IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Arguit dupliciter dari universale, vel aliquid separatum a sensibilibus. Item ad oppositum. Doctor ex ipso negative resolvit docens dari substantias immateriales. Solvit quomodo a Philosopho dicitur motus coeli finitus, et infinitus sine contradictione.
Amplius autem si quam maxime est aliquid praeter simul totum, quando praedicatur aliquid de materia ; utrum si est aliquid, praeter omnia oportet aliquid esse ; aut praeter quaedam esse, et praeter quaedam non esse, aut praeter nihil ?
Ponit secundam quaestionem, circa quam sic procedit, quod primo quaestionem ponit, secundo ad quaestionem arguit pro et contra, ibi : Siquidem nihil.
Ad evidentiam primi, notandum quod prima quaestio est universalior quam ista secunda: prima enim quaerebat generaliter, utrum universale esset separatum a singularibus? Singulare autem aliquod est compositum ex materia et forma, non autem omne singulare. Sunt enim multa singularia simplicia simplicitate quae opponitur compositioni ex materia et forma, sicut sunt omnia singularia accidentium, et etiam multa singularia substantiae, puta substantiae separatae. De singularibus autem compositis ex materia et forma est maxima et specialis difficultas, utrum in talibus sit aliquod separatum de quo quaerit ista secunda quaestio, ideo dicit : quia amplius si quam maxime est, id est, valde dubitabile si est aliquid praeter simul totum, id est, praeter singulare compositum ex materia et forma, quod exponit dicens, quando praedicatur aliquid de materia. Plato enim posuit ista sensibilia et materialia participare universalia separata, aut universale participatum praedicaretur de singulari, et sic constituetur quoddam simul totum. Est ergo quaestio, scilicet trimembris, utrum si est aliqua species, id est, idea separata a talibus singularibus, et an oporteat aliquid esse praeter omnia, aut praeter quaedam esse et praeter quaedam non esse, aut praeter nihil. Deinde cum dicit:
Si quidem igitur nihil est praeter singularia, nihil utique erit intellectuale, sed omnia sensibilia et nullius scientia, nisi quis dicat esse scientiam sensuum.
Arguit ad quaestionem. Primo ad partem affirmativam. Secundo ad oppositam negativam. Secunda ibi: At vero si iterum. Prima in duas, secundum quod duas rationes inducit. Secunda ibi : Amplius autem nec sempiternum. In prima parte intendit talem rationem : Si nihil est separatum praeter singularia; ergo nihil est intelligibile, vel sensus et scientia erunt idem; consequens utrumque est falsum,sicut patet,ergo et antecedens. Consequentia probatur, ex hoc quia omne singulare est sensibile; si ergo nihil est praeter singularia, singularia omnia erunt sensibilia et nihil intelligibile, et per consequens cum de sensibilibus non sit scientia, nulla erit scientia de rebus, nisi quis dicat scientiam et sensum esse idem, ut dixerunt aliqui antiqui, quod tamen est falsum. Dicit ergo, quod si quidem nihil est praeter singularia, scilicet separatum, nihil erit intelligibile, sed omnia sensibilia et scientia nullius erit, nisi quis dicat esse scientiam. Deinde cum dicit:
Amplius autem nec sempiternam est aliquid, nec immobile ; nam sensibilia omnia corrumpuntur et in motu sunt.
Ponit secundam rationem quae talis est: Si extra singularia nihil existit separatum; ergo nihil est sempiternum; consequens est falsum, ergo et antecedens. Consequentia est evidens, quia singularia omnia sunt corruptibilia: si ergo nihil est praeter singularia, nihil est sempiternum. Falsitatem autem consequentis probat dupliciter. Primo ex parte materiae. Secundo ex parte formae. Et secundum hoc ista pars dividitur in tres. Quia primo ponitur dicta consequentia. Secundo probatur falsitas consequentis ex parte materiae. Tertio ex parte formae. Secunda ibi : At vero si sempiternum. Tertia ibi: Amplius autem cum sit. Dicit ergo, quod Amplius autem si supple nihil est separatum a sensibilibus, sequitur quod nec sempiternum est aliquid, nec immobile, nam sensibilia omnia
corrumpuntur et in motu sunt. Deinde cum dicit:
At vero si sempiternum nihil est, nec generationem esse possibile est. Necesse est enim aliquid esse quod fit, et ex quo fit, et horum ultimum ingenitum si statur, et ex non ente generari impossibile.
Probat falsitatem consequentis. Primo ex parte materiae. Et dicit quod, at vero si nihil est sempiternum, nec est possibile esse generationem alicujus, quod scilicet est manifeste falsum. Probat autem istam consequentiam, quia scilicet in omni generatione necesse est aliquid esse quod factum est, vel quod fit et ex quo fit, et hoc ultimum, scilicet ex quo fit, quod est materia, necesse est esse ingenitum, quod probat: si pro quia, quia generatio stat, et non procedit in infinitum, et ex non ente impossibile est generari aliquid, vult dicere quod materia ex qua alia generantur, est ingenita, et per consequens sempiterna ; quia si generatur, vel generatur ex ente, vel ex non ente. Non potest dici quod ex non ente, quia ex nihilo, nihil fit per naturam. Si generatur ex alio ente, quaeretur de illo alio, utrum sit ingenitum; et sic vel generatio procedit in infinitum, vel stabitur ad aliquid ingenitum et sempiternum. Deinde cum dicit:
Amplius autem cum sit generatio et motus finem esse necesse est: Motus enim nullus est infinitus, sed motionis omnis est finis: Generari enim non possibile quod impossibile est factum esse. Quod autem est generatum necessarium est esse quando primum factum est.
Probat idem ex parte formae, et hoc per duas rationes: quarum secunda ponitur ibi: Amplius si materia. In prima parte intendit talem rationem: Omnis motus et generatio et universaliter omnis mutatio est finita secundum terminos: cum ergo forma sit terminus generationis, non erit procedere in infinitum in formis, sed erit aliqua forma ultima, cujus non sit aliqua generatio ut videtur. Sicut ergo materia ex qua aliquid generatur, ponitur esse ingenita ab eo quod non proceditur in infinitum, ita videtur quod oporteat ponere aliquam formam esse ingenitam, ex eo quod in formis non sit processus in infinitum, sed omnis est finis, supple quantum ad terminos: et generari quidem non est possibile, quod impossibile est factum esse, id est, nisi talis generatio posset terminari ad factum esse: quod autem est generatum, necesse est esse, quando primum factum est,id est,in termino generationis, qui est factum esse, oportet esse generatum.
Notandum, quod Philosophus videtur sibi contradicere, nam 8. Physic. et 12. hujus, text. com. 10. et inde, ostendit motum caeli esse infinitum, et tamen hic videtur asserere motum esse finitum: sed sciendum quod, ut habetur juxta finem sexti Physic. infinitas in motu potest dupliciter intelligi, vel secundum durationem, vel secundum terminos. Primo modo motus coeli est infinitus, secundum viam Philosophi, et hoc probat ipse 8. Physic. Secundo autem modo, omnis motus etiam coelestis est finitus, licet enim una circulatio succedat alteri sine fine, quaelibet tamen circulatio in se finita est secundum terminos, a quo et ad quem, et hoc modo verum est, quod hic dicitur,
omnem motum esse finitum. Deinde cum dicit:
Amplius autem si materia est, quia ingenita est, multo rationabilius est substantiam quando illa fit esse. Nam si haec non erit, nec illa, nihil erit omnino. Sed si hoc est impossibile, necesse est aliquid esse praeter synolon, scilicet formam et speciem.
Ponit secundam rationem sumptam ex parte formae, quae sumitur a minori dicens : quod amplius si materia est ingenita, multo rationabilius est substantiam, id est formam, scilicet esse ingenitam, quando ipsa fit esse, id est, quia per illam scilicet formam res habet esse magis supple quam per materiam ; nam si haec non erit, nec illa, id est, si nec materia, nec forma est ingenita, nihil erit omnino, scilicet ingenitum: sed si hoc est impossibile, ut probatum est, necesse est aliquid esse praeter synolon, id est, simul totum compositum ex materia et forma, puta formam et speciem, nam materia de se non potest existere. Deinde cum dicit :
Sed si hoc iterum quis ponit, dubitatio est in quibus hoc ponet, et in quibus non? Nam quod in omnibus non possibile sit, manifestum est: non enim utique ponemus domum aliquam praeter singulares domos.
Arguit ad partem oppositam negativam dicens, quod si iterum quis haec ponit, scilicet aliquam formam esse separatam praeter singularia composita ex materia et forma; est dubium in quibus sit hoc verum et in quibus non, nam quia in omnibus non existimatur, scilicet aliquid esse sic separatum, manifestum est scilicet in artificialibus: non enim ponimus aliquam domum separatam praeter aliquas domos, id est, singulares.
Veritas hujus quaestionis sumitur ex 7. hujus, text. com. 51. et circiter, et ex 12. text. com. 29. et inde, nam praeter sensibilia non est ponere aliquas formas sensibiles separatas, est tamen ponere aliquas substantias immateriales separatas, puta intelligentias. Rationes autem ad oppositum non cogunt: non enim sequitur, quod de sensibilibus non sit scientia, nec quod scientia et sensus sint idem, nam ut saepe dictum est, non est idem modus essendi rei in se, et in consideratione intellectus: quia res in se materiales et corruptibiles modo immateriali et incorruptibili ab intellectu concipiuntur: nec sequitur, quod forma si non est separata a materia generetur, quia forma per se non generatur, ut habetur 7. hujus, text. com. 22. et inde. In quibusdam ergo ponere oportet formas separatas, et in quibusdam non, nam omnium sensibilium formae non existunt separatae : illa autem, quae secundum suam naturam sunt immaterialia et insensibilia, existunt a sensibilibus separata, cujusmodi sunt Intelligentiae, de quibus agetur, 12. hujus libri.