IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Arguitur pro et contra, an Metaphysica sit tantum de substantiis, an etiam de accidentibus earum? resolvit Doctor affirmative, de quo fusius quarto hujus.
Amplius autem, utrum circa substantias solum est Theorica, aut et circa ipsis accidentia ? Dico autem, ut si solidum quaedam substantia est, et linea, et superficies, utrum et ejusdem scientiae est ea cognoscere, et accidentia circa unumquodque genus, de quibus Mathematicae ostendunt, aut alius.
Ponit secundam quaestionem. Circa quod duo facit. Primo movet quaestionem. Secundo arguit pro et contra. Secunda ibi : Nam si ejusdem. Dicit ergo, quod amplius I autem est quaestio, utrum Theorica, , id est, consideratio hujus scientiae, sit solum circa substantias, aut etiam circa accidentia eis, scilicet substantiis. Dico autem, ut si dicatur, quod solidum, id est, corpus, est quaedam substantia, et similiter linea, et superficies, ut quidam, scilicet Platonici et Pythagorici posuerunt : utrum ejusdem scientiae est ea cognoscere, et accidentia circa unumquodque genus tale, de quibus, scilicet accidentibus, Mathematicae ostendunt, aut alius, id est, alterius scientiae. Deinde cum dicit:
Nam si demonstrativa quaedam ejusdem erit, et quae est substantiae. Non autem videtur ejus quod quid est, esse demonstratio.
Arguit ad quaestionem, et primo ad partem negativam. Secundo ad partem affirmativam oppositam. Secunda ibi: Si vero diversae. Dicit ergo, quod si ejusdem, scilicet scientiae, est considerare accidentia et substantias, cum scientia, quae considerat accidentia, sit demonstrativa; sequitur, quod demonstrativa quaedam erit, quae est substantiae, non autem videtur ejus quod est esse demonstratio, quia hoc est impossibile cum definitio sit indicans substantiam, et quod quid est, sicut apparet ex 2. Poster. Deinde cum dicit:
Si vero diversae quae erit speculans circa substantiam accidentia ? hoc enim reddere est valde difficile.
Arguit ad opinionem dicens, quod si diversae, scilicet scientiae,est considerare substantias et accidentia,
quae erit speculans accidentia circa sub stantiam, quasi dicat, quod nulla ; non erit enim assignare quae scientia speculetur accidentia circa substantiam, quia utrumque consideraret, et tamen hoc videtur ad omnes scientias pertinere ; quaelibet enim scientia considerat passiones circa proprium subjectum, et tamen hoc reddere esset valde difficile, imo impossibile, si alterius scientiae esset considerare substantiam, et alterius passiones.
Veritas hujus quaestionis est (ut colligitur ex 4. hujus) quod ejusdem scientiae est considerare de ente inquantum ens, et de substam tia et de per se passionibus tam entis quam substantiae. Nec ratio ad oppositum cogit, quia licet eadem scientia consideret de substantia et de accidentibus, non tamen eodem modo ; sed de substantia considerat modo deflnitivo, ut arguebat ratio, de sccidentibus autem considerat modo demonstrativo.