IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Alia ratio suadens genera communissima osse prima rerum principia. Doctor resolvit rationes factas pro et contra, secundum Platonem tantum procedere, quia secundum veritatem nullum est genus, vel species separata a rebus. Ad mentem Aristotelis explicat genera et differentias magis esse principia, cum sint essentialia, quam partes integrantes ; comparando praedicata communia inter se, superiora sunt magis principia, quia inferiora ex eia fiunt.
Iterum autem quomodo oportet haec existimare principia non facile dicere.
Principium enim et causam oportet esse praeter rea,quarum principium est,et possibile ab eis separatum esse. Tale vero aliquid praeter singularia esse propter quod utique aliquis suscipit, nisi quia universaliter et de omnibus praedicatur. At vero si propter hoc, magis universalia magis ponenda sunt principia, quare principia prima erunt genera.
Arguit ad oppositum tali ratione : Principia rerum oportet esse separata ab his, quorum sunt principia, quod verum est de principiis extrinsecis; ergo quanto magis separata, tanto magis erunt principia: sed genera sunt magis separata a rebus, quia universaliora, quam species specialissimae; ergo erunt magis principia. Dicit ergo, quomodo oportet haec, scilicet species specialissimas existimare, id est, opinari esse principia, non est facile dicere: cujus causam subdit, enim, pro quia, principium et causam oportet esse praeter res, quarum est principium, et possibile esse ab his separatum; tale autem aliquid esse praeter singularia, scilicet separatum propter quid, id est, quare aliquis suscipit, id est, opinatur nisi quia universaliter de omnibus praedicatur, quasi diceret, quod haec est causa et nulla alia, ideo concludit; sed si propter hoc aliquid ponatur, separatum, magis universalia magis sunt principia ponenda, quare primo generaerunt principia.
Veritas harum quaestionum potest sic haberi, scilicet quod si genera et species accipiantur modo praedicto Platonico, sic videntur procedere rationes factae pro et contra: sed secundum veritatem non est dare talia universalia separata, et sic quantum ad primam quaestionem partes rei erunt principia et elementa rei, et non aliquod genus commune. Quantum autem ad secundam, nec species, nec genera erunt principia.Si vero loquamur modo Platonico et non secundum veritatem, sic genera erunt magis principia quam partes quantum ad primam quaestionem, et intermediae species magis quam genera quantum ad secundam, quia solum specierum posuit Plato ideas, quas principia rerum ponebat esse. Si autem loquamur secundum viam Aristotelis sic videtur posse dici quantum ad primam quaestionem, quod genera communia, puta genus et differentia, cum sint principia essentialia et quidditativa, sunt magis principia quam partes, de quibus quaeritur quae sunt principia integralia et materialia. Sed pro quanto genus et differentia sumuntur a materia et forma, quae sunt principia essendi et cognoscendi rem compositam ab eis; quantum ad secundam quaestionem videtur posse dici, quod genera sint magis principia quam species, pro quanto sunt etiam principia specierum, propter quod autem unumquoque tale, et illud magis: unde genus et differentia sunt principia speciei et quantum ad esse, quia ex eis componitur,et quantum ad cognosci, quia per ea definitur. Ad argumenta autem facta in oppositum quid sit dicendum, sic potest patere ex praedictis, nec de eis multum est curandum. Sicut nec de aliis quae dicuntur in isto tertio, sicut dictum fuit supra.