IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Non dari processum in causis probat discutiendo per singulas ; explicat varios modos guibus unum ex alio fieri dicitur.
Mediorum enim extra quae est aliquid ullimum et primum, necesse est, quod prius est causam ipsorum esse, quae sunt post se: nam si dicere nos oporteat unum trium causam, quod primum est dicimus, non enim quod est ultimum; nullius enim quod finale est, sed nec medium, nam unius. Nihil enim differt unum aut plura esse nec infinita, aut finita. Infinitorum enim secundum istum modum, et omnino infiniti partes omnes mediae sunt. Similiter autem usque modo. Quare si ex toto nihil est aliquid primum. Nec ex toto causa nuda est.
Postquam Philosophus posuit, quod in causis non est processus in infinitum, nunc probat intentum. Circa quod duo facit, quia primo probat, non esse in causis processum in infinitum secundum eamdem speciem et in directum. Secundo, quod sit impossibilis infinitas secundum speciem. Secunda ibi: Sed si infinitae. Prima in quatu or, nam primo ostendit idem in genere causae efficientis. Secundo in genere causae materialis. Tertio in genere causae finalis. Quarto in genere causae formalis. Secunda ibi: At vero nec in deorsum. Tertia ibi: Amplius autem et quod cujus est causa. Quarta ibi: Sed nec quod quid erat esse. In prima parte intendit talem rationem : Si ? ausae efficientes procedunt in infinitum: ergo nulla est causa efficiens. Consequens est falsum, tum quia contradicit sensui, tum quiacontradicit antecedenti; consequentia probatur, quia si causae sint infinitae;ergo nulla erit prima, et si non est prima, nec aliqua sequens: ergo nulla. Dicit ergo, quod mediorum extra quae est dare aliquid primum etaliquid ultimum, quae sunt duo extrema , necesse est illud quod est prius, esse causam ipsorum post se, id est, eorum quae posterius sequuntur, scilicet tam mediorum quam ultimi, quod declarat: quia si nos fuerimus interrogati, quod trium oportet dare causam, id est, acceptis tribus, scilicet primo, medio et ultimo: si interrogemur quod illorum sit causa aliorum, quod primum est dicimus, scilicet esse causam, non enim quod est ultimum, scilicet est causa, nullus enim quod finale est, id est, ultimum, supple ponit esse causam medii, vel primi, sed nec medium, supple est causa; nam unius, id est, quod medium solum est causa unius, scilicet ultimi, et non primi. Addit autem, quod nihil differt esse plura, scilicet media, aut supple unum, nec infinita, aut finita, vult dicere, quod ad propositum non differt medium esse unum vel plura, infinita vel finita, quia sive sint multa, sive pauca, semper habent rationemunius,id est,rationem medii, quatenus omnia sunt media: infinitorum vero secundum modum istum, et omnino paries infiniti omnia media sunt. Ratio hujus est, quia ante omnem, scilicet causam efficientem, est aliqua prima. Si ergo dictae causae efficientes dicto modo ponantur procedere in infinitum, sequitur quod omnes causae erunt mediae; similiter oportet dicere, quod cujuslibet infiniti, sive in ordine causae, sive in ordine magnitudinis, omnes partes sunt mediae;
quia si ponatur aliqua non esse medium, illa vel erit prima vel ultima, quod repugnat infinito, nam infinitum caret principio et fine. Addit quod, similiter autem usque modo, vult dicere, quod licet alicujus finiti partes mediae non sint mediae uniformiter, pro quanto aliquae sunt propinquiores principio quam aliae; hoc tamen non potest poni in infinito, ubi nec est primum, nec est ultimum, et ideo similiter usque modo, id est, usque ad quamcumque partem, quam modo signaveris, omnes partes simul erunt mediae; quare si ex toto, id est totaliter, nihil est aliquid primum, supple in causis efficientibus, si procedatur in infinitum, ex toto nulla causa est, quia amota prima causa omnes secundae causae removentur.
