IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
In prima parte hujus capitis usque ad g. Et utrum, proponuntur dubitationes ex parte considerationis hujus scientiae.
Est autem dubitatio prima quidem de quibus prooemialiter dictis dubitavimus: Utrum unius, aut multarum est scientiarum causas speculari? Et utrum substantiaeprinc ipia prima est scientiae hujus scire solum? Aut etiam de principiis de quibus ostendunt omnes? Ut utrum contingit unum, et idem simul dicere et negare, aut non? et de aliis talibus? Et si est circa substantiam, utrum una circa omnes, aut plures sunt ? Et si plures, utrum omnes cognatae, aut earum hae quidem sapientiae? Illae vero aliquid aliud dicendae sunt? Et hoc idem quoque necessarium est quaerere : utrum sensibiles substantiae esse solum sunt dicendae, aut praeter has aliae? Et utrum unicae sunt, aut plura genera substantiarum, ut facientes species, et Mathematica inter ista, et sensibilia dixerunt? De his ergo, ut diximus perscrutandum est, et utrum circa substantias solum est speculatio? aut circa quae accidunt secundum se substantiis. Adhuc autem de eodem et diverso, simili et dissimili, et contrarietate, et de priore et posteriore, et de aliis omnibus talibus, et de quibuscumque Dialectici intendere tentant, ex probabilibus solum perscrutationem facientes, quorum Theoria est de omnibus. Amplius autem his eisdem quaecumque secundum se accidunt et non solum quid est horum unumquodque, sed utrum uni est unum contrarium?
Exponit suam intentionem in speciali, enumerans dubitationes omnes, circa quas versatur ista scientia. Circa quod duo facit. Primo enumerat dubitationes pertinentes, et tenentes se ex parte considerationis istius scientiae. Secundo enumerat dubitationes tenentes se ex parte rerum consideratarum in ista scientia. Secunda ibi : Et utrum principia, et elementa. In prima parte enumerat, et proponit quaestiones tenentes se ex parte considerationis istius scientiae.
Prima dubitatio est, de quibus in praedictis dubitavimus, id est, dubitando proposuimus, scilicet in fine secundi libri : utrum scilicet speculari causas, quae sunt quatuor, sit unius scientiae, aut multarum scientiarum?
Secunda dubitatio est, utrum istius scientiae sit scire solum prima principia substantiae ; aut etiam considerare de principiis ex quibus, scilicet omnes scientiae ostendunt, id est, demonstrant sicut sunt prima principia, ut utrum contingit unum, et idem simul dicere, id est, affirmare et negare ? et de aliis talibus, sicut sunt, omne totum est majus sua parte.
Tertia dubitatio est, et si est circa substantiam, id est, dato quod ista scientia versetur circa substantiam ; quaestio est utrum una scientia sit circa omnes substantias, aut sunt plures scientiae de diversis substantiis? quia supple videtur prima facie, quod de pluribus substantiis debent esse plures scientiae.
Quarta dubitatio est, quod et si plures, id est, dato quod plures scientiae sint de pluribus substantiis, quaestio est utrum omnes sint cognatae, id est, unius generis, aut non? ita quod quaedam hae quidem dicendae sunt sapientia: illae vero, id est, aliae aliquid aliud, sicut videmus quod
Geometria et Arithmetica sunt cognatae, quia utraque est in genere scientiae Mathematicae, quaedam autem scientiae sunt alterius generis, ut Mathematicae et naturales: videtur enim primo aspectu quod cum substantiae materiales et immateriales non sint unius rationis, quod scientiae circa omnes substantias non sint unius rationis, nec ejusdem generis.
Quinta dubitatio est, et hoc idem necessarium est quaerere, utrum substantiae sensibiles dicendae sunt esse solum, ut dixerunt antiqui Philosophi naturales: aut praeter eas, scilicet substantias sensibiles et materiales sunt aliae intelligibiles et immateriales ut posuit Plato, et etiam Aristoteles ut patebit 7. et etiam 12. hujus libri, text. 6. et inde, text. com. 5. et inde.
Sexta dubitatio est, quod dato quod sint aliquae scientiae separatae a sensibilibus, quaestio est utrum sint univocae, id est, unius generis tantum ; aut sint plura genera substantiarum, ut dicunt facientes species et ideas, et Mathematica intermedia inter ideas et sensibilia, quales fuerunt Platonici, ut dictum fuit in primo libro ? De his igitur dubitationibus perscrutandum est ut praediximus.
Septima dubitatio est, utrum speculatio istius scientiae sit solum circa substantias, aut circa ea quae secundum se accidunt substantiis, id est, circa proprias passiones substantiae ? Videtur enim prima facie quod ad eamdem scientiam pertinet considerare subjectum et per se accidentia subjecti.
Octava dubitatio est, utrum ista scientia consideret de quibusdam,
quae videntur sequi ens inquantum ens, scilicet de eodem et de diverso, simili et dissimili, et de contrarietate, et et de priore et posteriore, et aliis omnibus talibus, de quibuscumque Dialectici tentant intendere ? nam Dialectici facientes perscrutationem ex probabilibus solum eorum theoria, id est, consideratio, est de omnibus. Circa enim idem laborant Metaphysicus et Dialecticus, ut dicetur in 4. hujus, text. c. 5. licet Dialecticus procedat ex probabilibus, non tamen necessariis: videtur enim ex una parto quod cum ista quae numerata sunt, sint communia, quod pertineant ad considerationem scientiae Metaphysicae: sed videtur ex alia parte, quod ex quo Dialectici est considerare talia, qui procedit ex probabilibus, quod non pertineant ad considerationem Metaphysicae, cujus est demonstrare ex necessariis.
Nona dubitatio est quoad illa communia, quae consequuntur ens inquantum ens, quae talis est quaestio: utrum ad istam scientiam pertineat considerare de istis communibus, non solum quid est unumquodque eorum, sed etiam quaecumque secundum se accidunt his eisdem, ut utrum unum sit contrarium uni, et sic de aliis.
Notandum, quod licet omnes dictae dubitationes pertineant ad considerationem istius scientiae,tamen aliquo modo inter se distinguuntur: quod quomodo hoc sit, patebit inferius, quando de istis dubitationibus prosequetur, sufficit enim pro nunc dubitationes praedictas enarrare. Deinde cum dicit: