Incerti Auctoris Phoenix Lactantio Tributus.
0277C
Incerti auctoris. Carmina haec, quae in libris impressis Lactantio tribuuntur, in nullis antiquis codicibus inveni. Ea tamen legimus in ms.
Sangermanensi, etsi non antiquo Phoenicis carmina Lactantii non creduntur, saltem christiani, quamvis sint ab elegantissimo
aliquo poeta scripta, quem tamen certo credo non fuisse christianum. Nam Phoenicem nominat Solis sacerdotem; et sic de nemore
illo loquitur, et de Phoebo, tamquam ille revera sit deus, et habeat nemus illud charissimum, ac sibi dicatum. Carmina autem
illa de resurrectione, sive de pascha, quod ad elegantiam spectat, cum illis de Phoenice comparari non possunt; et ex ipsis
apparet manifeste non eumdem fuisse eorum auctorem. Haec vero inter opuscula Venantii Fortunati, poetae christiani, quae sunt
in bibliotheca Vaticana, ab optimo et litterato viro Antonio Girona admonitus, inveni; de quibus postmodum aliqua annotabo.
Illius tertii poematis, de Passione Domini, nullum vestigium usquam invenire potui: in quo tamen non multi errores reperiuntur,
ut diligentia emendationis
0277D in eo non valde fuerit necessaria. Thomas . Erasmus non inconcinna esse carmina Phoenicis judicat, sed nemo potest affirmare
esse Lactantii: de iis enim non loquitur Hieronymus, ubi agit de Auctoris nostri operibus. Nicolaus Heinsius Lactantii genuinum
in eo foetum agnoscit et praedicat.
Phoenix. Tota haec Phoenicis historia inter fabulas annumeranda est. Noluimus tamen omittere, ne aliquid desit huic nostrae Editioni;
atque haec Carmina contulimus cum ms. Sangermanensi.
Vers 1.
Primo oriente. Id est, in Arabia, ubi fabulantur Phoenicem habitare. Multi tamen apud Indos sedem statuisse Phoenicem dicunt: qua de re
Ausonius et Claudianus.
Vers. 2.
Qua patet. Lege apud Ovidium initio II libri Metamorphos. Regiae solis descriptionem elegantissimam.
Ibidem.
Maxima porta poli. Ita ms. Sangermanensis. Editi habent
Janua celsa poli: sed minus bene, ut videtur, propter
Juga celsa, quae leguntur vers. 7.
Vers. 4.
Sed qua. In ms. Sangerm.
In quo.
0278C Vers. 6.
Nec tumulus crescit, etc. Ergo plana sunt omnia, nec fraudi datur locus. Nam juxta Virgilium AEneid. II:
Est curvo anfractu valles accommoda fraudi.
Vers. 9.
Stat. Sic legunt Nicol. Heinsius et Heumannus. Alii editi legunt
et.
Vers. 10.
Honore virens. Quia frondes sunt honor et pulchritudo arboris. Ms. Sangerman. et editi 1472, 1478, 1497, et alii legunt
virens; editi vero vulgares legunt
viret.
Vers. 11.
Phaethontaeis. De hac fabula vide Ovidium, lib. II Metamorph.
Vers. 14.
Exuperavit aquas. Quod falsum est, si intelligatur de diluvio universali, quod exuperavit etiam altissimos montes. Attamen de solo Deucalionis
diluvio hic agitur, quod universale non fuit.
Vers. 15.
Huc. Ita editio Aldina: verum editi 1472, 1478, 1497, et 1513 legunt
hunc.
Ibidem.
Exangues morbi. Morborum vulgare epitheton.
0278D Sic Ovid. lib. XV Metamorp.:
Pallidaque exangui squallebant corpora morbo.
Vers 18.
Aut Mars, etc. Ms. Sangerman. legit
Aut metus, aut ardens cedit amore furor,
idque minus bene; nam de metu jamjam locutus est.
Vers. 22.
Rore pruina tegit. De roris et pruinae differentia vide Aristotel. in Meteorologicis, lib. I, cap. 10.
Vers. 25.
Sed fons, etc. Hic fons multis nominibus illustratur;
vivus enim est,
perspicuus, lenis, dulcis.
Vers. 27.
Mensum. Pro
mensium.
Vers. 31.
Unica. Sic de Phoenice; unde proverbium,
Phoenice rarior.
Vers. 32,
Sed vivit. De hoc vide infra Aenigma XXXI, ubi de Phoenice ait,
vita mihi mors est, etc. De Phoenicis resurrectione vide Ovidium in Metamorph., et Tzetzem, in varia historia.
Vers. 33.
Obsequitur Phoebo. Credidit antiquitas aves, sicut et arbores, diis esse sacratas: sic Aquila Jovi; Columba Veneri; ita et Phoebo Phoenix.
0277A Est locus in primo felix oriente remotus,
Qua patet aeterni maxima porta poli;
Nec tamen aestivos, hyemisque propinquus ad ortus;
Sed qua Sol verno fundit ab axe diem.
((5)) Illic planities tractus diffundit apertos:
Nec tumulus crescit, nec cava vallis hiat.
Sed nostros montes, quorum juga celsa putantur,
Per bis sex ulnas eminet ille locus.
Hic Solis nemus est: stat consitus arbore multa
((10)) Lucus perpetuae frondis honore virens.
Cum Phaethontaeis flagrasset ab ignibus axis,
Ille locus flammis inviolatus erat.
Et cum diluvium mersisset fluctibus orbem,
Deucalionaeas exuperavit aquas.
((15)) Non huc exangues morbi, non aegra senectus,
0277B Nec mors crudelis, nec metus asper adit;
Nec scelus infandum, nec opum vesana cupido,
Aut Mars, aut ardens caedis amore furor.
Luctus acerbus abest, et egestas obsita pannis,
((20)) Et curae insomnes, et violenta fames.
0278A Non ibi tempestas, nec vis furit horrida venti;
Nec gelido terram rore pruina tegit.
Nulla super campos tendit sua vellera nubes;
Nec cadit ex alto turbidus humor aquae.
((25)) Sed fons in medio est, quem vivum nomine dicunt,
Perspicuus, lenis, dulcibus uber aquis.
Qui semel erumpens per singula tempora mensum,
Duodecies undis irrigat omne nemus.
Hic genus arboreum procero stipite surgens,
((30)) Non lapsura solo mitia poma gerit.
Hoc nemus, hos lucos avis incolit unica Phoenix:
Unica, sed vivit morte refecta sua.
Paret, et obsequitur Phoebo memoranda satelles:
Hoc natura parens munus habere dedit,
((35))
0278B Lutea cum primum surgens aurora rubescit,
Cum primum rosea sidera luce fugat:
Ter quater illa pias immergit corpus in undas:
Ter, quater e vivo gurgite libat aquam.
Tollitur, ac summo consedit in arboris altae
((40))
0279A
0279B
Vers. 40.
Despicit. Quia quodammodo aliae arbores huic sunt inferiores.
Vers. 44.
Aura levis. Sic Ovidius:
0279C Et levis impulsos retro dabat aura capillos.
Vers. 46.
Movere. Sic ms. Sangerman. Editi habent
ciere. Variant tamen libri. Heinsius opinatur legendum esse
fovere.
Vers. 47.
Quam nec Aedoniae. Locus corruptus. Ms. Sangerman. habet
Idoneae: editi legunt
Julaeae. At juxta Gallaeum, Frideric., Gronovius et Heinsius emendaverunt
Aedoniae.
Vers. 48.
Cyrrhaeis. Id est, Castaliis modis musicis. vel Musarum et Apollinis;
Cyrrhae siquidem oppidum est ad radicem montis Parnassi.
Vers. 50.
Cyllenaeae. Quasi dicat Mercurialis, quia Mercurius Cyllenae natus est. Hinc Mercurius ipse
Cyllenius vocatur a Claudiano I libro de Raptu Proserp.
Vers. 51.
Postquam Phoebus equos, etc. Hoc est, postquam sol supra horizontem ascendit. De fabula Phaetontis vide Ovidium in Metamorph.
Vers. 53.
Illa ter alarum., etc., usque ad
Antistes
0279D
nemorum. Ms. Sangerman. sic legit quatuor ista carmina:
Illa ter alarum repetito verbere plaudit,
Igniferumque caput ter venerata, silet.
Atque eadem celeres etiam discriminat horas
Non errabilibus nocte dieque sonis.
Sed minus bene, ut puto.
Celeres horas; horas enim solis comites facit Ovidius.
Vers. 59.
Jam mille peregerit annos. Sic etiam Claudianus ad mille annos vitam Phoenicis producit; Plinius vero tantum ad 660, quamvis id fabulosum putet: alii
etiam breviorem statuunt terminum.
Vers. 61.
Lapsum fatis. Sic emendavimus cum Gallaeo et ex ms. Sangermanensi: editi habebant
lassum spatiis: sed sine sensu.
Vers. 66.
Venus. Sic Heumann. legit. Ea culta erat in Syrophoenice. In editis est
vetus.
Vers. 69.
Sublimem Palmam. Quam arborem inter
0280B eas quas fert Syria, Plinius numerat, scilicet lib. XIII, cap. 4.
Vers. 71.
Et qua nulla nocens animans, etc. Sic habet
0280C ms. Sangerman. Editi vulgares legunt:
Quam nec dente nocens animal perrumpere possit.
Heuman. vero,
In quam nulla nocens animans perrumpere possit,
cum editis 1472, 1478, 1513 et 1515, quod concordat cum nostra lectione.
Vers. 74.
Flabris. Id est,
flatibus.
Ibidem.
Purpureum aera. Forte intelligit matutinas horas, quas auroram vocamus.
Vers. 75.
Noto. Ventus iste nubes colligit. Verum a Plinio aestuosus appellatur.
Ibidem.
Per inania coeli. Id est, mediam aeris regionem.
Vers. 77.
Sepulcrum. De sepulcro quod sibi Phoenix condit, vide Claudianum in Epigram. his verbis:
Arentes tepidis de collibus eligit herbas,
Et cumulum texens pretiosa fronde Sabaeum,
0280D Componit, bustumque sibi partumque futurum.
Vers. 80.
Opulentus Arabs. Sic de Arabibus Horatius:
Otia divitiis Arabum liberrima cantat.
Id tamen intellige de Arabia felici.
Vers. 81.
Pygmeae gentes. Quas veteres quidam ponunt in India, alii ultra Arabiam: sed quae de hac gente narrantur fabulae sunt.
Vers. 82.
Terra Sabea sinu. Sic Virgil. lib. I Georg.
India mittit ebur, molles sua thura Sabaei.
Vers. 83.
Cinnama. Versum istum sic legit ms. Sangerm.:
Cinnamum hic avisque procul spirantis amomi.
Vers. 85.
Casiae mitis. Casia veterum non eadem est ac recentiorum.
Vertice, quae totum despicit una nemus:
Et conversa novos Phoebi nascentis ad ortus,
Expectat radios, et jubar exoriens.
Atque ubi sol pepulit fulgentis limina portae,
Et primi emicuit luminis aura levis;
((45)) Incipit illa sacri modulamina fundere cantus,
Et mira lucem voce movere novam:
Quam nec Aedoniae voces, nec tibia possit
Musica Cyrrhaeis assimilare modis.
Sed neque olor moriens imitari posse putatur,
((50)) Nec Cyllenaeae fila canora lyrae.
Postquam Phoebus equos in aperta refudit olympi,
Atque orbem totum protulit usque means;
Illa ter alarum repetito verbere plaudit
Non errabilibus nocte dieque sonis.
((55))
0279B Atque eadem celeres etiam discriminat horas;
Igniferumque caput ter venerata, silet:
Antistes nemorum, et luci veneranda sacerdos,
Et sola arcanis conscia, Phoebe, tuis;
Quae postquam vitae jam mille peregerit annos,
((60)) Ac se reddiderint tempora longa gravem;
Ut reparet lapsum fatis urgentibus aevum,
Assueti nemoris dulce cubile fugit.
Cumque renascendi studio loca sancta reliquit;
Tunc petit hunc orbem, mors ubi regna tenet.
((65))
0280A Dirigit in Syriam celeres longaeva volatus;
Phoenicis nomen cui dedit ipsa Venus;
Secretosque petit deserta per avia lucos,
Hic ubi per saltus silva remota latet.
Tum legit aerio sublimem vertice palmam,
((70)) Quae gratum Phoenix ex ave nomen habet;
Et qua nulla nocens animans perrumpere possit,
Lubricus aut serpens, aut avis ulla rapax.
Tum ventos claudit pendentibus Aeolus antris,
Ne violent flabris aera purpureum;
((75)) Neu concreta Noto nubes per inania coeli
Summoveat radios solis, et obsit avi.
Construit inde sibi seu nidum, sive sepulchrum;
Nam perit, ut vivat: se tamen ipsa creat.
Colligit hinc succos et odores, divite silva
((80))
0280B Quos legit Assyrius, quos opulentus Arabs;
Quos aut Pygmeae gentes, aut India carpit,
Aut molli generat terra Sabaea sinu.
Cinnama dehinc, auramque procul spirantis amomi
Congerit, et misto balsama cum folio.
((85)) Non casiae mitis, nec olentis vimen acanthi,
Nec thuris lachrymae, guttaque pinguis abest.
His addit teneras nardi pubentis aristas,
0281A
0281C
Vers. 88.
Et sociat myrrhae. Ms. Sangerm.:
Et sociam myrrhae vim Banachea tuam.
alii:
Panathea thure.
Vers. 89.
Mutabile. Ms. Sangerm.,
motabile.
Vers. 90.
In talique thoro. Sic ms. Sangerman. Editi habent:
Vitalique thoro membra quieta locat.
Vers. 95.
Genitali morte. Antithesis.
Vers. 96.
Aestuat. Verum non est corpus mortuum ita aestuare, ut flammam generet; melius itaque Claudianus, qui flammam ad solis radios refert.
Fervet odoratus telis (
id est radiis) coelestibus agger,
Consumitque senem.
Vers. 97.
Aethereoque. Sic ms. Sangerm.; editi vero habent
Aerioque.
0281D Vers. 99.
Quos. Ita ms. Sangerman.; editi
Hos.
Vers. 100.
Conflat. In ms. Sangerman.,
constat.
Vers. 102.
Vermi. Sic ms. Sangerm.; editi
Vermis. De Vermi loquitur Plinius, non vero Claudianus.
Vers. 103.
Crevit. Forte
crescit.
Vers. 104.
Ovi. Nil de ovo Claudianus.
Vers. 107.
Ac velut agrestes, cum filo ad saxa tenentur, Mutari tineae papilione solent. Admonuit Thomasium vir doctiss. Didacus Covarruvias, episcopus Segobiensis, ut in secundo versu loco
pennae, scriberetur
tineae, quod valde probandum est. Nam tineae sunt vermes illi ex quibus serici papiliones nascuntur. Hoc vero in loco videtur poeta
imitari voluisse Ovidium. libro ultimo Metamorph., qui de hac eadem mutatione sic ait:
Quaeque solent canis frondes intexere filis
Agrestes tineae, res observata colonis,
Ferali mutent cum papilione figuram.
0282C Ac sane non dubito quin pro illo nomine,
pennae, legendum sit,
tineae, sed in priori versu, illa:
filo ad saxa tenentur, videntur mihi non satis cum re ipsa convenire, cum fila illa potius ad frondes, vel ad ramos ducantur, quam ad
saxa; propterea puto potius legendum
taxa, quam
saxa. Haec ait Thomasius .
Vers. 109.
Non illi cibus. De cibo Phoenicis vide Claudianum in Epigram. de Phoenice, versu 13, etc.
Vers 111.
Ambrosios. Apud poetas Ambrosia cibus, nectar potus deorum est: sic Martialis:
Jupiter Ambrosia satur est, et nectare vivit.
Vers. 112.
Tenues. Id est,
rores tenues. Ita ms. a Gallaeo laudatus. Editi habent
teneri, quod refertur ad
rores, et sensum elegantem facit.
Polo, id est,
coelo.
Vers 113.
Alitur mediis. Sic ms.Sangerman. et editi 1472 et 1478. Vulgati legunt
mediis alitur, sed male.
0282D Vers. 114.
Perferat. Ita codex Sangermanensis et alii. In editis vero
proferat, sed minus bene.
Vers. 116.
Patrias domos. Sic ms. Sangerman., alii
primas domos.
Vers. 117.
Ante tamen, etc. Hac de re vide Claudianum in Epigram. de Phoenice, vers. 72, qui concordat cum iis quae hic dicuntur.
Vers 125.
Sub cortice laevi, Mitia quem croceum. Ita Heumannus ex emendatione Nicol. Heins. Editi vero habent
qualis sub sydere coeli.
Vers. 128.
Cum pandit vestes Flora rubente polo. Sic emendavimus partim ex ms. Sangerman., partim ex editis. Ms. habet:
Cum pandit vestes flore rubente polo.
at editi legunt:
Cum pendens vestit sole rubente polus.
Vers. 129.
Fulgent. Ms.,
Fulget.
Et sociat myrrhae pascua grata nimis.
Protinus in strato corpus mutabile nido,
((90)) In talique thoro membra quieta locat.
Ore dehinc succos membris circumque supraque
Injicit, exequiis immoritura suis.
Tunc inter varios animam commendat odores;
Depositi tanti nec timet illa fidem.
((95)) Interea corpus genitali morte peremptum
Aestuat, et flammam parturit ipse calor;
Aethereoque procul de lumine concipit ignem:
Flagrat, et ambustum solvitur in cinerem.
Quos velut in massam cineres in morte coactos
((100)) Conflat, et effectum seminis instar habet.
Hinc animal primum sine membris fertur oriri:
0281B Sed fertur vermi lacteus esse color.
Crevit in immensum subito cum tempore certo,
Seque ovi teretis colligit in speciem:
((105)) Inde reformatur, qualis fuit ante figura,
Et Phoenix ruptis pullulat exuviis.
Ac velut agrestes, cum filo ad saxa tenentur,
Mutari tineae papilione solent.
Non illi cibus est nostro concessus in orbe;
((110)) Nec cuiquam implumem pascere cura subest.
Ambrosios libat coelesti nectare rores,
Stellifero tenues qui cecidere polo.
0282A Hos legit; his alitur mediis in odoribus ales,
Donec maturam perferat effigiem.
((115)) Ast ubi primaeva coepit florere juventa,
Evolat ad patrias jam reditura domos.
Ante tamen, proprio quicquid de corpore restat,
Ossaque, vel cineres, exuviasque suas;
Unguine balsameo, myrrhaque, et thure soluto
((120)) Condit, et in formam conglobat ore pio.
Quam pedibus gestans contendit solis ad ortus,
Inque ara residens, ponit in aede sacra.
Mirandum sese praestat praebetque videnti;
Tantus ibi decor est, tantus abundat honor.
((125)) Principio color est, qualis sub cortice laevi,
0282B Mitia quem croceum punica grana legunt.
Qualis inest foliis, quae fert agreste papaver,
Cum pandit vestes Flora rubente polo.
Hoc humeri pectusque decens velamine fulgent;
((130)) Hoc caput, hoc cervix, summaque terga nitent.
Caudaque porrigitur fulvo distincta metallo,
In cujus maculis purpura mixta rubet.
Clarum inter pennas insigne est desuper, Iris
Pingere seu nubem desuper alta solet.
((135)) Albicat insignis mixto viridante smaragdo;
0283A
0283B
Vers 136.
Et puro cornu. etc. Rostrum cornu quidem esse dicit, sed ita lucidum, ut gemma esse videatur.
Vers. 137.
Ingentes oculos credas, etc. Sic lege ex ms. Vossiano.
Vers 139.
Corona Phoebei verticis. Id est, radii Solares.
Vers. 142.
Roseus. Ms. Sangerm.,
Roseo.
Vers. 144.
Phasidis avem. Id est, Phasianam, a Phaside fluvio Colchidis nominatam, ad nos per Argonautas
0283C advectam. Martialis Epigram. lib. XIII, 72.
Vers. 145.
Magniciem. Quae sit haec a vis ignoratur, vel forte pro
magnitudinem.
Vers. 151.
Huc venit. Ita Sangerm ms.; editi vero,
convenit.
Vers. 153.
Exsculpunt. Sic ms. Sangerm. et alii; editi vero legunt,
Inscalpunt.
Vers. 155.
Genus omne volantum. Qua de re vide Claudianum, vers. 76, etc.
Vers. 157.
Alituum. Pro
alitum; sic Virgil. AEneid. 8:
Alituum pecudumque genus sopor altus habebat.
Vers. 158.
Munere laeta pio. Id est, pietatis et reverentiae officio erga tantae dignitatis avem.
Munere, Heinsius emendat male,
murmure.
0284B Vers. 160.
Mox redit ista suis: conditur ille locis. Sic legimus in ms. Sangerman. alioque veteri a Gallaeo memorato; in editis legitur,
Mox redit illa; suis conditur inde locis,
nec male.
Vers. 161.
At fortunatae sortis filique volucrem. Haec est emendatio Heinsii, referentis
filum ad Pareas,
Quae dispensant mortalia fila sorores:
0284C verum ms. Sangerman. legit.
At fortunatae sortis, felixque volucrum.
Gallaeus putat legendum esse:
O fortunatae sortis, fatique volucrem;
editi habent
Haec fortunatae sortis, fatique volucris.
Vers. 163.
Foemina sit, vel mas, seu neutrum, seu sit utrumque. Ita emendavimus ex ms. Sangerman. et editione Heumanni. Vulgati habent
Foemina vel mas haec, vel neutrum sit mage felix.
Vers. 169.
Quae est ipsa. Ita ms. Sangerm. Editi habent,
quia et ipsa.
Et puro cornu gemmea cuspis hiat.
Ingentes oculos credas geminos hyacintos;
Quorum de medio lucida flamma micat.
Aequatur toto capiti radiata corona,
((140)) Phoebei referens verticis alta decus.
Crura tegunt squamae flavo distincta metallo:
Ast ungues roseus pingit honore color.
Effigies inter Pavonis mixta figuram
Cernitur, et pictam Phasidis inter avem.
((145)) Magniciem, terris Arabum quae gignitur ales,
Vix aequare potest, seu fera, seu sit avis.
Non tamen est tarda, ut volucres, quae corpore magno
Incessus pigros, pergrave pondus habent:
Sed levis et velox, regali plena decore.
((150))
0283B Talis in aspectu se exhibet usque hominum.
Huc venit Aegyptus tanti ad miracula visus;
Et raram volucrem turba salutat ovans.
Protinus exsculpunt sacrato in marmore formam;
0284A Et signant titulo remque diemque novo.
((155)) Contrahit in coetum sese genus omne volantum;
Nec praedae memor est ulla, nec ulla metus.
Alituum stipata choro volat illa per altum;
Turbaque prosequitur munere laeta pio.
Sed postquam puri pervenit ad aetheris auras;
((160)) Mox redit ista; suis conditur ille locis.
At fortunatae sortis filique volucrem,
Cui de se nasci praestitit ipse Deus!
Foemina sit, vel mas, seu neutrum, seu sit utrumque,
Felix, quae Veneris foedera nulla colit.
((165)) Mors illi Venus est; sola est in morte voluptas:
Ut possit nasci, haec appetit ante mori.
Ipsa sibi proles, suus est pater, et suus haeres,
0284B Nutrix ipsa sui, semper alumna sibi.
Ipsa quidem, sed non eadem, quae est ipsa, nec ipsa est.
((170)) Aeternam vitam mortis adepta bono.
0283