IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Non dari processum in genere causae finalis probat quatuor rationibus, vide Doct. 1. d. 2 q. 2. art. i. et de primo princ. c. 3. et ibi Scholium tertium.
Amplius autem et quod est cujus causa finis est ; tale vero quod non est alius causa, sed et alia illius. Quare siquidem fuerit tale ipsum ultimum, non erit infinitum. Sed si nihil tale, non erit quod cujus causa.
Postquam Philosophus probavit, non esse processum in infinitum in genere causae efficientis et materialis, nunc probat quod nec in genere causae finalis. Circa quod quatuor facit, secundum quod quatuor rationes adducit ad conclusionem probandam quam intendit. Secunda ibi : Sed si qui infinitum. Tertia ibi : Sed nullus conabitur. Quarta ibi : Nec etiam erit. In prima parte intendit talem rationem : Si causae finales procedant in munitum, ergo nulla causa finalis est; consequens est falsum: tum quia contra dicit sensui;tum quia contradicit antecedenti. Consequentia probatur, quia finis est cujus causa alia sunt, et ipse non est causa alicujus: oportet ergo finem ultimum esse, et per consequens non procedere in infinitum. Dicit ergo, quod amplius finis est id, quod est cujus causa; tale vero est, quod non est causa alicujus, id est, alterius, sed alta illius, scilicet gratia sunt, quare siquidem ipsum, scilicet cujus causa, fuerit ultimum, non erit infinitum, si vero non erit tale, id ultimum, non erit cujus causa, id est, non erit finis, quare tolletur hoc genus causae quod est finis.
Notandum, quod licet in ordine finitum sit dare finem, qui est gratia alterius, puta finem sub fine, est tamen devenire ad aliquem finem ultimum, qui ulterius non est gratia alterius, sed omnia alia sunt gratia ejus. Deinde cum dicit:
Sed qui infinitum faciunt,lalenl auferentes boni naturam.
Ponit secundam rationem, quam intendit talem : Si causae finales procedant in infinitum, ergo nullum bonum erit in natura ;consequens est falsum ;ergo et antecedens. Probatio consequentiae, quia finis et bonum idem sunt: sed qui ponit fines infinitos, tollit finem ex ratione praecedenti, ergo tollit bonum. Dicit ergo quod si qui infinitum faciunt supple in causis finalibus, obliviscuntur auferentes naturam boni. Deinde cum dicit:
Et nullus conabitur aliquid facere ad terminum non futurus venire.
Ponit tertiam rationem, quam intendit talem: Si fines sint infiniti, ergo nullum est agens in natura: consequens est falsum: ergo et antecedens. Consequentia probatur, quia nullus conabitur aliquid facere ad finem non futurus venire: sed si fines sunt infiniti, ergo impertransibiles, et per consequens nullum erit agens, cum ad finem non possit pervenire. Dicit ergo quod nullus conabitur aliquid facere non futurus venire ad terminum. Deinde cum dicit:
Neque utique erit intellectus practicus in talibus, nam causa alicujus semper facit, qui intellectum habet; haec enim est terminus ; finis enim terminus est.
Ponit quartam rationem, quam intendit talem : Si fines sunt infiniti, ergo nullum est agens per intellectum: consequens est evidenter falsum; ergo et antecedens. Consequentia probatur, quia omne agens per intellectum intendit finem, et cognoscit quod non posset, si fines essent infiniti. Dicit ergo quod nec aliquid erit intellectus, id est, agens per intellectum, in talibus,
scilicet in infinitis ; nam causa alicujus semper facit, qui habet intellectum, hoc enim terminus est, finis vero terminus est. Loquitur de intellectu practico, qui semper agit propter finem, qui est praxis. Tunc sequitur illa pars: