IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Non dari processum in causis formalibus, probatur quatuor rationibus. An omne quod movetur, quod tangit Doct. hic text. 12. habeat materiam, discutit q. 15. de Anima, tractans an in anima, et Angelo sit materia ; text 13. innuit non dari processum in speciebus, ita ut non sit dare nobilissimam, de quo vide eum hic q. 6. et ibi Scholium 1. ubi varia ejus loca de hoc afferuntur.
Sed nec quod quid erat esse convenit reduci ad aliam definitionem multiplicantem rationem.
Ubi ostendit, quod in causis formalibus non sit processus in infinitum. Circa quod duo facit. Primo proponit intentum. Secundo probat ibi : Semper enim quae est.
Ad evidentiam primae partis notandum, quod forma est unde primo sumitur definitio speciei: quarc processum in formis oportet accipere secundum processum in definitionibus ; in definitionibus autem una pars est prior altera, sicut genus est prius differentia, et una differentia est prior altera: idem ergo est esse processum in infinitum in formis, et esse processum in infinitum in definitionibus. Dicit ergo quod non contingit, quod quid erat esse reduci ad aliam definitionem multiplicantem rationem, supple in infinitum ; puta quod sic multiplicetur ratio definitiva, ut sicut qui definit hominem, in ejus definitione ponit animal, ita quod definitio hominis reducitur ad definitionem animalis ; sic definitio animalis reducatur ulterius in definitionem alterius, et sic in infinitum. Deinde cum dicit:
Semper enim quae ante est, communiter est ; et quae posterior est, non est: cujus autem primum non est, nec habitum est.
Probat propositum per quatuor rationes. Quarum secunda ponitur ibi : Amplius scire. Tertia ibi : Sed cognoscere non est. Quarta ibi : Sed materiam. In prima parte intendit talem rationem : Si causae formales procedunt in infinitum; ergo nulla causa formalis est. Consequens est falsum evidenter, et contradicit antecedenti; ergo et antecedens. Consequentia patet, quia si formae sunt infinitae, nulla erit prima, et si prima non est, nulla posterior erit. Dicit ergo quod semper enim forma, scilicet quae ante est, id est prior, magis est, non quod sit perfectior, sed quia est universalior: forma enim generis universalior est quam forma speciei, licet sit imperfectior, ideo dicit, quia forma, scilicet quae est posterior, non est. scilicet ubicumque forma prior est, non enim ubicumque est forma animalis, ibi est forma hominis, et ex hoc ultra arguit : Cujus autem primum non est, nec habitum est, id est, consequenter se habens; si ergo formae sunt infinitae, nulla erit prior: ergo nec altera posterior. Deinde cum dicit:
Amplius scire destruunt omnes, qui , ita dicunt non enim possibile scire, antequam au. individua perveniatur.
Ponit secundam rationem quam intendit talem : Si causae formales sunt infinitae; ergo nihil contingit sci re: consequens est evidenter falsum: ergo et antecedens. Consequentia probatur, quia nihil contingit scire priusquam perveniatur ad individua, quod supple non contingit, si formae sunt infinitae.
Notandum, quod ly individuum, potest exponi tripliciter : uno modo, quod individuum accipiatur non pro individuo singulari, quia singularium non est scientia; sed individuum dicatur ipsa species specialissima, quae ulterius per differentias essentiales, vel specificas non dividitur, ut sit sensus, quod non contingit scire, scilicet perfecte, quousque perveniatur ad speciem specialissimam, quia scire in genere est scire aliquid imperfecte ; et secundum istam expositionem dicimus, quod sicut prima ratio concludebat, non esse in causis formalibus processum in infinitum secundum sursum: sic ista secunda probat, quod non sit processus in infinitum in deorsum, quia sic non esset pervenire ad individuam speciem.Secundo modo exponitur, ut per individuum intelligatur supremum genus, cujus ratio non est ulterius divisibilis in aliqua priora. Divisio enim formalis non solum est, secundum quod genus dividitur per differentias essentiales, per ejus divisionis privationem species specialissima potest dici individuum, sed etiam secundum quod definitio dividitur in partes definitionis, ut sit sensus, quod non contingit scire, scilicet per definitionem, priusquam perveniatur ad individua, id est, ad suprema genera, quibus ignoratis ignorantur omnia posteriora: et secundum hanc expositionem illa secunda ratio sicut prima probat non esse in causis formalibus processum in infinitum in sursum. Tertio modo exponitur ut per individuum intelligatur propositio immediata, ut sit sensus, quod si procedatur in definitionibus,vel causisformalibus in infinitum secundum sursum,nulla erit proportio immediata, et per consequens non contingit aliquid scire per demonstrationem concludentem conclusionem ex principiis immediatis deductam. Deinde cum dicit :
Et cognoscere non est, nam quae sic sunt infinita, quomodo contingit intelligere ?
