IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Magnam esse virtutem consuetudinis ad acquirendam veritatem, suadet Doctor exemplo variarum nationum suis ritibus ad dictarum. Reliqua quae in hoc capite tractantur, inferius noto.
Contingunt autem auditiones secundum consuetudines entibus, nam ut consuevimus ita dignamur dici, et quae praeter ea non similia videntur,sed propter inconsuetudinem minus nota, et magis extranea. Nan consuetum notius.
Postquam Philosophus praemisit facilitatem et difficultatem, quae accidunt circa considerationem veritatis, et quod ad scientiam Metaphysicae maxime spectat habere notitiam veritatis, nunc ostendit modum acquirendae veritatis. Circa quod tria facit. Primo praemittit virtutem consuetudinis in acquisitione veritatis. Secundo subjungit diversos modos, quos diversi observant in acquisitione veritatis. Tertio ex dictis describit regulam, et modum magis convenientem quem observare oportet in acquisitione veritatis. Secunda ibi : Alii igitur si non. Tertia ibi : Propter quod oportet. Prima in duas. Quare primo intentum proponit. Secundo probationem addit, quae est per signum. Secunda ibi: Quantam. Dicit ergo quod auditiones contingunt entibus, id est, hominibus secundum consuetudines, nam ut consueuimus, ita dignamur dici. Vult dicere, quod ea quae sunt nobis consueta, et in quibus nutriti sumus, libentius audimus et suscipimus, et sic videtur nobis dignum debere dici, et non aliter: unde subdit quod ea quae non videntur similia, et sunt praeter ea, quae scilicet consuevimus, viden tur nobis magis extranea, et minus nota propter inconsuetudinem, nam consuetum, supple notius est quoad nos. Ratio hujus est, quia consuetudo est quaedam natura, et vertitur in naturam: unde habitus qui ex consuetudine generatur, ut habetur 2. Ethic. cap. 1. inclinat per modum naturae, propter quod illud videtur unicuique ad quod secundum habitum inclinatur. Et ideo quae sunt secundum habitum, videntur homini notiora, verbi gratia, homines nutriti et habituati in opinione alicujus Doctoris, nihil dignantur audire, vel suscipere, quod repugnat opinioni illius, et quidquid consonat illi opinioni reputant verum, et suscipiunt libentissime et gratanter. Deinde cum dicit :
Quantam vero vim habeat,quod consuetum est, leges ostendunt in quibus fabularia, et puerilia magis quidem valent cognitione de eis propter consuetudinem.
Probat quod dixerat per signum, dicens quantam vim habeat, quod consuetum est, id est, consuetudo, ostendunt leges, scilicet humanae: in quibus propter consuetudinem, quaedam fabularia et puerilia magis valent cognitione, id est quam cognitio veritatis de eis.
Notandum, quod leges humanae, quae ad civilem conversationem, ut adfinem ordinantur, institutae sunt ab hominibus, ut cives ad bonum civile inducantur et a malis retrahantur ; secundum autem diversitatem nationum sic sunt multa instituta et frivola et vana, quae homines a pueritia in eis nutriti, propter consuetudinem magis approbant quam notitiam veritatis, et hoc est signum quantam efficaciam habeat consuetudo. Deinde cum dicit :