Hic apostolus postquam respondit quaestioni de qualitate resurgentium, respondet consequenter quaestioni qua quaerebatur de modo et ordine resurgendi.
Et circa hoc duo facit.
Primo ostendit modum et ordinem resurrectionis; secundo confirmat per auctoritatem, ibi cum autem mortale hoc, etc..
Circa primum duo facit.
Primo enim proponit intentum; secundo ostendit quo ordine fiat, ibi in momento, in ictu oculi, etc..
Primo igitur reddit eos attentos, ostendens id quod proponit esse arduum et occultum, dicens ecce mysterium, id est occultum quoddam, dico vobis, id est aperio vobis, fratres, quod debet vobis aperiri et omnibus credentibus. Lc. VIII, 10: vobis datum est nosse, etc.. Supra, II, 6: sapientiam loquimur inter perfectos, et, post: sed loquimur dei sapientiam quae abscondita est, etc..
Quid autem sit istud mysterium, subdit omnes quidem, etc..
Circa primum sciendum est, quod sicut Hieronymus dicit, in quadam epistola ad minervium et Alexandrum monachos, hoc quod hic dicitur omnes quidem resurgemus, etc., in nullo libro Graecorum habetur; sed in quibusdam habetur omnes quidem dormiemus, id est omnes moriemur. Et dicitur mors somnus, propter spem resurrectionis. Unde idem est ac si diceret omnes quidem resurgemus, quia nullus resurget nisi moriatur.
Sed non omnes immutabimur. Hoc non mutatur in libris Graecis. Et hoc est verum, quia ista mutatio, de qua hic loquitur, non erit nisi secundum corpora beatorum, quia immutabuntur ad illa quatuor quae supra posita sunt, quae dicuntur dotes corporum gloriosorum.
Et hanc desiderabat Iob. XIV, 14: cunctis diebus quibus nunc milito, expecto, donec veniat immutatio mea.
In quibusdam vero libris invenitur: non omnes quidem dormiemus, id est, moriemur, sed omnes immutabimur. Et hoc intelligitur dupliciter.
Primo ad litteram, quia quorumdam opinio fuit quod non omnes homines morientur, sed quod aliqui in adventu christi ad iudicium venient vivi, et isti non morientur sed isti mutabuntur in statum incorruptionis, et, propter hoc dicunt non omnes quidem dormiemus, id est moriemur, sed omnes immutabimur, tam boni quam mali et tam vivi quam mortui. Unde secundum hos immutatio non intelligitur de statu animalitatis ad statum spiritualitatis, quia, secundum hanc, soli boni immutabuntur, sed de statu corruptionis ad statum incorruptionis.
Alio modo exponitur mystice ab Origene, et dicit quod hoc non dicitur de somno mortis, quia omnes morientur, Ps. Lxxxviii, 49: quis est homo qui vivet, etc., sed de somno peccati, de quo in Ps. XII, 4: illumina oculos meos ne unquam obdormiam, ut sic dicatur: non omnes moriemur, id est non omnes peccabimus mortaliter, sed omnes immutabimur, sicut supra de statu corruptionis ad incorruptionem.
Et licet haec littera, scilicet non omnes moriemur, etc., non sit contra fidem, tamen ecclesia magis acceptat primam, scilicet quod omnes moriemur sive resurgemus, etc.; quia omnes morientur etiam si sint tunc aliqui vivi.
Ordinem autem et modum resurrectionis manifestat consequenter cum dicit in momento, in ictu oculi, etc.. Et hoc quantum ad tria.
Primo enim manifestat ordinem quantum ad tempus; secundo quantum ad causam resurrectionis, ibi in novissima tuba; tertio quantum ad progressum effectus a causa, ibi canet enim tuba, etc..
Dicit ergo quod omnes resurgemus, sed quomodo? in momento.
Per quod excludit errorem dicentium resurrectionem non esse futuram omnium simul, sed dicunt quod martyres resurgent ante alios per mille annos, et tunc christus descendet cum illis, et possidebit regnum corporale ierusalem mille annis cum eis. Et haec fuit opinio Lactantii. Sed hoc patet esse falsum, quia omnes in momento resurgemus et in ictu oculi.
Excluditur etiam per hoc alius error eiusdem qui dicebat quod iudicium duraturum erat per spatium mille annorum. Sed hoc est falsum, quia non erit ibi aliquod perceptibile tempus, sed in momento, etc..
Sciendum est autem quod momentum potest accipi vel pro ipso instanti temporis, quod dicitur nunc, vel pro aliquo tempore imperceptibili; tamen utroque modo potest accipi hoc, referendo illud ad diversa.
Quia si nos referamus hoc ad collectionem pulverum (quae fiet ministerio Angelorum), tunc momentum accipitur pro tempore imperceptibili.
Cum enim in collectione illorum pulverum sit mutatio de loco ad locum, oportet quod sit ibi tempus aliquod. Si autem referamus ad reunitionem corporum et pro unione animae, quae omnia fient a deo, tunc momentum accipitur pro instanti temporis, quia deus in instanti unit animam corpori et vivificat corpus.
Potest etiam hoc quod dicit in ictu oculi, ad utrumque referri, quasi si in ictu oculi intelligitur tantum apertio palpebrarum (quae fit in tempore perceptibili), tunc refertur ad collectionem pulverum. Si vero in ictu oculi intelligitur ipse subitus contuitus oculi, et qui fit in instanti, tunc refertur ad unionem animae ad corpus.
Consequenter cum dicit in novissima tuba, ostendit ordinem resurrectionis, quantum ad causam immediatam.
Et ista tuba est vox illa christi, de qua Matth. XXVI, 6 dicitur: media nocte clamor factus est; Io. V, 25: audient vocem filii dei, et qui audierint, etc..
Vel ipsa praesentia christi manifesta mundo, secundum quod dicit Gregorius: tuba nihil aliud esse designat, quam praesentiam christi mundo manifestatam, quae dicitur tuba propter manifestationem, quia omnibus erit manifesta. Et hoc modo accipitur tuba Matth. VI, 2: cum facis eleemosynam, noli tuba canere ante te.
Item dicitur tuba propter officium tubae, quod erat ad quatuor, ut dicitur Num. X, V. 1-10, scilicet ad vocandum consilium, et hoc erit in resurrectione, quia tunc convocabit ad consilium, id est ad iudicium. Is. III, V. 14: dominus ad iudicium veniet, etc..
Ad solemnizandum festum. Ps. Lxxx, 4: buccinate in Neomenia tuba. Sic et in resurrectione.
Is. XXXIII, 20: respice sion civitatem solemnitatis nostrae. Ad pugnam, et hoc in resurrectione. Sap. V, 21: pugnabit pro illo, etc.. Is. XXX, 32: in cytharis et tympanis, etc.. Ad movendum castra, sic et in resurrectione: quidam eundo ad Paradisum, quidam eundo ad infernum. Matth. XXV, 46: ibunt qui bona fecerunt in vitam aeternam, qui vero mala in ignem aeternum.
Consequenter cum dicit canet enim tuba, etc., ponit progressum effectus a causa praedicta.
Et circa hoc duo facit.
Primo enim ponit progressum effectus; secundo necessitatem huius assignat, ibi oportet enim mortale, etc..
Progressus effectus est quia statim ad sonitum tubae sequetur effectus, quia mortui, etc., Ps. Lxvii, 34: dabit voci suae vocem virtutis, etc..
Ponit autem duplicem effectum. Unus est communis, quia mortui resurgent incorrupti, id est integri, sine aliqua diminutione membrorum.
Quod quidem est commune omnibus, quia in resurrectione est commune omne quod pertinet ad reparationem naturae, quia omnes habent communionem cum christo in natura. Et licet Augustinus relinquat sub dubio, utrum deformitates remaneant in damnatis, ego tamen credo quod quidquid pertinet ad reparationem naturae, totum confertur eis: sed quod pertinet ad gratiam, solum electis confertur. Et ideo omnes resurgent incorrupti, id est, integri, etiam damnati.
Hieronymus autem exponit incorrupti, id est in statu incorruptionis, ut scilicet ulterius post resurrectionem non corrumpantur, quia isti ad beatitudinem aeternam ibunt, mali vero ad poenam aeternam. Dan. XII, 2: multi de terrae pulvere evigilabunt.
Alius effectus est proprius, id est apostolorum tantum, quia nos immutabimur, scilicet apostoli, et non solum erimus incorrupti, sed etiam immutabimur, scilicet de statu miseriae ad statum gloriae, quia seminatur animale surget autem spirituale.
Et secundum hunc modum exponendi apparet, quod melior est littera illa quae dicit omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur, quam illa quae habet omnes immutabimur, quia licet omnes resurgant, tamen soli sancti et electi immutabuntur.
Posset tamen etiam secundum illos qui habent non omnes quidem morimur, sed omnes immutabimur, legi sic: mortui resurgent incorrupti, id est ad statum incorruptionis, et nos qui vivimus, licet non resurgamus, quia non morimur, tamen immutabimur de statu corruptionis ad incorruptionem. Et videtur consonare iis quae dicit I Thess. IV, 16: nos qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis, etc.; ut sicut et ibi, et hic connumeret se vivis.