Ponit tertiam rationem, quae ducit ad hoc inconveniens, quod tota cognitio habita tollitur, quaecumque sit. Circa quod duo facit. Primo adducit rationem. Secundo excludit falsam responsionem. Secunda ibi : Non enim simile. In prima intendit talem rationem : Si causae formales sunt infinitae, nihil omnino contingit scire: consequens est falsum evidenter: ergo et antecedens. Consequentia patet,quia ad cognitionem rei oportet cognoscere formam rei; si ergo in formis proceditur in infinitum, non contingit eas intelligere: ergo, etc. Dicit ergo, quod non est, id est non contingit cognoscere, si supple causae formales sunt infinitae, namque sic sunt infinita quomodo oportet intelligere, quasi diceret,impossibile est.Deinde cu m dicit :
Non enim simile in linea, quae secundum divisiones quidem non stat. Intelligere vero non est non statuentem.
Propter quod non etiumorabit sectiones, qui per infinita procedet.
Reprobat falsam responsionem: potest enim aliquis dicere, quod res posset cognosci non obstante infinitate formarum sicut linea, quae in infinitum dividitur. Hanc responsionem excludit, dicens quod non est simile in linea, quae quidem non stat secundum divisiones ; non enim est simile, quia in linea est infinitas in potentia, in formis si esset, haberet esse in actu; unde subdit quod intelligere non est statuentem, id est, quod impossibile est aliquid intelligi, nisi in aliquo stetur: unde linea inquantum stat, ut finita in actu habet puncta terminantia, et sic potest intelligi, secundum enim quod non statur in divisione lineae, non potest sciri, ideo subdit : propter quod non enumerabit, supple aliquis, sectiones, id est, divisiones, quae procedunt in infinitum ; quia igitur formae si essent infinitae, essent actu, ideo nullo modo possent sciri. Deinde cum dicit :
Sed materiam in eo quod movetur, intelligere necesse est, et infinito nihil est esse, aut non. Si vero non est infinitum, quid est infinito esse ?
Ponit quartam rationem, quae talis est, quod necesse est intelligere materiam in moto, id est, in omni eo quod movetur: materia autem habet rationem infiniti: infinito autem competit esse nihil; materia enim quae intelligitur rationem infiniti habere, de se nullam habet formam, quia de se est quasi nihil. Si ergo ei, quod est infinitum, competit esse nihil, sequitur per oppositum quod ipsa forma, quae dat esse, non sit infinita: ergo in formis non erit processus in infinitum. Dicit ergo, quod necesse est materiam intelligere in moto et infinito, quod supple est materia, nihil est, scilicet quantum est de se; esse autem non, id est, forma quae dat esse, non est infinita, quare non erit infinitum in esse, id est, in formis.
Notandum, quod ex illa auctoritate, quod in omni eo quod movetur, oportet intelligere materiam, videtur posse haberi, quod in caelo sit materia, cum coelum moveatur. Verumtamen qui sunt alterius opinionis, distinguunt de materia, quod materia dupliciter dicitur, vel quae est altera pars compositi cum forma constituente per se unum, vel potest accipi materia pro subjecto. Primo modo materia non est in coelo, nec in Angelis. Secundo modo ponitur in utrisque, et hanc materiam sufficit intelligere in omni eo quod movetur: sed de illa quaestione quaerendum est amplius in octavo hujus, et ideo usque tunc differatur. Tunc sequitur illa pars :
Sed si infinitae essent pluralitate species causarum, non esset ita cognoscere. Tunc enim scire putamus, cum causas ipsas noverimus. Infinitum vero secundum adjeclionem non est pertransire in finito tempore.
Ubi probat, quod non est possibilis infinitas in causis secundum speciem. Et talem rationem intendit : Si causae sunt infinitae, ergo nihil contingit nos cognoscere; consequens est falsum; ergo et antecedens. Consequentia probatur, quia tunc opinamur scire, cum causas cognoscimus, infinitum autem non contingit scire. Dicit ergo, quod si species causarum essent infinitae pluralitate, non esset, id est, non contingeret, nec ita cognoscere, tunc enim putamus scire, cum noverimus ipsas causas; infinitum vero secundum additionem, scilicet speciei unius ad aliam non est pertranseundum, in infinito tempore, id est, secundum illam infinitatem, ita quod possent cognosci omnes causae, si ponantur infinitae.
SUMMAE UNICAE