IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Gratias esse agendas his, qui pro veritate eruenda laborarunt, sive eam recte comprobaverint, sive non, quia eorum opera aliis deservit ad ejus indagationem. Timotheus iste, de quo est sermo (ex Suida) floruit tempore Philippi Macedonis et Alexandri Magni, quem ferunt illo cantante arduum Minervae modulum, adeo permotum, ut inter audiendum ad arma concitaretur, diceretque regia carmina talia esse debere. Phrygnis fuit (ut dicitur) primus citharista apud Athenienses et Magister Timothei, licet non in toto forte excellens, dignus tamen cui gratiae agantur ratione jam dicta.
Non solum autem his dicere gratiam justum est, quorum opinionibus aliquis communicaverit, sed et his qui adhuc superficialius enuntiaverunt etenim hi conferunt aliquid, nam habitum quidem nostrum praeexercitati sunt. Nam si Timotheus non fuisset, multam melodiam non haberemus: si autem non Phrygnis, Timotheus non fuisset. Eodem autem modo et de enuntiantibus veritatem, a quibusdam vero opiniones quasdam accepimus, sed alii, ut hi forent, forte causa fuerunt.
Ostendit quomodo homines mutuo se juvant in acquisitione veritatis, quasi diceret, quod non solum justum. est reddere gratias his, scilicet praece dentibus, qui aliquid dixerunt de veritatis natura, ita quod nobiscum communicaverunt in veritate inventa, sed etiam illis qui superfi cialiter enuntiaverunt;etenim, pro quia,
hi, id est, tales, aliquid nobif conferunt, nam habitum quidem nostrum, id est, intellectum, praeexercitati sunt; ideo posteriores debent regratiari praecedentibus, quia aliquo modo in sciendo dependent ab illis; nisi enim fuisset Timotheus, multam non haberemus melodiam, id est, compositionem musicalem, quia nos fundamur super id quod ipse reperit; et si Phrygnis non fuisset praecedens, Timotheus non fuisset, id est, non reperisset quod reperit, quia invenit virtute illius: sic et de enuntianlibus veritatem a quibusdam accepimus quasdam opiniones, quos credimus bene dixisse, quibus etiam alii fuerunt causa.
Ad cujus evidentiam notandum quod intellectus virtute principiorum devenit in posteriora, et ex lumine intellectus, et virtute principiorum possunt elici ex principiis multa posteriora: sic sequentes Philosophi accipientes principia, licet pauca a praecedentibus, ex illis multa potuerunt elicere: si ergo tradiderunt principia vera, illis regratiandum est, quia profuerunt ad veritatem recipiendam; si autem tradiderunt principia non omnino vera, etiam illis est regratiandum, quia dederunt occasionem, ut illis reprobatis vera principia reperiremus.
SUMMAE UNICAE.