Contra rationem Philosophi instatur, quia videtur petere principium, nam supponit omnes causas esse medias si essent infinitae: ergo praesupponit primum et ultimum. Respondeo, supponitur quod omnes causae essent mediae per abnegationem primitatis et finitatis ; non enim accepit Philosophus quod essent infinitae causae mediae positive ita quod esset aliqua prima simpliciter, et aliqua ultima in quarum comparatione dicantur mediae: sed accipit negative, scilicet per negationem primae causae simpliciter et ultimae, et sic tenet ratio sine petitione principii. Deinde cum dicit:
At vero neque in deorsum possibile est in infinitum ire, ipso sursum habente principium, ut ex igne quidem aquam, ex hac vero terram, et ita semper aliquod fieri aliud genus.
Probat intentum in genere causae materialis. Circa quod duo facit, quia primo proponit intentum. Secundo probat. Secunda ibi : Dupliciter enim. Dicit ergo, quod nec in deorsum, id est, in causis materialibus, possibile est ire in infinitum, ipso sursum habente principium, ut si dicatur quod ex igne quidem, ut materia, est aqua: ex hac autem, id est, aqua, esse terram, et ita semper ex hoc aliquod aliud fieri genus.
Notandum quod sursum et deorsum possunt dupli iter exponi. Uno modo sic, nam patiens dicitur subjici agenti ; unde procedere in agentibus est ire sursum ; sed procedere in patientibus est ire deorsum: agere autem attribuitur efficienti, passio vero materiae: processus ergo in causis efficientibus est processus sursum: processus in causis materialibus est deorsum: supposito ergo quod in sursum, id est, in causis efficientibus, sit dare aliquod primum, ut primo ostensum est, probat etiam quod in deorsum, id est in causis materialibus sit dare statum. Alio modo exponi potest, quod in genere causarum materialium supponitur unum principium, quia in sursum, quod est basis et fundamentum aliorum. Et potest dubitari, utrum procedatur in infinitum in deorsum secundum processum eorum quae ex materia generantur? huic autem expositioni omnino serviunt exempla quae ponit: non enim dicit, ut ignis ex aqua, et hoc ex alio, sed e converso, ut ex igne aqua, et ex hac terra etc. Unde supple ponentes primam materiam quaerimus, an sit processus in infinitum in his quae ex materia generantur. Deinde cum dicit:
Dupliciter enim fit hoc ex hoc, non ut hoc dicitur post hoc, ut exlslhmiis Olympia, sed aut ex puero mutato vir, aut ex aqua aer.
Probat intentum, circa quod tria facit. Primo distinguit duos modos fiendi hoc ex hoc. Secundo probat quod neutro illorum modorum contingit procedere in infinitum. Tertio declarat, quo illorum modorum dicitur res fieri ex primo principio materiali. Secunda ibi : Sed utroque modo. Tertia ibi: Similiter autem et impossibile. Prima in duasquia primo distinguit duplicem modum quo fieri dicitur hoc ex hoc: secundo comparat illos modos penes differentiam. Secunda ibi : Ergo sic ex puero. Dicit ergo quod dupliciter fit hoc ex hoc, per se, scilicet et proprie, non ut quia dicitur post hoc, id est, ex ludendo illum modum, quo dicitur aliud fieri hoc ex hoc, quia fit hoc post hoc: nam ille modus fiendi non est proprie hoc ex hoc, ut ex Isthmiis fiunt Olympicr, nomina sunt Graeca et significant quaedam festa Graecorum, quorum unum post aliud colebatur, ut sic unum festum diceretur fieri ex alio, quia fiebat post aliud, ut si diceremus, quod festum Sancti Francisci fit ex festo Beati Michaelis, quia fit post illud, non enim dicitur proprie, et ideo istum modum excludimus, et accipimus modum quo proprie dicitur hoc ex hoc fieri. Quod est dupliciter, uno modo ut ex puero mutato dicitur fieri vir; alio modo ut ex aqua fit aer.
