Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 7.) Vinea autem Domini exercituum domus 0079A Israel est: et viri Juda germen delectabile ejus. Id est, Dei: sive ut LXX transtulerunt, novella plantatio dilectissima. Israel et Judas hoc inter se differunt, quod omnis populus prius appellabatur Israel, et postea, regnante David super tribum Juda, et Roboam filio Salomonis super duas tribus, Judam et Benjamin, hi qui erant in Samaria, hoc est, decem tribus, vocabantur Israel; et quibus regnabant de genere David, appellabantur Juda. Et quoniam ab Israel vituli colebantur in Dan, et in Bethel, propterea ab Assyriis primum est capta Samaria; et multo post tempore Judas a Chaldaeis ductus est in Babylonem, quia minora peccaverant. Unde et in Ezechiele ad utriusque populi peccata purganda, Israel in sinistro latere ponuntur, juxta Septuaginta, 0079B dies centum nonaginta, sive ut verius in Hebraico continetur, trecenti nonaginta: Judae autem quadraginta dies (Ezech. IV, juxta LXX et juxta Hebraicum) . Hoc dico, ut comparatione Israel, id est, decem tribuum, amabilem atque dilectum ostendam Judam, in quo erant sacerdotes et levitae, et Dei religio versabatur eo tempore, quo propheta Isaias loquebatur ad populum. Et pulchre Israel, hoc est, totus populus, domus est: Judas autem, qui separatis 73 tribubus postea pullulavit, novellum dicitur delectabile. Sed et hoc notandum, quod juxta consuetudinem prophetalem, quae prius per metaphoram dicta sunt, vel per parabolam, postea exponuntur manifestius: quod vinea et novella plantatio, Israel et Judas sit.
0079C Et exspectavi ut faceret judicium, et ecce iniquitas: et justitiam, et ecce clamor, sive ut LXX transtulerunt, Exspectavi ut faceret judicium, et fecit iniquitatem, et non justitiam, sed clamorem. Volumus Latinis insinuare auribus quod ab Hebraeis didicimus: Judicium, apud eos appellatur Mesphat (): iniquitas, sive dissipatio, ut interpretatus est Aquila, Mesphaa (). Rursum justitia dicitur Sadaca (): clamor autem appellatur Saaca (). Una itaque vel addita littera, vel mutata, sic verborum similitudinem temperavit, ut pro Mesphat, Mesphaa: et pro Sadaca poneret Saaca, et elegantem structuram sonumque verborum, juxta Hebraeam linguam redderet. Exspectavit autem Deus, ut populus Judaeorum faceret judicium, id est, uvas: et fecit iniquitatem, 0079D id est labruscas: et exspectavit justitiam, ut largitorem tantorum munerum a Patre missum susciperet, et fecit clamorem, quo vociferatus est contra Dominum, et clamavit, dicens: Tolle, tolle, crucifige talem (Joan. XIX, 15) . Unde et Paulus apostolus scribit: Omnis ira et clamor, et blasphemia auferatur a vobis cum omni malitia (Ephes. IV, 31) . Vel certe quoniam justi sanguinem fuderant, sanguis Dominicae passionis clamabat ad Dominum: propterea clamorem pro justitia reddiderunt, juxta illud quod in Genesi legimus, Vox sanguinis Abel fratris tui clamat ad me (Gen. IV, 10) .