SUPER I AD COR. XI - XVI

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 14

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Capitulus 15

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Capitulus 16

 Lectio 1

 Lectio 2

Lectio 1

Supra per totam seriem epistolae proposuit apostolus Corinthiis quamdam doctrinam generalem, in hoc ultimo capite proponit eis quaedam specialia et familiaria.

Et circa hoc duo facit.

Primo monet eos quid ipsi debeant aliis facere; secundo ostendit quid alii faciant ipsis, ibi salutat vos ecclesia, etc..

Circa primum duo facit.

Primo instruit eos de his quae debent facere ad absentes; secundo vero de his quae debent facere ad praesentes, ibi vigilate et state in fide, etc..

Circa primum tria facit.

Primo instruit eos de his quae pertinent ad absentes pauperes sanctos, qui sunt in ierusalem; secundo de his quae pertinent ad apostolum, ibi veniam ad vos, etc.; tertio de his quae pertinent ad discipulos, ibi si autem venerit, etc..

Circa ea quae debent fieri sanctis, qui erant in ierusalem, de tribus instruit eos apostolus.

Primo qualiter eleemosyna sanctis facienda sit colligenda; secundo qualiter sit conservanda, ibi unusquisque autem vestrum, etc.; tertio qualiter sit in ierusalem transmittenda, ibi cum autem praesens fuero, etc..

Circa primum sciendum est, quod, sicut legitur Act. IV, 34 s., mos erat in primitiva ecclesia, ut conversi ad fidem venderent possessiones et omnia quae habebant, et pretium ponerent ad pedes apostolorum, et de eis unicuique (prout erat opus) provideretur, ut sic nullus haberet proprium, sed essent illis omnia communia. Et, sicut dicitur in collationibus patrum, omnis religio ab illa sancta societate sumpsit exordium.

Contigit autem ut fame pervalida exorta, pauperes sancti, qui erant in ierusalem, inopia maxima laborarent. Unde factum est, ut apostoli ordinarent ad ipsorum subventionem, quod per alias ecclesias christi collectae fierent, et haec commissio facta est Paulo et barnabae, Gal. II, 9: dederunt mihi et barnabae, etc.. Et quia apostolus super hoc sollicitus erat, monebat illos, quos converterat, ut eis subvenirent, quia, sicut ipse ad Romanos dicit, iustum est, ut a quibus spiritualia receperant, temporalia ministrent.

Et hoc est quod dicit de collectis autem quae fiunt per ecclesias in sanctos, id est in usum sanctorum, et non quorumlibet. Eccle. XII, V. 5: da iusto, et ne recipias peccatorem.

Non quod peccatoribus non sit aliquid dandum, sed quia magis debet quis dare eleemosynam iusto indigenti quam peccatori.

Sicut ordinavi in ecclesia Galatiae, ita et vos facite, id est colligite, per unam, scilicet diem, sabbati, id est, septimanae. Et hoc ideo ordinatum est, ut paulatim qualibet hebdomada aliquid parvum solverent, ne si simul totum solvissent, gravarentur. Et licet eis paululum videretur, et quasi insensibile, paulatim dare, tamen, completo anno, eleemosynae in simul collectae, magnae erant.

Vel per unam sabbati intelligitur prima dies post sabbatum, scilicet dies dominicus.

Et hoc ideo illo die fieri voluit apostolus, quia iam inoleverat consuetudo, ut populus in dominicis diebus ad ecclesiam conveniret.

Lev. XXIII, 35: dies primus celeberrimus erit atque sanctissimus, etc.. Et post: est enim coetus atque collectae, etc.. De huiusmodi eleemosyna dicitur Dan. IV, 24: peccata tua eleemosynis redime; et Eccli. XXIX, V. 15: eleemosyna viri quasi sacculus, etc..

Quia vero non solum debet apponi modus in colligendo, sed etiam in conservando, ideo consequenter instruit qualiter collectae conserventur, cum dicit unusquisque autem vestrum, etc.. In quo ostenditur maxima industria apostoli, ne aliqui crederent quod apostolus faceret collectas istas magis causa quaestus proprii, quam propter necessitatem sanctorum. Ideo suspicionem hanc vitans, et quantum ad se et quantum ad suos ministros, noluit dictam pecuniam a se, seu a suis ministris custodiri, sed ordinavit quod quilibet illud quod sibi placebat elargiri, reportaret domi et conservaret seorsum, faciens sic per totum annum. Et huius ratio erat, quia apostolus nolebat, quod quando veniret Corinthum, vacarent collectis, sed doctrinae et rebus spiritualibus. Et ideo dicit ut non cum venero, etc.. Act. VI, 2: non est aequum nos relinquere, etc..

Notandum est ergo quod quilibet debet cavere sibi, ne videatur aliquid spirituale facere propter quaestum, et inde est quod dominus, Matth. X, 9 voluit praedicatores nihil habere. Romanis etiam mos erat, ut nullus assumeretur ad senatus officium, nisi prius probatus fuisset in officio quaestoris, quia virtutis est magnae res temporales custodire.

Qualiter autem debeant mitti in ierusalem, subdit, dicens cum autem praesens fuero, etc., quasi dicat: nec in hoc volo aliquos specialiter onerare, cum praesens fuero, scilicet ad portandum pecuniam, sed mittam illos quos probaveritis, id est approbaveritis mittendos, mittam, inquam, per epistolas, id est cum epistolis Missis a vobis et a nobis, laudatoriis et commendatoriis, scilicet in quibus contineatur quantitas pecuniae, commendatum studium nostrum et charitas.

Mittam, inquam, perferre gratiam vestram, id est quod gratis dabitis sanctis pauperibus, in ierusalem. II Cor. VIII, 1: notam facimus vobis gratiam dei, etc.. In ierusalem, id est sanctis qui sunt in ierusalem.

Et non solum mittam illos quos probaveritis, sed si dignum fuerit, etc., id est si magna quantitas fuerit, mecum ibunt, in quo inducit eos ad bene et liberaliter solvendum.

Rom. XV, 25: nunc igitur proficiscar ierusalem ministrare sanctis, etc..

Consequenter apostolus instruit eos de his quae pertinent ad seipsum. Et circa hoc tria facit. Primo promittit eis suam praesentiam, dicens veniam ad vos, cum Macedoniam pertransiero, etc.; secundo dicit se facturum apud eos diutinam moram; tertio excusat suae praesentiae dilationem.

Circa primum sciendum est, quod, sicut dicitur Act. XVI, 9, vir Macedo apparuit apostolo cum esset in troade, deprecans eum, et dicens ei: transiens in Macedoniam libera nos. Ut ergo apostolus iussa impleret, disposuit se Macedoniam iturum.

Et quia Macedonia erat media inter Asiam et achaiam, in qua est Corinthus, ideo dicit cum pertransiero in Macedoniam, veniam ad vos, imo veniam ad vos inde, scilicet quia tunc ero vobis propior.

Secundo promittit se facturum apud eos diutinam moram, dicens apud vos forsitan manebo, id est moram contraham, vel etiam hyemabo, id est per totam hyemem permanebo vobiscum, quia multa corrigenda sunt in vobis.

Vel, causam quare ad eos vadit, subdit, cum dicit ut vos me deducatis quocumque iero. Et dicit quocumque, quia nesciebat determinare quo iret, nisi secundum quod spiritus sanctus inspirabat sibi. Deducatis, inquam, non defendatis me, sed ut doceatis vias.

Tertio cum dicit nolo enim vos, etc., excusat dilationem suae praesentiae dupliciter.

Uno modo, quia Corinthii possent dicere: non est necesse quod tantum differas venire et quod primo vadas in Macedoniam, quia tu potes venire in achaiam et permanere, ita quod non transeas per Macedoniam. Et ad hoc dicit: licet sic possem venire ad vos, tamen non diu possem manere vobiscum, quia statim oportet me ire in Macedoniam, vel redire in Asiam. Unde quia nolo vos modo in transitu videre, ideo modo non venio primo ad vos: nam ego spero aliquam moram contrahere vobiscum, si dominus permiserit.

Dicit si dominus permiserit, quia forte vel antequam esset ibi, vel postquam iam esset ibi, dominus inspiraret ei quod iret ad alium locum, ubi faceret maius bonum.

Alio modo excusat se, et hoc videtur magis litterale, quia oportebat eum diu manere apud ephesum, quae est in Asia.

Et ideo dicit permanebo autem ephesi usque ad Pentecosten, etc.. Forte haec epistola Missa fuit in hyeme, seu in vere, et tunc post Pentecosten debebat ire in Macedoniam et morari ibi usque ad hyemem, et tunc ire Corinthum et hyemare.

Rationem autem quare volebat morari ephesi usque ad Pentecosten, subdit, cum dicit Ostium autem, etc., id est, magnum fructum facio in epheso. Et dicit Ostium esse apertum magnum, id est multa corda hominum ad credendum parata, et evidens, quia sine contradictione. Col. IV, 3: orantes simul et pro nobis, ut deus aperiat nobis Ostium, etc..

Sed quia sunt multi adversarii, qui conantur impedire vel subintrare, si ergo absentarem me, tantus fructus posset de facili impediri, ideo nolo recedere quousque sitis bene firmati. Apoc. III, 8: ecce dedi coram te Ostium apertum.