Notandum, quod modus quo dicitur fieri hoc ex hoc, quia fit post hoc, ut in exemplo praedicto est improprius, nam fieri est quoddam mutari: in omni autem mutatione non solum requiritur ordo terminorum, sed etiam subjectum, quod transit et substat utrique terminorum, sicut patet ex primo Physicorum, text. com. 60. t. c. 4. et 8. Idem. 5. Physic. 1. et 2. de Gen. et 12. Met. et 8. hujus, quod assignari non potest in exemplo dicto, ubi imaginamur tempus, quod est subjectum diversorum festorum, cum tamen idem tempus non maneat sub utroque festo quod finit: oportet ergo aliquod subjectum realiter mutari, ubi proprie dicitur fieri hoc ex hoc, sicut ex puero mutato debet fieri vir, et ex aqua aer. Deinde cum dicit:
lta quidem igitur ex puero fieri virum dicimus quomodo ex eo quod fit, id quod factum est, aut ex eo quod perficitur, perfectum ; semper enim est medium inter esse et non esse generatio, et ita quod fit existentis et non existentis. Est autem addiscens qui fit sciens: et hoc est quod dicitur, quod fit ex addiscente sciens. Hoc vero ut ex aere aqua, corrupto altero.
Comparat penes differentiam dictos modos, et ponit duas differentias. Secundam ponit ibi : Propter quod illa. Dicit ergo, quod modus ille quo dicitur fieri hoc ex hoc, sicut dicimus virum fieri ex puero, accipitur ex eo quod fit, et quod factum est: aut ex eo quod perficitur, et quod perfectum est, id est, quod hoc modo dicimus fieri hoc ex hoc, sicut ex eo quod est in fieri et in perfici, fit illud quod jam factum est, aut illud quod jam perfectum est: sicut enim generatio est medium inter esse et non esse, ita illud quod est in perfici, fit illud quod jam perfectum est,
et perfici est medium inter ens et non ens: quia igitur ex medio pervenitur ad extremum, dicimus quod exeo quod fit et generatur, et ex eo quod perficitur, fit illud quod jam et generatum et perfectum est, et sic dicimus quod vir fit ex puero, et ex addiscente fit sciens. Unde subdit, est autem addiscens qui fit sciens, et hoc est quod dicitur, quod fit ex addiscente sciens, nam addiscens se habet, ut in fieri ad scientiam: hoc vero, id est, in alio modo, quo dicitur aqua fieri ex aere, unum extremum non se habet ut medium ad alterum, sed magis ut extremum ad extremum, ut sic ex aere fiat aqua. Qualiter autem generatio sit medium inter esse et non esse, cum tamen esse et non esse videantur esse contradictoria, dicemus in quarto hujus, quando quaeretur, utrum inter contradictoria possit esse medium. Deinde cum dicit.
Propter quod illa quidem non reflectuntur ad invicem, nec fit ex viro puer, non enim fit ex generatione quod fit, sed est post generationem. Sic enim est dies ex aurora, quia post hanc, propter quod nec aurora ex die. Altera vero reflectuntur.
Ponit secundam differentiam, quae sequitur ex prima, dicens propter quod, scilicet in quibus illa dicuntur fieri hoc ex hoc, ut ex medio extremum et imperfecto perfectum, non reflectuntur ad invicem, nec fit ex viro puer, sicut scilicet e converso ex puero vir, cujus rationem subdit: nec enim ex generatione fit, quod fit, id est, terminus generationis, quod est esse: sed est post generationem, sicut dies dicitur fieri ex aurora, quia fit post hanc, quare non reflectitur, ut supple aurora fiat ex die. Vult dicere, quod ratio hujus est, quia illa duo ex quorum uno dicitur alterum fieri secundum istum modum, non se habent ad invicem sicut duo termini mutationis, sed sicut ea quorum unum est post alterum: sicut esse quod est terminus generationis, est post generationem, et dies post auroram, et ultimum post medium, quae se consequuntur secundum ordinem naturalem: quare repugnat eis reflexio propter ordinem, qui mutari non potest, vel reflecti. Unde si consideremus illa duo, scilicet generationem, quae est quaedam via, et ipsum esse, quod est terminus generationis, non differunt quantum ad hoc ab illo modo quem exclusimus, in quo dicitur hoc fieri ex hoc, quia fit post hoc, sicut ex aurora dicitur fieri dies, quia fit post auroram. Unde sicut nec ibi, ita nec hic est possibilis reflexio. Altera vero reflectuntur, id est, secundum alium modum, quo fit hoc ex hoc, potest esse reflexio. Sicut enim ex aere corrupto generatur aqua, ita e converso: nam illa duo non se habent ad invicem secundum ordinem naturalem, ut medium ad extremum, sed habent se sicut duo extrema, quorum utrumque poterit esse ultimum et primum. Deinde cum dicit.
Utroque autem modo impossibile est in infinitum ire,existentium enim intermediorum necesse est finem esse. Quaedam vero ad se invicem reflectuntur, alterius enim corruptio est generatio alterius.
Ostendit, quod neutro istorum modorum contingit procedere in infinitum. Primo de primo modo, prout ex puero dicitur fieri vir:
nam talis se habet, ut medium inter duo extrema, scilicet inter esse, et non esse: sed positis extremis impossibile est media esse infinita, quia habere extrema repugnat infinito: ergo secundum istum modum non est procedere in infinitum: et hoc est quod dicit, quod utroque modo est impossibile ire in infinitum, nam intermediorum existentium, id est, talium mediorum, necesse est finem esse, ex quo supple supponuntur extrema talium mediorum. Secundo probat idem de secundo modo ex hoc, quia in alio modo invenitur reflexio extremorum ad invicem, nam alterius generatio, est alterius corruptio: ubicumque autem est reflexio, fit reditus ad primum, ita scilicet, quod illud quod fuit primo principium, fit postea terminus, quod infinito non potest competere, quia infinitum non habet principium, neque terminum: ergo nullo modo potest in infinitum fieri hoc ex hoc. Deinde cum dicit :
Similiter autem impossibile est primum sempiternum corrumpi,quoniam enim non est infinita generatio in sursum, necesse est id ex quo corrupto primo aliquid factum est, non sempiternum esse.
Ostendit quo dictorum modorum fiant res ex primo principio materiali.
Ad cujus evidentiam notandum, quod Philosophus ponit duo, quae communiter omnes Philosophi concesserunt. Primum est, quod sit aliquod primum principium materiale, ita quod in generatione rerum non procedatur in infinitum ex parte superiori, scilicet ejus ex quo generatur. Secundum est,
quod prima materia est sempiterna: et ex hoc secundo supposito sequitur, quod ex prima materia non fit aliquid secundo modo, scilicet sicut ex aere corrupto fit aqua, quia cum materia sit sempiterna, corrumpi non potest. Nec potest dici, quod materia sit sempiterna per successionem, sicut dicimus per generationem hunc mundum esse sempiternum: hoc enim excluditur per primam suppositionem, quia generatio non est infinita in sursum, sed est devenire ad aliquod primum principium materiale, quod ulterius non fit ex aliquo priori; ideo dicit quod, similiter est impossibile primum sempiternum, id est, primam materiam corrumpi, cum sit sempiterna, quoniam etiam non est infinita generatio in sursum; ideo supple est devenire ad aliquod primum principium materiale, quod prohat, quia necesse est illud, ex quo primo corrupto aliquid est factum, non esse sempitcrnum ; ergo cum prima materia sit sempiterna, non potest rliquid fieri ex prima materia secundo modo, ut est aliquod corruptum, et ex ipso est factum, scilicet secundo modo, ut ex aliquo corrupto. Restat igitur, ut ex prima materia fiat aliquid primo modo, scilicet sicut ex imperfecto, et in potentia existente, quod est quoddam medium inter purum non ens, et ens in actu.