IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Arguitur pro et contra, an universalia sint vere separata. Doctor resolvit negative. Quaestio eadem est fere cum praecedenti.
Est autem habita his dubitatio et omnium difficillima, et ad considerandum maxime necessaria, de quo oratio nunc existit.
Postquam Philosophus disputavit quaestiones de quidditate principiorum, ut respiciunt universalitatem, nunc disputat quaestiones prout quidditas principiorum respicit separabilitatem. Circa quod movet duas quaestiones. Secunda ponitur ibi : Amplius autem si quam maxime. Circa primam quaestionem duo facit. Primo quaestionem proponit. Secundo ad quaestionem arguit pro et contra. Secunda ibi: Nam si non. Dicit ergo quod est quaedam dubitatio habita his quae, scilicet proxime dicta sunt difficillima omnium ad considerandum maxime necessaria, de qua nunc existit ratio, scilicet ultimo posita.
Notandum, quod in ultima ratione praecedentis quaestionis, tactum est de separabilitate principiorum, et ideo juxta hoc est dubitatio habita, id est, consequenter se habens, scilicet utrum universalia sint separata a sensibilibus, sicut praemissa ratio supponebat. De ista autem dubitatione dicit tria. Primum, quod est consequenter se habens ad praemissa, quatenus consideratio praecedentis quaestionis dependet ex ista: nam si universalia non sint separata, non erunt principia: si autem sunt separata, erunt principia secundum illam viam. Secundum est, quod est difficillimum omnium dubitationum ad istam scientiam pertinentium, quatenus magni Philosophi diversimode de ipsa senserunt. Nam Platonici posuerunt universalia separata, et alii Philosophi negaverunt. Tertium est, quod est maxime necessaria ad considerandum, quatenus ex ea dependet tota notitia de substantiis tam materialibus quam immaterialibus. Deinde cum dicit:
Nam si non est aliquid praeter singularia, singularia vero infinita, quomodo contingit accipere scientiam ? Nam in quantum unum aliquid et idem, et in quantum universale aliquid est, in tantum omnia cognoscimus.
Arguit ad quaestionem, et primo ad partem affirmativam. Secundo ad partem negativam. Secunda ibi: At vero si hoc est. In prima parte intendit talem rationem : Omnis scientia est de realiter existentibus: sed omnis scientia est de universalibus, nam singularia cum sint infinita sciri non possunt, nisi in quantum reducuntur ad aliquod unum commune, quod est universale: ergo universalia sunt realiter existentia, et per consequens separata. Dicit ergo, nam si non est aliquid praeter singularia, supple tolleretur scientia, singularia enim infinita sunt, infinitorum quoque non contingit scientiam accipere : nam in quantum aliquid unum et idem, et in quantum universale aliquid est, scilicet separatum in tantum omnia, scilicet singularia cognoscimus. Deinde cum dicit :
At vero si hoc est necesse, et oportet aliquid esse praeter singularia, necesse utique erit genera esse praeter singularia, aut ultima, aut prima ; hoc autem quia impossibile. nuper ostendimus dubitando.
Arguit ad oppositum dicens quod si hoc est necesse, et oportet aliquid esse praeter singularia, scilicet separatum, necesse erit ista genera, quae ponunt praeter singularia, aut esse prima, aut ultima: hoc autem quia impossibile est esse, scilicet separata, nunc dubitavimus, scilicet ex praecedenti dubitatione. Patet ergo quod universalia non sunt a singularibus separata.
Nec ratio ad oppositum cogit; nam sicut saepe dictum est, modus sciendi vel intelligendi non omnino sequitur modum essendi: multa enim seorsum intelligimus et scimus, quae seorsum non existunt. Deinde cum dicit: