IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Refutat quatuor rationibus Platonem ponentem, ideas esse principia cognoscendi. Nota juxta tertiam rationem ejus, materiam esse de rei quidditate. De quo dist. 3. d. 22. et 7. hujus q. 16.
Quomodo autem aliquis discet omnium elementa? Palam est, quia non est possibile praeexistere cognoscentem prius. Sicut enim Geometrizare discentem, alia quidem oportet praescire, quorum est scientia, et de quibus debet discere, non praenoscit, ita et in aliis. Quare si qua est omnium scientia, ut quidam aiunt, nihil utique praeexisteret hoc cognoscens.
Quamvis sit omnis disciplina per praecognita, aut omnia, aut quaedam, aut per demonstrationem, aut per definitiones. Oportet enim ex quibus est definitio, praescire et esse nota, similiter autem et quae per inductionem.
Ubi disputat contra Platonem quantum ad ea, quae sensit de principiis cognoscendi. Ad evidentiam cujus notandum, quod Plato causas et principia cognoscendi in nobis posuit ideas, ita quod secundum eum eadem sunt principia essendi et cognoscendi. Contra quod arguit Philosophus per quatuor rationes. Secunda ponitur ibi : At vero quod si existit. Tertia ibi : Amplius quomodo aliquis. Quarta ibi : Amplius autem. In prima parte intendit hujusmodi rationem : Ideae sunt causae cognoscendi, ergo nihil contingit nos addiscere; consequens est falsum ; ergo et antecedens. Consequentiam ipse probat ex hoc, quia nullus addiscit ea quae praecognoscit. Dicit ergo, quomodo autem aliquis addiscit elementa, id est, principia omnium, si supple ex ideis in nobis scientia causatur? quasi dicat quod non ; quod probat scilicet quod nihil contingit addiscere : palam autem quia non est possibile, scilicet addiscere, praeexistere prim cognoscentem, quasi scilicet nullus id praecognoscit, quod addiscere debet, sicut manifestat per exemplu m : namsicut discentem Geometriam, licet praecognoscat aliqua quae sunt necessaria ad demonstrandum, puta principia, non tamen praecognoscit quod addiscere debet. similiter est in aliis scientiis: quare si
qua est omnium scientia, ut quidam aiunt, non praeexistit hoc utique praecognoscens, quamvis sit omnis disciplina per praecognita, aut omnia, aut quaedam, id est, si ideae sint rationes omnium scibilium, ut aiunt Platonici: ergo non possumus aliquid addiscere, nisi dicatur aliquis addiscere res quas praecognovit; verumtamen si ponatur aliquis addiscere, oportet quod praecognoscat illa quae addiscit, aut omnia, id est, universalia, quorum quaedam praecognoscuntur notitia habita per demonstrationem vel definitionem; aut quaedam, id est, particularia praecognoscuntur notitia habita per inductionem. Ideo subdit: aut per demonstrationem, aut per definitionem, oportet enim ex quibus est definitio praescire et esse nola aliqua, id est universalis, similiter autem et quae per inductionem, ut sunt quaedam particularia.
Notandum, quod virtus dictae consequentiae, et etiam consequentis tenet ex hoc, nam Plato dicebat, illas ideas esse essentias et substantias rerum: si igitur erant causae sciendi, nihil addiscere poteramus, sed omnia essent nobis naturaliter nota, et per consequens nihil possemus oblivisci. cum semper ideae inessent, vel adessent nobis. Deinde cum dicit :
At vero si existit connaturalis, mirum quomodo latemus habentes potissimam scientiarum.
Ponit secundam rationem, quae sic formari potest: Si ideae sunt causae cognoscendi; ergo nihil contingit nos oblivisci; consequens est falsum: ergo et antecedens. Consequentia probatur sicut et praecedens. Dicit ergo, Quod si existit conaturalis, scilicet nobis scientia, id est, si ideae sunt causae scientiae, mirum est quomodo obliuiscimur potissimae disciplinarum, id est, potissimae disciplinae, id est, scientiae, si illa est nobis connaturalis, nec ejus possemus oblivisci, sicut patet de notitia principiorum, quae nullus ignorat: si ergo scientia in nobis causetur ab ideis, non possemus earum oblivisci, quod est contra Platonem , qui dicit animam oblivisci scientiae, quam habet naturaliter de omnibus propter unionem ad corpus, et quod postea per doctrinam addiscit, quod prius novit, ut sic addiscere non sit aliud nisi reminisci. Deinde cum dicit :
Amplius autem quomodo aliquis cognoscit ex quibus est? et quomodo erit manifestum? etenim hoc habet dubitationem. Ambiget enim aliquis quemadmodum et circa quasdam syllabas. Hi namque syma ex s. et y. et m et a dicunt esse. Alii vero quemdam alium sonum dicunt esse et cognitorum nullum.
Ponit tertiam rationem quae talis est : Ad cognitionem rei non solum oportet scire formam rei, sed etiam principia materialia ex quibus constat illa res ; sed ex ideis non possunt cognosci nisi principia formalia, cum ideae ponantur formae rerum: ergo ideae non sunt sufficientia principia cognoscendi rem, si principia materialia sint ignota. Majorem probat, quia de principiis materialibus contingit aliquando dubitare, sicut de illa syllaba, syma, de qua quidam dubitant, utrum sit composita ex quatuor litteris, aut sit tantum una littera habens proprium sonum. Dicit ergo, quod amplius quomodo aliquis cognoscit, supple principia materialia rei ex quibus est, et quomodo erit manifestum, quasi diceret, quod non, et subdit, etenim hoc habet dubitationem ; ambiget enim aliquis, scilicet de principiis materialibus rei, quemadmodum est circa quasdam syllabas; hi namque syma ex s. et y. et m. et a. dicunt esse;alii vero quemdam alium essesonum dicunt, et cognitorum nullum, id est, dictam syllabam unam litteram habentem proprium sonum praeter dictas, et cognitas quatuor litteras praedictas. Deinde cum dicit :
Amplius autem quorum est sensus quomodo aliquis non habens sensum cognoscet? quamvis oportebat si omnium sint elementa ex quibus, quemadmodum compositae voces sunt ex propriis elementis.
Ponit quartam rationem quam intendit talem : Si ideae sunt causae cognoscendi ; ergo sensibilia cognoscimus sine sensu: consequens est falsum: ergo et antecedens. Consequentia probatur, ex hoc quod si ideae causant in nobis scientiam omnium: causant ergo, et scientiam sensibilium. Cum ergo scientia ab ideis insit nobis per influxum quemdam et non per sensum, habemus scientiam de sensibilibus sine sensu. Dicit ergo quod, Amplius autem, quorum est sensus, haec scilicet sensibilia, quomodo aliquis cognoscit non habens sensum ? quasi diceret, impossibile est, et oportet equidem, supple sensibilia cognoscere, si pro quia, ea sunt elementa omnium, ex quibus tanquam ex materia fiunt res : quemadmodum voces compositae, puta syllabae, vel dictiones, compositae ex propriis elementis. Necessarium est ergo cognoscere sensibilia, et tamen est impossibile sine sensu, sicut caecus a nativitate non potest scientiam de coloribus habere, quia deficiente sensu deficil scientia, quae est secundum illum sensum ex 1. poster. text. 33. Tunc sequitur illa pars :
Quod quidem igitur dictas in Physicis causas quaerere, nisi sint omnes, et extra has nullam habemus dicere, palam est ex prius dictis. Sed tenuiter hae et modo quodam omnes prius dictae sunt, modo vero quodam nullatenus.
Balbutiens enim visa est prima Philosophia, de omnibus velut novum existens circa principium et primum ; quoniam Empedocles os dicit esse rationem, hoc autem est, quod quid erat esse et substantia rei. At vero similiter necessarium et carnis, et aliorum singulorum esse rationem auf nihil; propter hoc enim, et caro et os est, et aliorum unumquodque, et non propter materiam quam ille dicit ignem, et terram, et aerem, et aquam. Sed hoc alio dicente quidem similiter dixit ex necessitate, manifeste vero non dixit. De talibus quidem igitur ostensum est prius. Quaecumque vero de ipsis his dubitavit aliquis, resumamus iterum. Nam forsan ex ipsis abundabimus aliquid ad posteriores dubitationes.
Ubi Aristoteles pertractatis opinionibus antiquorum de causis et principiis entium concludit, et recolligit circa dicta, et continuat dicta dicendis. Dicit ergo, quod quoniam ergo dictas causas in Physicis, nisi sunt quaerere omnes, scilicet Philosophi antiqui, et quod extra has nullam habemus dicere, id est, nullam aliam tetigerunt, palam est ex prius dictis ; sed tamen antiqui Philosophi illas quatuor causas tetigerunt, obscure tamen, et modo quodam omnes, scilicet causae prius dictae sunt ab tis, modo vero quodam nullatenus. Unde accidit eis sicut pueris, qui noviter tentantes loqui balbutiendo proferunt quae loquuntur, ideo dicit quod balbutiens visa est prima Philosophia de
omnibus, aut nova existens circa principia rerum; sicut patet de Empedocle, quoniam, et ipse Empedocles ipsum os dicit rationem, id est, proportionem mixtionis ; haec autem est, quod quid erat esse, et substantia rei, id est, quod quia illa proportio elementorum mixtorum videtur esse forma rei, necesse est esse rationem, id est, proportionem mixtionis, carnis, et aliorum singulorum, aut nihil, id est, propter hoc enim, et non propter aliud omnia ista videntur esse ex elementis commixta: et propter hoc enim Empedocles caro et os est, et aliorum unumquodque, et non propter materiam quam scilicet materiam, ille dicit ignem, et terram, et aerem, et aquam, id est. quod ex hoc patet, quod caro et os, etc. non sunt illud, quod sunt propter materiam, sed propter principium formale, quod ponebat illam mixtionem ; sed haec alia quidem dicente dixit simul ex necessitate, manifeste enim non dixit, id est, quod Empedocles coactus necessitate ita dicente, et ostendente posuit hoc, licet non expressit manifeste, quia clare non tetigit naturam formae, de talibus ergo ostensum est prius, licet ab eis imperfecte dicta sunt. Quaecumque vero de his dubitaverit aliquis, scilicet ad unam partem, vel ad aliam, recapitulabimus iterum, scilicet in 3. libro : nam forsan ex eis, scilicet ex talibus dubitationibus , investigabimus aliquid, scilicet utile, ad posteriores dubitationes, quas scilicet per libros sequentes, et totam istam scientiam determinando prosequemur, et sic est finis hujus primi libri.