Hic apostolus ponit exemplum de diversitate qualitatis corporis resurgentis in diversis speciebus. Et primo comparando caelestia ad terrestria; secundo terrestria ad caelestia, ibi sunt corpora caelestia, etc.; tertio corpora caelestia ad invicem, ibi alia claritas, etc..
Quia posset aliquis dicere: quomodo est possibile quod mortui resumant corpus et carnem, si non sint habituri eamdem corporis qualitatem? ideo ad hoc excludendum introducit diversas qualitates corporis et carnis, ut sic manifestum sit quod non oportet, si non erit eadem qualitas, quod non resumatur idem corpus, vel eadem caro.
Dicit ergo primo quod non omnis caro est eadem caro, secundum formam, sed alia est caro hominum, alia piscium, alia pecorum, alia volucrum, etc.. Et similiter est alia morientis, et alia resurgentis.
Sicut autem exemplum superius inductum de semine et pullulatione deficiebat in hoc quod in seminatione et pullulatione non est idem numero, nec eaedem qualitates, ita haec exempla deficiunt, quia in his exemplis nec est eadem species, nec eadem qualitas.
Sed caro hominis resurgentis est eadem secundum speciem cum carne morientis, sed tamen erit alia secundum qualitatem. Erit enim eiusdem naturae, sed alterius gloriae, ut Gregorius de corpore christi dicit.
Si quis autem haec quae dicta sunt, ad diversum statum resurgentium referre vellet, posset dici quod per homines intelliguntur boni secundum rationem viventes, secundum illud Ez. XXXIV, 31: vos autem greges mei, greges pascuae meae, homines estis. Per pecora vero intelliguntur luxuriosi, secundum illud II Petr. II, 12: hi vero velut irrationabilia pecora, etc.. Per volucres, superbi, per pisces, cupidi, secundum illud Ps. VIII, V. 9: volucres caeli et pisces maris, etc..
Ad idem autem introducit diversitatem caelestium et terrestrium corporum, cum subdit: sunt corpora caelestia, ut sol et luna et huiusmodi, et sunt corpora terrestria, ut ignis, aqua, etc.; sed alia quidem est gloria, id est pulchritudo et decor, caelestium corporum, alia autem terrestrium, Eccli. XLIII, V. 10: species caeli gloria stellarum.
Et possunt per caelestia corpora intelligi contemplativi. Phil. III, 20: nostra conversatio in caelis est. Per terrestria activi, qui circa terrena occupantur; unde marthae dictum est, Lc. X, 41: turbaris erga plurima.
Et ad idem ulterius introducit diversam qualitatem caelestium corporum, cum dicit alia claritas solis, etc.. Similiter inter stellas est differentia, stella enim differt, etc..
Et potest intelligi per solem christus, Mal. Ult.: orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitiae, etc.. Per lunam beata virgo, de qua Cant. VI, 9: pulchra ut luna. Per stellas ad invicem ordinatas, caeteri sancti. Iudic. V, 20: stellae manentes in ordine suo, etc..
Consequenter cum dicit sic erit resurrectio mortuorum, adaptat praedicta exempla ad resurrectionem mortuorum.
Nec intelligendum est, quantum ad litteralem expositionem, quod apostolus hoc dicat ad designandum in resurgentibus generis diversitatem, propter id quod praemiserat stella differt, etc.. Sed hoc refert ad omnia praecedentia, ut ostendatur ex omnibus praemissis, quod sicut in rebus inveniuntur diversae qualitates corporum, ita erit diversa qualitas resurgentium a qualitate morientium. Unde sequitur seminatur corpus, etc.. Ubi apostolus maxime ostendit aliam esse qualitatem corporis morientis, et corporis resurgentis.
Et agit hic de corpore resurgente glorioso, cuius propriae qualitates dotes corporis gloriosi dicuntur. Quae quidem sunt quatuor, quas hic apostolus tangit.
Primo enim tangit dotem impassibilitatis, cum dicit seminatur in corruptione, etc.. Et quamvis seminatio accipi posset pro prima corporis origine, secundum quod generatur ex semine, tamen convenientius est, secundum intellectum apostoli, ut seminatio referatur ad mortem et sepulturam, ut respondeat ei quod supra dictum est: quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur.
Dicitur autem mors et resolutio, seminatio, non quod in corpore mortuo, vel in cineribus ex eo resolutis sit aliqua virtus ad resurrectionem, sicut est virtus activa in semine ad generationem; sed quia a deo talis ordinatio est deputata, ut ex eo iterato reformetur corpus humanum. Sic igitur corpus humanum, quando seminatur, id est, quando moritur, est in corruptione, id est secundum suam proprietatem est corruptioni subiectum, secundum illud Rom. VIII, 10: corpus quidem mortuum est propter peccatum.
Sed resurget in incorruptione. Dicitur autem hic incorruptio, non solum ad excludendum separationem animae a corpore, quia hanc incorruptionem et corpora damnatorum habebunt, sed ad excludendum tam mortem quam quamlibet noxiam passionem, sive ab interiori, sive ab exteriori. Et quantum ad hoc intelligitur impassibilitas corporis gloriosi, secundum illud Apoc. VII, 16: non esurient, neque sitient amplius, etc..
Secundo tangit dotem claritatis, cum dicit seminatur in ignobilitate, id est corpus quod ante mortem, et in morte est deformitatibus et miseriis multis subiectum, secundum illud iob XIV, 1: homo natus de muliere, etc.. Sed resurget in gloria, quae claritatem significat, ut Augustinus dicit super ioannem. Erunt enim corpora sanctorum clara et fulgentia, secundum illud Matth. XIII, V. 43: fulgebunt iusti, sicut sol, etc..
Tertio tangit dotem agilitatis, cum dicit seminatur in infirmitate, id est, corpus animale, quod ante mortem est infirmum et tardum, et ab anima non facile mobile, secundum illud Sap. IX, 15: corpus quod corrumpitur aggravat animam. Sed surget in virtute, quia scilicet fiet ut ex tanta virtute ab anima moveri possit, ut in nullo difficultatem ad motum exhibeat, quod ad dotem agilitatis pertinet. Tanta enim erit ibi facilitas, quanta felicitas, ut Augustinus dicit.
Unde dicitur Sap. III, 7 de iustis: fulgebunt iusti, et tamquam scintillae in arundineto discurrent.
Et Is. XL, 31: qui sperant in domino habebunt fortitudinem, assument pennas, etc..
Quarto tangit dotem subtilitatis, cum dicit seminatur corpus animale, etc..
Quam quidam ad hoc referre volunt quod corpori glorioso secundum hanc dotem competat ut possit simul esse cum corpore non glorioso in eodem loco.
Quod quidem sustineri posset, si corpori secundum statum praesentem competeret, quod non posset simul cum alio corpore esse in eodem loco secundum aliquid quod a corpore removeri posset.
Nunc autem si diligenter consideretur, quod secundum hoc nihil aliud corpori competit nisi secundum quod habet dimensiones corporales.
Unde videmus corpora quantumcumque subtilia, non compati secum alia corpora, ut patet in aere et in igne; et, ulterius, si essent corpora separata omnino absque materia, sicut quidam posuerunt, non possent simul cum corporibus naturalibus esse in eisdem locis, ut philosophus dicit. Remanentibus igitur dimensionibus in quocumque corpore, est contra suam naturam quod sit cum alio corpore in eodem loco. Unde si hoc aliquando contingit, erit ex miraculo. Propter quod Gregorius et Augustinus miraculo adscribunt quod corpus christi ad discipulos ianuis clausis intravit. Nulla enim virtus terminata potest facere miraculum, hoc enim solius dei est. Relinquitur ergo quod esse simul cum alio corpore in eodem loco, non possit esse ex dote seu ex qualitate corporis gloriosi.
Non tamen negandum est quin corpus gloriosum possit esse simul cum alio corpore in eodem loco, quia corpus christi post resurrectionem intravit ad discipulos ianuis clausis, cui corpus nostrum in resurrectione conformandum speramus; sed sicut corpus christi hoc habuit non ex proprietate corporis, sed ex virtute divinitatis unitae, ita corpus cuiuslibet alterius sancti hoc habebit non ex dote, sed ex virtute divinitatis existentis in eo. Per quem modum corpus Petri habuit quod ad umbram eius sanarentur infirmi, non per aliquam proprietatem ipsius.
