecti autem non sic seduci possunt.

Apostolus autem vult, quod etiam perfecti sint cauti.

Unde circa hoc duo facit. Primo reddit eos attentos, dicens vigilate, iusti, id est vos, qui reputamini iusti, vigilate, id est, solliciti sitis. Matth. XXIV, 42: vigilate, quia nescitis, etc.. Apoc. XVI, 15: beatus qui vigilat, etc..

Secundo rationem assignat, dicens nolite, etc., et hanc duplicem, quarum unam propter seipsos. Nullus enim est adeo perfectus, quin debeat sibi cavere a peccatis. Inertia autem et torpor frequenter inducit ad peccatum, unde ne peccent inducit eos ad vigiliam, et ideo dicit et nolite peccare, id est ne peccetis, Tob. IV, 6: in mente habeto deum, et cave ne aliquando peccato consentias.

Aliam rationem inducit propter alios, quia non solum propter seipsos sint solliciti, sed et propter alios, ne illi seducantur. Et hoc est quod dicit quidam enim habent ignorantiam dei, id est non rectam fidem. Rom. X, V. 3: ignorantes dei iustitiam, etc..

Et hoc loquor vobis ad reverentiam vestram, ut sitis cauti. Vel ad verecundiam vestram, quia verecundum est vobis, qui reputamini sapientes, et instructi in fide, quod sint aliqui inter vos ignorantiam dei habentes, id est non rectam fidem.