IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Refutat opinionem ponentem plura principia materialia: relatam supra num. 41. eodem communi fundamento, quo praecedentem, et ultra tribus specialibus rationibus.
Idem igitur, et si quis haec plura ponit, velut Empedocles, quatuor dicit esse corpora, vel secundum naturam. Etenim huic hac quidem eadem, alia vero propria accidere necessarium est.
Disputat contra ponentes plura principia materialia, et primo contra Empedoclem, qui posuit hujusmodi principia finita, scilicet quatuor elementa ; secundo contra Anaxagoram, qui praeter intellectum posuit principia materialia infinita. Secunda ibi : Anaxagoras vero. Prima in duas. Primo proponit opinionem Empedoclis esse reprobandam. Secundo arguit specialiter contra eam. Secunda ibi : Ex ad invicem enim. Dicit ergo quod idem quoque sequitur, et si quis ea, scilicet principia materialia, plura ponit, id est, quod idem inconveniens sequitur contra ponentes plura, quod sequitur contra praedictas, velut Empedocles, qui quatuor dicit esse corpora, idest, esse principia: tum scilicet quia ipse non assignavit, sicut nec praedicti, principium entium incorporeum; tum quia causam formalem etiam praetermisit; tum quia propter rationes proxime supradictas debuit, vel tantum ignem, vel tantum terram principium assignare: accidunt enim etiam contra eum alia inconvenientia propria, ut dicemus, ideo dicit: etenim ut huic hac quidem eadem, alia vero propria accidere est necesse. Deinde cum dicit :
Ex ad invicem enim generata cernimus, quod non semper igne, et terra eodem corpore pernamenle. Dictum autem est de eis in Physicis.
Arguit contra eum per tres rationes. Secunda ibi : De moventium causa. Tertia ibi: Ex toto. In prima parte intendit talem rationem : Principia oportet manere, ut ostensum est 1. Physicor. text. c. 42. et inde, quia principia non debent esse ex aliis, nec ex alterutris; sed illa quatuor corpora non manent, et sunt ex alterutris, ut puta, quia videmus ea ex se invicem generari; ergo ipsa non sunt rerum principia. Dicit ergo, quod ex se ad invicem generata cernimus, scilicet, quatuor elementa, quod non semper igne, et terra eodem modo manente. Similiter autem est de aliis duobus, scilicet de aere etaqua. Subdit autem quod dictum est in Physicis de eis, quod scilicet oportet principia manere incorrupta. Deinde cum dicit:
Et de moventium causa, utrum unum, aut plura ponendum, nec recte, nec rationabiliter putandum esse dictum omnino.
Ponit secundam rationem contra hoc, quod dixit principia effectiva esse duo et contraria, scilicet amorem et odium, et intendit talem rationem : Principium entium efficiens non est nisi unum, ut probatur 8. physicorum, text. com. 48. et inde, et 12. hujus, text. com. 43. et inde et ante, quia licet principia proxima diversorum sunt diversa, tamen principium omnium est unum tantum; sed scientia ista, et Empedocles intendit de primis rerum principiis: ergo irrationabile est ponere plura principia effectiva. Dicit ergo, quod de moventium causa, id est, causa movente, utrum unum, aut plura, sint ponenda, nec recte, nec rationabiliter putandum est omnino dictum esse, ab Empedocle. Deinde cum dicit :
Et ex toto alterationem auferri aut necesse sic dicentibus: non enim ex calido frigidum, nec ex frigido, calidum erit. Quid enim ex hoc patietur haec contraria, et quae est una natura, quae sit ignis et aqua? quod ille non ait.
Ponit tertiam rationem, et arguit sic : Illa positio quae totaliter aufert a rebus motum alterationis, est irrationabilis: sed ponere principia materialia esse quatuor, aufert totam alterationem a rebus: ergo talis positio est irrationabilis. Minorem probat, quia alteratio necessario praesupponit subjectum commune utrique terminorum, quia unum contrarium non fit aliud, nisi quatenus commune est subjectum, et subest utrique successive. Empedocles autem ponebat subjecta diversa, puta subjectum calidi ignem, et frigidi aquam: ergo ex frigido non potest fieri calidum per alterationem. Dicit ergo, quod ex tali positione, scilicet Empedo clis, necesse est ex toto auferri alterationem sic dicentibus, non enim ex frigido calidum, nec ex calido frigidum erit, supple secundum ejus viam; unde subdit, quid enim ex hoc patietur contraria? scilicet ut substantiam, et quae est natura una? quae sit scilicet communis igni et aquae, supple non est dare secundum opinionem ejus, ideo dicit quod iste hoc non ait. Deinde cum dicit: