IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
An de principiis complexis detur una, et eadem scientia? et an eadem de his, et de substantiis? rationes pro parte negativa.
At vero de principiis demonstrationis, utrum unius scientiae est, aut plurium, dubitatio est ? Dico autem demonstrativas communes opiniones, ex quibus omnes demonstrant. Ut quoniam omne necessarium est, aut dicere, aut negare, et impossibile idem simul esse et non esse, et quaecumque aliae tales propositiones. Utrum harum una scientia, et substantiae, aut alia. Etsi non una est, quam oportet appellare, quae nunc est quaesita ?
Postquam Philosophus disputavit quaestiones respicientes principia incomplexa, nunc disputat eas, quae respiciunt principia complexa. Circa quod duo facit. Primo proponit quaestionem. Secundo objicit pro et contra. Secunda ibi: Unius igitur esse. Dicit ergo quod dubitatio est de principiis demonstrativis, quae scilicet sunt complexa, utrum sunt unius scientiae, aut plurium, id est, utrum considerare de eis pertineat ad unam scientiam, vel ad plures? et exponit quae sunt hujusmodi principia. Dico autem demonstrativas, et communes opiniones, ex quibus omnes scilicet scientiae demonstrant, ut quoniam omne necessarium est, aut dicere, id est, affirmare, aut negare, et im-possibile est idem simul esse et non esse, et quaecumque aliae tales propositionesi et dato quod sint unius scientiae, est quaestio utrum sit una scientia harum, et substantiae, aut alia, id est, utrum scientia considerans de substantia, et de talibus principiis sit una, vel sit alia: et dato quod non sit una, sed quod alia scientia consideret de substantia, et alia de illis principiis communibus, est dubium, quam illarum oportet appellare, quae nunc est quaesita, id est, sapientia.
Notandum, quod principia communia, de quibus exemplificat, dicuntur communes opiniones vel conceptiones, quatenus omnes scientiae utuntur eis in demonstrando: non quod ipsa ingrediantur demonstrationem secundum substantiam, cum ipsa sint communia, et demonstratio procedat ex propriis, sed pro quanto principia omnium scientiarum habent per illa communia robur et firmitatem, ideo licet non ingrediantur demonstrationes aliarum Scientiarum secundum substantiam, ingrediun tur tamen virtualiter. Deinde cum dicit:
Unius igitur esse non est rationabile Quid enim magis Geometriae, quam qualiscumque de his proprium est audire ? Si igitur similiter quidem qualiscumque est. Omnium vero non convenit, sicut nec aliarum, ita nec ipsas substantias cognoscentis, proprium est de ipsis cognoscere.
Arguit ad quaestionem. Primo ad partem negativam, scilicet quod non est unius scientiae considerare principia demonstrationis, et substantiam. Secundo arguit ad partem affirmativam oppositam. Secunda ibi : At vero si alia. Prima in duas secundum quod duas rationes adducit pro ista parte. Secunda ibi : Simul autem. Dicit ergo, quod non est rationabile esse unius scientiae,
quod scilicet ipsa consideret dicta principia. Cujus causam subdit, quid enim magis Geometriae, quam qualiscumque alterius scientiae est proprium de his obaudire, id est, considerare? quasi diceret, quod non, cum pertineat ad omnes; sed nec hoc videtur verum, ideo dicit, quod omnium vero non convenit quia videtur superfluum, quod in diversis scientiis de eisdem tractetur. Si igitur nec una, nec omnes scientiae considerant dicta principia, sequitur quod nulla, nec per consequens illa quae est de substantia: ergo non est ejusdem scientiae considerare de substantia, et de principiis praedictis: et hoc est quod concludit, quod sicut nec aliarum, ita nec ipsius cognoscentis, idest, considerantis substantias ipsas, est proprium cognoscere de his. Deinde cum dicit:
Simul autem, et quomodo erit ipsorum scientia? Quid quidem enim, et unumquodque horum existit ens, et nunc novimus. Utuntur igitur eis, ut notis artes aliae. Si autem demonstratio de eis est, oportebit aliquod igitur esse subjectum: et haec quidem passiones ; illa vero dignitates eorum. Nam de omnibus esse demonstrationem, impossibile est: necesse est enim ex aliquibus esse, et circa aliquid, et aliquorum demonstrationem. Quare accidit omnium esse genus unum aliquid demonstratorum: omnes enim demonstrativae dignitatibus utuntur.
Ponit secundam rationem quam intendit talem : Omnis consideratio scientifica, vel est per definitionem, vel per demonstrationem: sed principia demonstrationis praedicta non possunt cognosci per definitionem, quia statim cognoscuntur quid sunt, notis terminis; nec per demonstrationem, quia cum in lemonstratione sint tria, scilicet subjectum, passio et principia, ip sorum principiorum non est demonstratio, alias esset processus in infinitum, et per consequens scientia non esset de substantia. Dicit ergo, quod simul autem, quae erit scientia eorum, scilicet dignitatum ? quasi diceret, nulla;uia illa scientia, vel esset definitiva vel demonstrativa ;et quod non definitiva probat, cum subdit: Horum igitur cuilibet quid inest, id est, quid sunt, et nunc novimus, id est, statim in principio cognoscimus notis terminis, et propter hoc aliae artes utuntur eis, ut nolis, scilicet quid sunt. Ulterius probat, quod non cognoscantur scientia demonstrativa dicens : si autem de eis est scientia demonstrativa exiget aliquod genus esse subjectum, et haec quidem passiones, illa vero dignitates eorum ; haec enim tria ad demonstrationem requiruntur, necesse est enim demonstrationem esse ex aliquibus, scilicet principiis, et circa aliquid, scilicet circa subjectum, et aliquorum, scilicet accidentium propriorum: sed impossibile est dignitates demonstrari, tum ex parte principii, nam de omnibus esse demonstrationem est impossibile, quia esset processus in infinitum: tum ex parte subjecti, quia cum una scientia sit unius generis subjecti, oporteret quodilla quae demonstraret dignitates, haberet unum subjectum: cum ergo omnes scientiae utantur istis dignitatibus, omnes scientiae haberent unum subjectum commune, quod est falsum ideo, subditur: quare accidit aliquid esse unum, ergo omnium demonstratorum, idest, omnium scientiarum demonstrativarum ; omnes enim scientiae demonstrativae ipsis dignitalibus utuntur. Deinde cum dicit: