IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Non dari formam unam omnium, quae sint ejusdem speciei, vide Doct. 7. hujus q. 7.
Adhuc autem utrum substantia una erit omnium, ut hominum?
Postquam Philosophus disputavit quaestiones pertinentes ad principiorum quidditatem, nunc disputat quaestiones pertinentes ad principiorum qualitates, sive proprietates. Circa quod tria facit : quia primo disputat quaestiones de principiis penes eorum identitatem, vel diversitatem. Secundo penes eorum actualitatem vel potentialitatem. Tertio penes eorum singularitatem. Secunda ibi : His autem a fine. Tertia ibi : Et utrum universalia. Prima in duas. Primo facit quod dictum est. Secundo inquirit, quomodo ratio principii se habeat ad rationem unius. Secunda ibi: Omnium autem ad considerandum. Prima in tres, quia primo in speciali quaerit de principio formali, utrum sit unum numero respectu omnium sub una specie contentorum ? Secundo universaliter quaerit hoc idem in omnibus principiis, utrum sint eadem numero? Tertio magis specialiter quaerit de unitate et diversitate principiorum? Utrum scilicet sint eadem principia corruptibilium et incorruptibilium ? Secunda ibi : Amplius autem de principiis. Tertia ibi : Nec minor dubitatio. Prima in duas : quia primo proponit quaestionem. Secundo arguit ad eam. Secunda ibi : Sed impossibile. Dicit ergo, quod adhuc est dubitatio utrum substantia, id est, forma sit una omnium, scilicet existentium sub una specie, ut hominum? Deinde cum dicit :
Sed inconveniens est, non enim unum omnia quorum substantia una ; sed multa et differentia, sed et hoc extra rationem est.
Arguit ad unam partem quaestionis, scilicet ad partem negativam, per duas rationes : quarum secunda ponitur ibi : Simul autem et quomodo. In prima parte intendit talem rationem : Si omnium sub una specie existentium est una forma, ergo multorum differentium erit una forma, quod manifeste videtur esse falsum. Consequentia patet, quia ea quae sunt sub una specie, sunt multa et differentia. Dicit ergo, sed hoc est impossibile, scilicet unam esse formam omnium talium : non enim omnia erunt unum quorum substantia, et forma ponitur esse una, sed erunt multa et differentia ; hoc autem est extra rationem. Deinde cum dicit :
Simul autem et quomodo fit materia horum unumquodque, et est synolon ambo haec?
Ponit secundam rationem quam intendit talem : illud quod est in se unum indivisum, non concurrit cum alio diverso ad componendum multa, sed materia dividitur in singularia: ergo forma una et eadem, non poterit concurrere cum diversis partibus materiae ad componendum plura singularia, ita quod singulare in synolon, id est, simul totum, et singulare complectens ea ambo , scilicet materiam et formam: ideo dicit, quod simul autem scilicet cum praecedenti ratione, quomodo fit materia horum singulorum, id est, singularium, et est synolon, id est, singulare, ea ambo, scilicet complectens materiam et formam ? quasi diceret, quod non videtur.
Ad oppositum non arguit. Quia rationes ponendae in sequenti quaestione, et quae positae sunt supra, de separatione universalium, faciunt pro illa parte: nam si universale sit separatum, necesse est, unam esse formam et substantiam eorum, quae sub eadem specie continentur, nam universale ponitur substantia singularium. Veritas hujus quaestionis patet . ex. 7. hujus, ubi ostenditur quod substantia, et quod quid est rei, non est aliud a re, et per consequens impossibile est, eamdem quidditatem, vel formam esse plurium, ut plura sunt: licet omnium singularium sub una specie sit una forma specifica, et communis, quae dividitur realiter in singularia. Deinde cum dicit :