Est ergo dicendum quod ad dotem subtilitatis pertinet quod hic apostolus tangit dicens seminatur corpus animale, surget spirituale. Quod quidam male intelligentes, dixerunt quod corpus in resurrectione vertetur in spiritum, et erit simile aeri aut vento, qui spiritus dicitur. Quod maxime excluditur per illud quod ad apostolos dicitur Lc. Ult.: palpate et videte, quia spiritus, etc.. Unde et hic apostolus non dicit quod resurgat spiritus, sed spirituale corpus.
Ergo in resurrectione spirituale erit, non spiritus, sicut nunc est animale, non anima.
Ad horum autem differentiam cognoscendam considerandum est, quod unum et idem in nobis est quod dicitur et anima et spiritus; sed anima dicitur secundum quod perficit corpus, spiritus autem proprie secundum mentem, secundum quam spiritualibus substantiis assimilamur, secundum illud eph.
C. IV, 23: renovamini spiritu mentis vestrae.
Item considerandum est, quod triplex est differentia potentiarum in anima; quaedam enim potentiae sunt quarum operationes ad bonum corporis ordinantur, sicut generativa, nutritiva, et augmentativa. Quaedam vero sunt, quae quidem corporeis organis utuntur, ut omnes potentiae sensitivae partis; sed earum actus ad corpus non ordinantur directe, sed magis ad perfectionem animae. Quaedam vero sunt potentiae quae neque utuntur corporeis organis, neque directe ad bonum corporis ordinantur, sed magis ad bonum animae, sicut quae pertinent ad intellectivam partem.
Primae ergo potentiae pertinent ad animam, inquantum animat corpus; secundae vero maxime pertinent ad animam, inquantum est spiritus; tertiae vero medio modo se habent inter utrasque: quia tamen iudicium de potentia aliqua magis debet sumi ex obiecto et fine, quam ex instrumento, ideo secundae potentiae magis se tenent cum tertiis, quam cum primis.
Item considerandum est quod cum unaquaeque res sit propter suam operationem, corpus ad hoc perficitur ab anima, ut sit subiectum operationibus animae. Nunc autem in statu isto corpus nostrum est subiectum operationibus, quae pertinent ad animam, inquantum est anima, prout generatur et generat, nutritur, crescit et decrescit.
Quantum autem ad spirituales animae operationes, corpus, licet aliquo modo subserviat, tamen multum impedimentum affert, quia corpus quod corrumpitur aggravat animam, ut dicitur Sap. IX, 5. Sed in statu resurrectionis cessabunt operationes animales a corpore, quia non erit generatio, nec augmentum aut nutrimentum, sed corpus absque aliquo impedimento et fatigatione incessanter serviet animae ad spirituales operationes eius, secundum illud Ps. Lxxxiii, 5: beati qui habitant in domo tua, domine, etc.. Sicut ergo nunc est corpus nostrum animale, tunc vero erit spirituale.
Causam autem harum proprietatum quidam attribuunt luci, quam dicunt esse de natura quintae essentiae, et venire in compositionem humani corporis, quod quia frivolum est et fabulosum, sequentes Augustinum, dicimus quod procedunt ex virtute animae glorificatae. Dicit enim Augustinus in epistola ad dioscorum: tam potenti natura deus fecit animam, ut eius plenissima beatitudo, quae in fine temporum promittitur sanctis, redundet etiam in inferiorem naturam, quae est corpus; non beatitudo, quae fruentis est propria, sed plenitudo sanitatis, id est, incorruptionis vigor.
Videmus autem ex anima quatuor corpori provenire, et tanto perfectius, quanto anima fuerit virtuosior. Primo quidem dat esse; unde quando erit in summo perfectionis, dabit esse spirituale. Secundo conservat a corruptione; unde videmus homines quanto sunt fortioris naturae, minus a calore et frigore pati. Cum ergo anima fuerit perfectissima, conservabit corpus omnino impassibile. Tertio dat pulchritudinem et claritatem; infirmi enim et mortui propter debilitatem operationis animae in corpus, efficiuntur discolorati, et quando erit in summa perfectione, faciet corpus clarum et fulgidum. Quarto dat motum, et tanto facilius, quanto virtus animae fuerit fortior supra corpus. Et ideo quando erit in ultimo suae perfectionis, dabit corpori agilitatem.