COMMENTARII IN DE MYSTICA THEOLOGIA.
DE MYSTICA THEOLOGIA. ANTIQUA TRANSLATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO,
BALTH. CORDERH, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S, J, INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERH, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH, CORDERII, S. J. INTERPRETATIO..
BALTH, CORDERII, S. J, INTERPRETATIO.
BA.LTH. CORDERll, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII. S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERIl, S. J. INTERPRETATIO.
Rursus autem ascendentes, etc.
Dicit ergo primo : Rursus autem ascendentes a sensibilibus ad. intelligibilia dicimus, quod Deus non est anima, quantum ad inferiorem partem, secundum quod animat corpus : neque mensi quantum ad superiorem partem, quae est oculus animae, secundum quod mens dicitur a metiendo. Vel anima referatur ad homines, et mens ad Angelos.
Neque phantasiam habet. Commentator distinguit hic duas species phantasiae, quarum neutra cadit in Deum. Prima est quae ex sensibili natura, primo in instrumento sensuum nascitur, et imago in sensibus expressa proprie vocatur : altera vero est ipsa quae communi ordine ex praedicta imagine formatur, et est ipsa phantasia, quae proprie sensus interior consuevit vocari : et illa prior corpori semper adhaeret, posterior vero animae : et prior quamvis in sensu sit, seipsam . non sentit, posterior vero et seipsam sentit et priorem suscipit. Et videtur innuere, quod prima phantasia sit sensus communis, et secunda est quam communiter vocamus imaginationem, quam diffinit Philosophus, quod " est motus " a sensu secundum actum factus : " et ipse etiam innuit hanc diffinitionem : et
verum est, quod utraque removetur a Deo : sed falsum est, quod sensus communis non sentiat seipsum, quia proprius actus ejus est, quod videat se videre, et quod componit et dividit sensibilia. Si tamen volumus ipsum salvare, tunc dicendum, quod phantasia dicitur ab eo quod est videre, sicut dicit Philosophus, et tunc phantasia primo modo sumpta erit sensus exterior : at secundo modo sumpta ponetur pro viribus sensitivis interioribus, sicut sensus communis et imaginatio : et tunc planum est quod dicit.
Neque opinionem, quae est acceptio per signa, et ideo est cum formidine contrarii : aut rationem, quae resolvit exteriora in principia intrinseca essentialia : aut intellectum, qui stat in ipsa quidditate rei, et primis principiis tamquam terminis rationis : neque est aliquid eorum, neque dicitur, neque intelligitur quid vel quia determinate, sed confuse tantum : neque numerus est, neque ordo, qui sequitur numerum, in quo est prius et posterius : neque magnitudo , scilicet spiritualis, et similiter intelligendam est de omnibus quae sequuntur, sicut determinatum est de eis in libro de Divinis nominibus : neque silentium habet quantum ad pacis nomen : neque lumen intelligibile, neque tactus intelligibilis ejus est, qui scilicet sit super terminos rei : dicit enim Augustinus, quod " attingere " mente Deum magna est beatitudo : " et tactus tunc referatur ad principia. Neque scientia ad conclusiones, neque veritas secundum quod opponitur falso per respectum ad res, quia est adaequatio rei et intellectus : et caetera per se patent.
Aut ab alio quodam, sicut ab Angelis, neque est aliquid non existentium, sicut sunt ea quae sunt in potentia : secundum quod est ipsa, id est, cognitione, quia determinate vel quid, neque cognoscit existentia secundum quod sunt existentia,ita quod existentia sint causa cogni- tionis ipsius, sicut sunt in nobis : neque ratio ipsius est, per quam scilicet de ipso ratiocinari possimus, neque tenebrae ex parte ipsius, neque error quantum ad ignorantiam dispositionis per malum usum principiorum, neque veritas secundum quod opponitur apparenti, et ita aliter quam supra : neque ablatio proprie, quia omnis negatio fundatur supra affirmationem aliquam, unde ubi non est vere affirmatio, non est vere negatio, quamvis verius sit in Deo negatio quam affirmatio : sed in negationibus divinis et affirmationibus neque ipsum Deum ponimus neque negamus, sed ea quae sunt post ipsum, sicut cum dicimus, " Deus est sapientia, vel non est sapientia : " sapientiae enim nomen significat sapientiam quae est apud nos, quae non est sapientia divina.
Unde patet, quod enuntiatio et unitio praedictae primae causae est super omnem affirmationem : quia cum omnes nobilitates sint in ipso, sunt tamen idem re cum ipso : omnis autem affirmatio ponit aliquam compositionem, et excessus ejus qui est super omnia, excedit omnem negationem, ideo dictum est quod nomina quae negantur ab ipso, negantur propter sui excessum, et non propter defectum qui est in creaturis : et ideo excessus suus separat omnem negationem : et ideo neque negationes neque affirmationes pertinent ad sufficientiam laudis ipsius, cujus est virtus et magnificentia infinita et aeternitas per omnia saecula saeculorum. Amen.